IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Et hoc est quod sequitur :
" De corde exeunt. " Et intelliguntur exire non aliunde deviata, sed de propriis cordis prodire conceptibus, et affectibus : quia non semper diabolus hoc immittit, sed sunt partus proprii cordis. " Et ea coinquinant hominem. " Eccli. XXIV, 4 : Ab immundo quid mundabitur ? et a mendace quid verum dicetur?
Et exemplificat illa per actus cordis et operis et locutionis, in majoribus ponens exemplum : et hoc est : " De corde enim exeunt, " tamquam ex fonte, vel instrumento diaboli : bona enim non exeunt de corde, sed ex Deo. Isa. XXVI, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere. II ad. Corinth.III, 5 : Non sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Quae autem de proprio fundo (alias, ore) cordis exeunt, sunt " cogitationes malae, " quoad ea quae sunt cordis : " homicidia, adulteria, fornicationes, furta, " quoad opera nocentia proximo in substantia corporis : quoad esse individui, " homicidia : " et secundum nocumentum illatum in conjuncto sibi ad sustentationem speciei, " adulteria : " et quoad solum concubitum in corpus peccantem, " fornicationes : " et secundum nocumentum illatum in his quae data sunt in solatium infirmitatis sustendandae, " furta : " et quoad peccatum gravius in verbo contra proximum, " falsa testimonia, " in quibus intelligitur mendacium et perjurium : et majus, quod est in verbo contra Deum, " blasphemiae, " de qua, Supra, XII, 32, dixit : quod non remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro.
" Haec " igitur et his similia, ((coinquinant hominem, " ex propriis hominum actibus accipientes causam coinquinati cinis.
" Non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem, " sicut superius explanatum est : quia, sicut dicit Chrysostomus " saepe transibant sata fri-" cantes spicas, ubi aqua non fuit ad " lavandum, et saepe agebant in desertis, " ubi aqua non fuit. " Et sicut dicit Augustinus : " Nimius appetitus munditiae " corporalis sordes inducit mentis : et " ablutio corporis nihil penitus confert " ad munditiam mentis. " Unde, Jerem. II, 22 : Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es coram me, dicit Dominus Deus. Et Poeta, de Helena :
Si fueris Iota, si vita sequens bona tota : Non eris ignota, non eris absque nota.
Passa modo Paridem, Paridem modo testa
[per idem, Es factura fidem, ne redeas in idem.
Rumor de veteri faciet ventura timeri : Cras poterunt fieri turpia, sicut heri, etc.
" Et egressus inde Jesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. "
Probata auctoritate, pietate, et veritate Evangelicae veritatis, tangit hic demonstrationem illius veritatis in primitiis ad gentes primo, et postea in conversione ultima ad conversionem Judaeorum in parte sequenti, ibi, v, 29 : " Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare, etc.
In prima harum, in qua praesignatur transitus fidei ad gentes, tria continentur : in quorum primo ostenditur opportunitas salutis transferendae ad gentes : et in secundo, probatio fidei et devotionis gentium : et in tertio, commendatio cum effectu salutis. In prima offertur et petitur, in secunda probatur et approbatur, in tertia autem commendatur et efficitur. Et haec patent in littera.
In prima tanguntur duo, scilicet obla- tio per appropinquationem Christi, et petitio per orationem mulieris.
De primo horum tanguntur tria: recessus ab obstinatis, cum dicit :
" Et egressus inde Jesus, "
A loco, in quo dolosi erant Judaei et Scribae et Pharisaei ab Jerusalem venientes. Matth.xxiii, 38 : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Act. x, 15 et seq., statim postquam dictum est Petro, quod nihil commune dicat quod Deus sanctificavit, mittitur ad Cornelium, qui fuit gentilis : et hic statim post reprobationem discretionis ciborum, Dominus vadit ad gentes.
" Secessit. "
Secundum est, quod occulte ivit declinans calumnias tentantium. Simile, Supra, XIV, 13, ubi secessit propter Herodem.
" In partes Tyri et Sidonis. "
Tertium est, quo ivit : Tyrus enim et Sidon civitates sunt gentilium, de quibus, Supra, XI, 21 : Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. Act. XXI, 3 et seq., dicitur, quod Tyri et Sidonii cum omni gaudio receperunt verbum.
Sed cum, Supra, x, 5, dixerit : In viam gentium ne abieritis, quare modo in propria persona vadit? Dicendum quod ipse suo mandato non obligatur. Vel, dicendum melius, quod non vadit ut praedicet, vel maneat, quod supra prohibuit : sed occasione praefigurandae salutis gentium, in commendatione fidei gentibus (alias, gentilibus) in comparatione ad infidelitatem Scribarum et Pharisaeorum, quod non prohibuit.
Attende autem, quod dicit in partes, et non in civitates : quia confinia tantum intravit. Et egressus iste a Judaeis, sicut, Genes, xii, 1 : Egredere de terra tua, et de cognatione tua, dicit Pater ad Filium in typo Abrahae. Secessit autem in partes, et non in totum : quia Tyrus angustia, et Sidon venatio interpretantur : et est angustia mala, quae est culpae, et est angustia bona, quae est paenae ex misericordia assumptae : et hanc partem Christus assumpsit, et non totam. Similiter est venatio mala, de qua dicitur, Eccli, xiii, 23 : Venatio leonis onager in eremo, hoc est, Nemroth : et est venatio bona, de qua, Jerem. XVI, 16 : Mittam eis multos venatores, et venabuntur eos. Genes. XXVII, 3 et 4 : Cumque venatu aliquid apprehenderis, fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam,et benedicat tibi anima mea: Et haec est venatio bona, quae est in captu silvestrium pecorum : et hanc Christus intravit, cum se gentibus obtulit. Sic repulsi Paulus et Barnabas ab obstinatis, Act. xiii, 46, dixerunt : Quoniam repellitis verbum Dei, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes.
" Ecce mulier Chananaea, a finibus illis egressa. "
Secundum est primae partis, ubi tangitur ex parte gentium petitio salutis. Et tanguntur hic tria ex parte mulieris gentilis, scilicet sexus, patria, et devotio.
Sexus, cum dicit : " Et ecce mulier. " Sexus fragilis, facile seducibilis : modo masculinum sibi ingerens animum, sicut dicitur, II Machab. vii, 20 : Supra modum autem mater mirabilis, etc. Ruth, iii, 11 : Scil omnis Israel mulierem te esse virtutis.
Originem autem tangit in communi, et in speciali. In communi : " Chananaea. " Quia terra dicitur Chananaea, aut quia de dispersione fuit Chananaeorum expulsorum a filiis Israel, cum sorte terram acciperent. Congruit autem, quia mutata fuit a veteri vita in novam reli- gionis fidei conversationem. Ad Ephes. iv, 23 et seq. : Renovamini spiritu mentis vestrae, etc. Isa. XIX, 18 : Erunt quinque civitates, loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum. In speciali etiam tangitur : " A finibus illis, " malae angustiae, et malae venationis, " egressa " per paenitentiam. Genes. XIX, 14 : Eg edimini de loco isto, quia, etc. Et infra, v. 17, dicitur ad Lot : Noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione,
" Clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine, fili David : filia mea male a daemonio vexatur. "
Hic tangit qualis fuit in petitione. Et dicit duo : intentionem devotionis, et rationabilitatem orationis.
De intentione devotionis dicit : " Clamavit, " non tam alta voce oris, quam magna cordis devotione. Exod. XIV, 15 : Quid clamas ad me? Jerem, xxxiii, 3 : Clama ad me, et exaudiam te. " Dicens : " non confuso clamore, sed dicens quid petat. Ad Romam xii, 1 : Rationabile sit obsequium vestrum.
" Miserere. "
Tangit petitionem : et in hac petitione quaedam ex parte sui, quaedam ex parte filiae proponit, hoc est, ex parte orantis compassionem, et pietatis naturalis affectum : ex parte ejus quem orat, confitetur majestatem deitatis per fidem, et misericordiam humilitatis per assumptam ex David humanitatem : ex parte autem ejus pro qua orat, naturalis vinculi obligationem, mali quod patiebatur intolerabilitatem, vexantis impietatem, doloris acerbitatem.
Dicit ergo primum ex parte sui compassionem : " Miserere, " quia jam misera sum, alienam passionem meam efficiendo. Eccli. XXXVI, 1 : Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum.
" Mei, " quia pietate naturali ad hanc compassionem me obligasti faciendo matrem. Isa. xlix, 15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ?
Deinde subjungit ea quae sunt ex parte ejus ad quem orat, dicens : " Domine, " in cujus ditione cuncta sunt posita , qui vitae et mortis habes potestatem. " Fili David, " ex natura sciens compati. Ad Hebr. IV, 15 : Non habemus Pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Ad Hebr. II, 17 : Debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret. Ex patre autem habens ignoscendi facilitatem, qui in manibus habens inimicum dimisit et fugit, improperia sibi conviiiantem prohiberi noluit, suum persecutorem deplanxit . Marc, x, 48 : Fili David, miserere mei. Supra, IX, 27, miserere nostri, fili David. Matth.XXI, 9 : Hosanna filio David.
" Filia mea. " Allegat ex parte ejus pro qua rogat, oblationis naturalis necessitatem. " Filia mea, " carnaliter, et magis spiritualiter. Ad Galat. IV, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. II ad Corinth.XI, 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor ? " Male, " intolerabiliter. Thren. l, 12 : Videte, si est dolor sicut dolor meus? " A, daemonio. " Supra, viii, 6: Domine, male torquetur a daemonio. Jerem. VI, 23 : Crudelis est, et non miserebitur. Jerem. XXIV, 9 : Dabo eos in vexationem afflictionemque omnibus regnis terrae. Et hoc est, quod dicit : " Vexatur. " Isa. XIX, 4 : Tradam aegyptum in manu dominorum crudelium.
" Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum, dicentes : Dimitte eam, quia clamat post nos. "
Hic tangitur probatio mulieris per tria, scilicet per dissimulationem, abnegationem, et exprobrationem : et mulieris approbatio per longanimitatem, et instantissimam obsecrationem, et humilitatis exprobratae recognitionem, et confessionem. Et haec patent in littera.
In primo horum tangitur dissimulatio longanimiter (alias, longanimitatis) clamantis primo, postea supplicatio discipulorum.
Dicit ergo : " Qui non respondit ei verbum, " ut omnibus ostenderet longanimitatem. Habacuc, i, 2 : Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies ? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis ? Cantic, v, 6 : Vocavi, et non respondit mihi.
" Et accedentes discipuli rogabant eum. "
Tamquam acceptiores, pro quibus exaudiat, " Dicentes : Dimitte eam, " hoc est, absolve nos ab ea, " quia clamat post nos, " importune instando. II ad Timoth IV, 2 : Insta importune, opportune. Imo. xviii, 1 : Oportet semper orare et non deficere. Isa. lxii, 6 et 7 : Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne delis silentium ei.
Videtur autem secundum ea quae hic dicuntur, quod Dominus fuit in via : Marc autem, VII, 24 et 25, sic dicitur : Inde surgens Jesus, abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit et procidit ad pedes ejus. Ad hoc autem dicendum, quod primo fuit in via, et secuta est in domum, et ibi nolens exaudire coram Judaeis, exivit in viam iterum :
et tunc discipuli dixerunt, quae hic dicuntur. Isa. XIX, 20 : Clamabunt ad Dominum a facie tribulantis.
" Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. "
Hic tangitur abjectio (alias, objectio).
" Non sum missus, " a Patre per me in persona, cc nisi ad oves " errantes, simplices et pios ex Judaeis convertendos, " domus, " hoc est, familiae, " Israel, " cujus semen totum est benedictum : sed opportuno tempore transibo ad gentes per Apostolos, et tunc erit tempus ista quae petis, perficiendi : quia modo sacramenta salutis in Judaea perficio, eo quod salus ex Judaeis est.
Et dixi vobis, supra, x, 5 : In viam gentium ne abieritis. Et hoc est : " Non sum missus " Isa. lxi, 1 : Ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, etc . Mittitur enim deceptis veritas, errantibus vita. Joan. XIV, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita.
" Nisi ad oves quae perierunt." I Petr, ii, 25 : Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad Pastorem, et Episcopum animarum vestrarum. Joan. XI, 51 et 52 : Prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente : et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Luc. xv, 4 : Nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam,.
" At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me. "
Contra abjectionem (alias, objectionem) proponit humillimam adorationem, et instantissimam petitionem, et fidei appropinquationem, quae per dilectionem operatur. De qua dicit : " At illa venit. " Joan. IV, 7, Venit mulier ad hauriendum aquam ex fonte misericordiae. " Et adoravit eum, " latriae adoratione. Isa. lx, 14 : Venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te. Isa. xlv, 14 : Te adorabunt teque deprecabuntur. " Dicens : Domine, " qui solus habes immortalitatem, et lucem habitas inaccessabilitatem .
" Adjuva me.)) Esther, XIV, 3 : Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus praeter te nullus est auxiliator alius. Psal. lxxviii, 9 : Adjuva nos, Deus salutaris noster. Non. sicut dixit ille, Marc. IX, 21 : Si quid potes, adjuva nos misertus nostri. Et ideo respondit ei Dominus, v, 18 et seq. : 0 generatio incredula, quamdiu ero apud vos, quamdiu vos patiar?... Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti... At ille dixit : Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam.
" Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. "
Hic tangitur exprobratio mulieris.
" Non est bonum, " hoc est, non est adhuc tempori opportunum, " sumere panem filiorum, " promissum filiis, de quibus dicitur, Osee, XI, 1 : Ex aegypto vocavi filium meum. Exod. IV, 22 : Filius meus primogenitus Israel. Panis autem est salus parata per doctrinam et gratiam Evangelii. Genes. xlix, 20 :Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Isa. xxx, 23 : Panis frugum terrae erit uberrimus, et pinguis.
" Et mittere canibus, " hoc est, gentilibus, qui canes sunt per idololatriae voracitem, Isa. lvi, 11 : Canes impudentissimi nescierunt saturitatem. Supra, VII, 6 : Nolite dare sanctum canibus.
" At illa dixit: Etiam, Domine : nam et catelli edant de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. "
Opponit exprobationi humillimam improperii recognitionem, et adhibet petitionis rationem.
Unde dicit : " Etiam, Domine " Quasi dicat: Canis sum : salvum per omnia est verbum tuum. II Petr. II, 22 : Canis reversus ad suum vomitum. Tamen et si vere (alias, vera) catula sum, tamen non peto modo salutem communem gentis meae, sed unius miserere filiae, cui hoc opportunum est concedere.
" Nam et catelli " quibus inter communes canes non paratur refectio, " edunt, " non praeparationes communes, sed " de inicis, " reliquiis gratiae, " quae cadunt de mensa, " in qua sunt praeparationes communes, " dominorum suorum, " filiorum Israel, quibus iste panis paratus est. Et est, ac si dicat : Ista filia mea si debeat exspectare salutem communem gentium, citius morietur quam consequatur : et ideo quaedam reliquiae gratiae per teipsum in eam deriventur. Hoc significatum est, Ruth, ii, 3, quae gentilis ivit in agrum Judaeorum, et recollegit spicas, quae effugere poterant metentium manus.
" Tunc respondens Jesus, ait illi : 0 mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. "
Hic ponitur commendatio, et exauditio.
Unde, " Ait illi : 0 mulier. " Sexum tangit, ut mirabilius sit, et commendabilius. " Magna est fides tua. " Supra, VIII, 10 : Non inveni tantam fidem in Israel, Fides enim vivit per opera, quantitatem accipit per dilectionem. Luc. VII, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quo-niam dilexit multum. " Fiat tibi sicut vis. " Non ponit metam, quae in fide terminum non habuit, quin super omnia veritati divinae crederet. Proverb. X, 24 : Desiderium suum justis dabitur,
"Et sanata est filia ejus ex illa hora. " Psal. lxvii, 34 : Dabit voci suae vocem virtutis. Joan. IV, 53 : Cognovit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit : et credidit ipse, et domus ejus tota.
" Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae : et ascendens in montem, sedebat ibi.
Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus. "
Receptis primitiis Gentium, quas in fide parentis sanavit, non corporali praesentia veniens (sicut et Ecclesia recipit parvulos), redit ad sacramentorum perfectionem in Judaea, ubi fuit corporali praesentia, significans quod verae reliquiae Israel convertentur in fine, et omnis Israel salvus fiet, postquam plenitudo Gentium intraverit.
Et tangit inducentia ad fidem : quorum unum est malorum ablatio per indulgentiam sanitatum : et alterum, bonorum omnium collatio per bonorum Domini convivationem.
Circa primum tria dicuntur : male habentium oblatio, eorumdem curatio et ex perfecta sanitate turbae gratulatio.
In oblato tangit ex parte Dei cui offerebantur locum, altitudinem virtutis figuraliter ostendentem, Christum in potestate benefici quiescentem : ex parte offerentis turbae, fidei accessum, infirmorum compassionem, diversitatem infirmitatum, oblationis modum. Et haec per ordinem in littera dicuntur, sicut patet cuilibet.
Ex parte ergo ejus, qui sanabat, dicit:
" Ascendens in montem, "
Ut ex loco altitudinem suae potestatis demonstraret. Jerem. XXXI, 23 : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus. Supra, v, 1 : Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem.
" Sedebat ibi, " hoc est, in potestate benefici quiescebat : quia sibi dulce est benefacere. Proverb. viii, 31 : Deliciae meae esse cum filiis hominum. Supra, v, 1 et 2 : Cum sedisset..., docebat eos.
" Et accesserunt. "
Accessus est fidei ex parte offerentium. " Ad eum, " per devotionem, " turbae multae. "
Sed quare turbae, supra, v, 1, non poterant ascendere in montem tunc, nunc autem ascendunt ?
Responsio. Quae a principio minus devotae, et minus ferventes non ita laborare ad Christum voluerunt, scandendo montes, sicut postea fecerunt, excitatae sapientia, beneficiis, et miraculis.
" Habentes secum, " plus in corde per compassionem, quam in comitatu per societatem. Ad Roman. XII, 15 et 16 : Gaudere cum gaudentibus, fiere cum flentibus : idipsum invicem sentientes.
" Mutos, etc. "
Diversitatem tangit infirmitatum. Muti sunt corpore, et mente a laude Dei. Ezechiel. iii, 26 : Eris mutus, nec quasi vir objurgans. Qui autem muti sunt, frequenter etiam surdi sunt. Luc. XI, 14 : Erat Jesus ejiciens daemonium, et illud erat mutum. " Et claudos : " in via Dei uno pede ambulantes per fidem, et alio curto claudicantes per pravam operationem. III Reg. xviii, 21 : Usquequo claudicatis in duas paries ? " Caecos. " Isa. lix, 9 et 10 : In tenebris ambulavimus. Pal-pavimus sicut caeci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus. " Debiles, " toto corpore ex defectu virtutis operativae. II Reg. IV, 4 : Erat Jonathae filius debilis pedibus . " Et alios multos. " Luc. VI , 19 : Virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Psal. cii, 3 et 4 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus.
"Et curavit eos :
Ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes : et magnificabant Deum Israel. "
Ecce salutis perfectio. Luc. xiii, 32 : Ejicio daemonia, et sanitates perficio.
" Ita ut turbae mirarentur. "
Hic ponitur turbae congratulatio. Et tangit ante admirationem potestatis, et causam admirationis, quae est perfectio sanitatis : et tertio, magnificentiam laudis : et hoc est, quod dicit : " Ita it turbae admirarentur. " Supra, IX, 33 : Miratae sunt turbae dicentes : Numquam apparuit sic in Israel. Joan. vii, 21, 23 : Unum opus feci, et omnes miramini... : quia totum hominem sanum feci in sabbato.