REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Optime explicat Logice et Theologice hunc esse veram : Deus est Pater, Filius et Spirilus sanctus. De quo late in Oxon. hic q. 2.
Dico ad quaestionem quod sic, quia quando illud quod ponit unum extremum in propositione est per se idem illi, quod ponit aliud extremum, propositio affirmativa est vera ; sed Deus significat essentiam, quae est eadem tribus ; igitur, etc.
Dices, pari ratione divinitas est Pater, Filius et Spiritus sanctus, quia conversa vera. Dico quod in una propositione est praedicatio formalis, et in alia tantum identica.
Dices, quid est pro quo stat praedicatum ? Augustinus 7. de Trin. c. 7. dicit, eo est, quod Deus est: igitur concipiendo in intellectu essentiam divinam, prius concipitur ad se, quam cum proprietate incommunicabili, igitur in illo priori habetur per se ens, et sic potest esse idem alicui, cui non est idem, ut in aliqua proprietate incommunicabili, et sic in isto priori concipitur hic Deus, et sic est haec vera : Deus est Pater et Filius et Spiritus, et est propositio singularis, non singularitate incommunicabili, neque suppositio simplex praescindens suppositum.
Et forte hoc modo sunt omnes propositiones verae, quae praedicant aliquid de Deo trino, ut si ponitur color in tribus superficiebus, et sibi inest disgregare. Uno modo non competit sibi, ut est in hac superficie, nec in ista, sed in aliqua priori.
Ad rationem, patet quod non est indefinita.