Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum Deus genuit alium Deum ?
Alens. I p. q. 50. memb. 3. art. 2. sig. i. D. Bonavenl. hic q. 2. Richard. q. 2. Henric. 2. p. summ. art. 33. q. I . S. Thom I. p. q. 39. art. 4. Doctor in Oxon. Aic. Vasquez I. p. d. 157. c. 7.
Circa distinctionem quartam quaero duas quaestiones : Prima est, utrum Deus genuit alium Deum ? Secunda, utrum haec sit vera : Deus est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus ?
Ad primam arguitur quod sic : Deus genuit Deum ; aut igitur se Deum, aut alium Deum. Non se Deum, quia nihil est, quod seipsum gignat, vel generet, ex Augustino, primo de Trinitate cap. i . igitur Deus genuit alium Deum.
Ftem secundo sic : Generans distinguitur a genito ; sed Deus generat Deum ; igitur Deus distinguitur a Deo ; igitur generat alium Deum. . Item tertio sic, haec est vera : Deus generat alium, aut alium non Deum, aut alium Deum ; non primum, quia tunc genitum a Deo esset non Deus ; igitur genuit alium Deum.
Item quarto sic : Deus genuit alium habentem divinitatem, quia aliam personam subsistentem in divinitate ; igitur genuit alium Deum. Probatio consequentiae, Damascenus lib. I. orthod. capitulo quinto : Deus est habens divinitatem, sicut homo est habens humanitatem ; igitur si genuit alium habentem divinitatem, ita genuit alium Deum, quia multiplicata definitione seu descriptione, multiplicatur et definitum, quia convertuntur, et idem significant.
Contra : Non est alius Deus ; igitur non genuit alium Deum. Antecedens probatur, Deut. 7. Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est. Et hoc probatum est supra distinctione secunda.