IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
ENARRATIO.
" Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei tentantes : et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis. "
Ab hoc loco incipit agere de potestate qua Praelati ordinantur ad subditos. Et
23. Qui conversus, dixit Petro : Vade post me, Satana : scandalum es mihi : quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum .
24. Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me .
25. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam .
26. Quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
27. Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum Angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.
28. Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo .
habet partes duas, in quarum prima est ipsius potestatis determinatio et collatio : et hoc in isto capitulo, et sequenti continetur. Et in secunda determinatur usus, qui incipit in capitulo xviii.
Prima autem habet partes duas : in quarum prima tangit potestatem secundum ea in quibus est potestas in Ecclesiae ministris : in secunda autem tangit ea ex quorum virtute operatur potestas, sicut est Christi Passio, et Resurrectio, et hujusmodi : et hoc continetur in capite sequenti.
Istud autem capitulum continet tria : primum est haeresis (quae fundamento potestatis contrariatur) remotio : secundum est veri fundamenti positio, ibi, v. 13 : " Venit Jesus in partes Caesareae.)) Tertium est ipsius potestatis collatio, ibi, v. 17 : " Beatus es, Simon Barjona. "
In prima harum partium duo continentur, quorum primum est haeresis confutatio, et secundum, ejusdem haeresis a discipulis alienatio, ibi, v. 5 : " Ei cum venissent discipuli ejus trans fretum. "
Adhuc, in prima harum tria continentur. Haereticorum videlicet tentatio, tentantium a Christo convictio, et convictorum exprobratio. Et haec patent in littera.
In tentatione dicit quatuor, simulatorum accessum, cum dicit :
" Et accesserunt ad eum, "
Simulando. Isa. lvii, 3 : Accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae. Simile, Infra, xxii, 15 et seq.
Secundo, tangit tentantium vipeream professionem duplicem in perversitatem justitiae, cum dicit : " Pharisaei. " Isa. LIX, 2 : Iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum. Et quoad perversitatem fidei, cum dicit : " Et Sadducaei. " Infra, XXII, 23 : Accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem .
Tertio, tangit intentionis perversitatem, cum dicit : " Tentantes. " Infra, XXII, 18 : Quid me tentatis, hypocritae ?
Quarto, tangit curiositatem, dicendo : " Et rogaverunt eum." Non de salute, sed " ut signum de caelo, " potestatis ostensivum, " ostenderet eis. " Volebant autem, ut iterum pascerentur pane caelesti, et gulae eorum satisfieret in loco ubi panis habebatur, sicut fecerat in deserto ubi panis erat indigentia. Unde, Joan. VI, 30 et 31, dicunt : Quod ergo tu facis signum, ut videamus, et credamus tibi ? Quid operaris ? Patres nostri manducaverunt manna in deserto. Quidam tamen dicunt, quod gratia curiositatis petebant signum de caelo, sicut Elias ignem fecit descendere . Vel, quod solem faceret stare, sicut Josue , Vel, solem retrocedere, sicut, Isa. xxxviii, 8. Sed primum est probabilius.
" At ille respondens, ait illis : Facto vespere, dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim caelum :
Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum.
Faciem ergo caeli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ! "
Hic ponitur tentantium confutatio, in qua duo dicuntur : primo enim ostendit facilitatem cognoscendi de suo adventu veritatem ex similitudine : secundo, arguit ex illa similitudine, quod eum deberent cognoscere.
Ad primum proponit duo signa pronosticationis futurorum. Primum est serenitatis ad cognoscendam nativitatem : et secundum est signum tempestatis in passione. Primum est signum operandi salutem : et secundum, patiendi pro salvandis.
De primo dicit :
" Facto vespere, "
Quando sol declinavit ad occasum, et radius visivus transit ad eum per vapores juxta terram elevatos, " dicitis : Serenum erit, " pronoslicando pro nocte futura, et die sequenti : et hoc verum, quando rubor serotinus splendorem auri politi prae- tendit: quoniam tunc est tenuis, et bene a sole attractus : et tunc trahit eum ad inferius hemisphaerium: et tunc per consequens istud hemisphaerium purgatur a vaporibus, et serenatur. Quando autem ruborem cupri praetendit, significat eum esse spissum, et non a sole attractum : et ideo ille non. significat serenum, sed praedicit pluvias : quia ille color resultat ex hoc quod radii solis eum inferius percutiunt, et non desuper attrahunt : et ideo non trahitur, sed. relinquitur.
" Et mane, etc. "
Supple, caelo rubente, dicitis : " Hodie tempestas, " supple, erit. " Rutilat enim triste caelum. " Aereum caelum dicitur triste, propter frigus opprimens, et humidum resolvens, et molliens corpora : et istud signum etiam debet accipi in rubore cupri, quando sol inferioribus nobis immittit radios, emergens de hemisphaerio : quia tunc significat aquam impendentem terrae. Si autem sit in corpore solis rubor quasi flammae, et in circuitu aeris videatur.quasi fumus cum pulvere respersus, et hoc fotum rubicundum sit lucentis ruboris : hoc significat longam serenitatem, quia significat vapores esse incensos, et per incendium exsiccatos. Significat autem vespere rutilans caelum sanguinis Christi ruborem occasu suae lucis effusum. Psal. XXIX, 6 : Ad vesperum demorabitur fletus. Serenitas autem, pulsa nube dubitationis, significat gaudium Resurrectionis. Psal. XXIX, 6 : Ad matutinum laetitia. Et ideo dicitur, Ganticor. v, 19 : Dilectus meus candidus et rubicundus : rubicundus autem in Passione, candidus in Resurrectione. Iste, dicitur ortus surgentis aurorae . Et propter eos qui in vitam secum resurgunt, dicitur, Judicum, v, 31 : Qui diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. II Regum, xxiii, 4 : Sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus ruti- lat. Per ruborem autem sanguineum obscurum in mane, Passio significatur in mane nascentis Ecclesiae : tempestas autem sequens condictum significat, qui fuit omni erito doctrinae haereticorum. De rubor Isaiae, lxiii, 2 : Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ? Vestimentum Christi sunt sancti Martyres. De tempestate haereticorum, Nahum, I , 3 : Dominus in tempestate, et turbine viae ejus. Psal. xlix, 3 : In circuitu ejus tempestas valida.''
Istis signis sic positis, dicit arguendo a simili simul et a minori :
" Faciem ergo caeli, "
Hoc est, dispositionem aeris, " dijudicare, " pronosticando de futuris, " nostis : " quae tamen sunt signa falsa. " Signa autem temporum " certa per legem, per aenigmata Patriarcharum, per prophetias praedictas temporum, dico, adventus, et operum eorum, " non potestis scire, " facultatem vobis haeresi et invidia auferente. Jerem. viii, 7 : Milvus in caelo cognovit tempus suum : turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui : populus autem meus non cognovit judicium Domini, Isa. i, 3 : Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui : Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. Luc. XIX, 44 : Ad terram prosternent te... : eo quod non cognovisti tempus visitationis tuae.
" Generatio mala et adultera signum quaerit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae Prophetae. Et relictis illis, abiit. "
Hic ponitur convictorum exprobratio.
Dicuntur autem : " Generatio mala, " quoad, perversitatem morum, " adulte-
ra " autem, quoad violationem fidei per idololatriam. Deuter. XXXII, 20 : Generatio enim perversa est, et infideles filii. Isa. lvii, 3 : Semen adulteri, et fornicariae. Jerem. II, 13 : Duo mala fecit populus meus : Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. " Signum, " majestatis indicativum, " quaerit. " I ad Corinth. I, 22 : Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt. " Et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae Prophetae, " hoc est, infirmitatis, sicut superius expositum est. Psal. lxxxv, 17 : Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundatur: quoniam tu, Domine adjuvisti me, et consolatus es me. Hoc enim est signum passionis, per quod omnis homo est adjutus.
" Relictis illis, abiit. "
Ecce hic tangitur relictio incorrigibiiium. Infra, XXI, 43 : Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
" Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. "
Hic ex praecedentibus removet a suis Christus contrarium suae potestati fundamentum, quod est haeretica pravitas contra iidem : et traditiones impiae contra justitiae pietatem.
Dicit autem hic tria : primum est, quod incidenter inducitur ad sciendum qualiter discipuli acceperunt intellectum per verbum ex verbis Domini, quia panes obliti sunt accipere. Secundum est verbum, ex quo ille ortus est falsus intellectus cum ipso malo intellectu quem ex verbis habuerunt. Et tertium est illuminatio, simul excludens errorem disci- pulorum in verbis, et haeresim tentatorum.
De primo dicit : " Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, " hoc est, trans fretum Genesareth, " obliti sunt panes accipere, " hoc est, fragmenta panum septeni sportarum superioris convivii. Supra, XIV, 22 : Et statim competit Jesus illos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum . Et ita etiam modo fugit turbas excitatas per sanitatis miraculum : et in illo transitu panes obliti sunt accipere.
Causa autem fuit quadruplex : una quidem prohibitio de crastino sollicitudinis, Supra, VI, 34 : Nolite solliciti esse in crastimum, etc. Secunda fuit occursus pauperum famelicorum, quibus fragmenta in viaticum, quando a Domino recesserunt, ministraverunt. Proverb. XXXI, 20 : Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Tertia causa est spes de Domino : quia jam factis miraculorum excitati, certi erant quod nihil deficeret, Psal. xxxiii, 10 et 11: Non est inopia timentibus eum...: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Quarta et ultima, interna dulcedo veri panis, quem secum habebant: illa enim rapti de exteriori pane cogitare nihil poterant. Sapient. XVI, 20 : Paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Ideo ergo obliti sunt panes accipere.
" Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum.
At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia panes non accepimus. "
Istud est secundum. Inducta enim occasione erroris discipulorum, inducit verbum, circa cujus errabant intellectum : c( Intuemini, " diligenter per in- tellectum eo quod, sicut dicit Boetius : " Non vitatur malum nisi cognitum. " " Et cavete, " in vobis Doctoribus, et in discipulis, " a fermento. " Fermentum similitudinem habet conspersionis sive pastae : sed est corruptio ipsius : et significat haeresim. " Pharisaeorum, " quorum haeresis fuit impia traditio plusquam observata, legis praedicatio per verbum, et per opus impugnatio, gloria de apparente justitia, et pertinax avaritia. " Et Sadducaeorum, " quorum corruptio fuit haeresis contra resurrectionem : non dicere aliquid esse spiritum, nec Angelum , et auferre ab eis gloriam aeternam : propter solam legis exteriorem observationem Prophetas spernere : spe praesentium deservire : et nihil ab ipso post mortem exspectare. Marc, viii, 15, additur : Et a fermento Herodis, cujus corruptio est occulte insidiari Christo, gratiam sub simulata religione et observatione necare, nuptiarum honestatem violare. Ad Galat, v, 9 : Modicum fermentum totam massam corrumpit. I ad Corinth.v, 7 : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio sicut estis azymi. Osee, VII, 4 : Quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum. ''Primum corrumpit in dolo simulatae bonitatis : secundum, in fraude simulatae veritatis : et tertium, in dolo justae potestatis : injuste enim videtur princeps agere, si juramenta non teneat verbo proposito : circa quod errabant discipuli.
Tangitur error eorum secundum actum cordis et oris : et hoc est quod dicit :
" At illi cogitaverunt. intra se, dicentes, "
Adinvicem occulto murmure, " quia panes non accepimus. " Potest esse, quod putabant Dominum velle custoditum esse panem a se sanctificatum pro benedictionis reverentia, et pro miraculi memoria, sicut in Exodo jussit impleri Gomor, et poni in arca foederis in testimonium . Ad Hebr. IX, 4 : In qua urna aurea habens manna.
Sed quia Dominus non de hujusmodi reliquiis cogitavit, sed meliorem panem Ecclesiae dimittere voluit, hoc est, panem vivum qui de caelo descendit, ut det vitam mundo : ideo subjungit :
" Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos, modicae fidei, quia panes non habetis ?
Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?
Neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?
Quare non intelligitis quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum.
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum. "
Incipit hic illuminare discipulos. Et tangit duo, illuminationem doctrinae, et effectum ejus in discipulis.
Illuminatio quatuor facit : primo, errantes arguit : secundo, in memoriam praeteritorum reducit : tertio, cum increpatione verum intellectum ingerit : et quartum est, quod ante haec est, quod in modo cognitionis et visitationis eorum signum divinae sapientiae omnia illuminantis ostendit.
Et hoc tangit, cum dicit : " Sciens autem Jesus, dixit. " Ad Hebr. IV, 13 : Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. " Quid cogitatis intra vos, modicaefidei,)) quae non nisi parva praesumit, " quia panes non habetis ? " Lucae, XXIV, 16 et 25 : Oculi illorum tenebantur ne eum agnoscerent... Et increpavit eos, dicens : 0 stulti, et tardi corde ad credendum !
" Nondum intelligitis "
Potentiam meae deitatis, " neque recordamini " mirabilium praeteritorum. Marc. VI, 52 : Non intellexerunt de panibus discipuli : erat enim cor eorum obcaecatum. Hoc tamen provenit ex simplicitate eorum. Psal. XCIII, 8 : Intelligite, insipientes in populo : ei stulti, aliquando sapite. " Quinque panum in quinque millia hominum , et quod cophinos sumpsistis? " Proverb. III, 10 : Implebuntur horrea tua saturitate.''
" Neque septem panum in septem millia hominum, " in praecedenti capitulo, v v. 37 et 38, " et quot sportas sumpsistis ? " Quae sportae spatulis palmarum, et ex juncto textae ex palma, spem aeternorum : et ex junco, qui in aquis radices habet, significant pietatem ex notitia Scripturarum.
" Quare non intelligitis. "
Cum increpatione illuminat. Marci, XVI, 14 : Exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis. " Quia non de pane, " scilicet materiali, " dixi vobis : Cavete a fermento Pharisaeorum ei Sadducaeorum,)) Et si doctrina perversa a Domino vocatur fermentum, consequens etiam est, ut vera et catholica doctrina vocetur panis. Isa. XXI, 14 : Qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. Terra Austri calida et luminosa, corda illustrata Spiritu intelligentiae designat.
" Tunc intellexerunt. "
Luc. XXIV, 45 : Aperuit illis sensum utintelligerent Scripturas, " Quia non dixerat cavendum a fermento panum : " quia,
supra, xv, 11, dixit : Non quod intrat in os, coinquinat hominem : " sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum. " Supra, VII, 15 : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos, etc. Isa. IX, 15 : Propheta docens mendacium, ipse est cauda, etc.
" Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?
At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex Prophetis. "
Hic remotis haeresibus a cordibus fidelium, tangit fidei fundationem in petra confessionis Apostolicae.
Et dividitur in partes duas : in quarum prima ponitur inquisitio, et confessio veritatis personae, in cujus sacramentis fides stabilitur : in secunda autem ponitur instructio veritatis principalium sacramentorum Passionis et Resurrectionis, ibi, v. 21 : " Exinde coepit Jesus. "
Adhuc, prima continet duo, inquisitionem, et confessionem opinionis eorum quibus non est datum nosse mysterium Christi, nisi in parabolis : et inquisitionem et confessionem veritatis expressae ab his, quibus datum est nosse mysterium regni Dei, ibi, v. 13 : " Vos autem, etc. "
Adhuc, prior harum dividitur in tres paragraphos : in quorum primo tangitur loci ad inquirendum congruentia : in secundo, inquisitio de opinione Christi in turba : et in tertio, responsio discipulo-. rum de audita fama.
Dicit ergo :
" Venit autem Jesus, "
Sicut Salvator, ubique lumen doctrinae spargens, ubique perditos quaerens, ubique salutem non salvatis ingerens. De primo, Job, xxv, 3 : Super quem non surget lumen illius ? De secundo, Luc. XIX, 10 : Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat. De tertio, I ad Timoth. I, 15 : Fidelis Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
" In paries Caesareae. " Non profunde: quia gentes ibi habitabant, et dixerat, Supra, x, 5 : In viam gentium ne abieritis. Sed tamen, per hoc quod ad vicina gentium declinabat, ideo salus gentium praefigurabatur. Joan. VII, 35 : Numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ? Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.
" Caesareae Philippi. " Civitas est Phoenicis in terminis Judaeae ad septentrionem, quam Philippus, illius Herodis, tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, aedificavit ob memoriam sui nominis, et ob honorem Imperatoris Tiberii Caesaris. Et ideo ab utroque composito nomine vocabatur Caesarea Philippi. Et erat civitas, ad quam tributum censicapitis deferebatur, pro quo descriptus erat universus orbis ab Augusto Caesare Congruum ergo fuit, ut in loco, in quo orbis tributum solvit, Rex regum mundi Dominus, exigeret tributum fidei, quod solvitur de animae capite, quod est mens hominis. Infra, XXII, 21 : Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo.
"Et interrogabat discipulos suos, dicens : "
Non ignorans qui omnia novit, sed ut confessio fidei dignam acciperet fundationem. Ad Roman. x, 10 : Corde credi-tur ad justitiam , ore autem confessio fit ad salutem. Psal. xcv, 6 : Confessio et pulchritudo in conspectu ejus, sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
" Quem dicunt homines esse Filium hominis ? "
Ecce requisitio confessionis ab his qui videntes non vident. Quaerit autem de persona, cum dicit : " Quem ? " quia persona est duarum naturarum, quarum una innotuit per visum, et alios sensus, et opera infirmitatum : et ideo non quaerit de illa, sed opponit, quando dicit : " Filium hominis. " Et est sensus : Quem sciunt homines esse Filium hominis per naturam quae offertur sensibus : " quem " in persona " dicunt " esse ex visu operum majestatis? Dicunt ne aliquid habere super hominem ?Marc. viii, 27 : Quem me dicunt esse homines ? Pulchre autem dicit homines, quia de Filio Dei nihil intelligere potuerunt super hominem : vel, homines dicit propter rationem : quia licet sensibus eorum objiceretur humana infirmitas, tamen rationi per opera praesentabatur majestas : et ex ratione facile cognoscere poterant quod Deus erat qui talia faciebat. Joan. v, 36 : Ego habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me. Joan. VIII, 43 : Quare loquelam meam non cognoscitis ?
" At illi dixerunt, "
De falsa turbarum opinione respondentes, qui diversis de causis supra dictis a nobis Christum sequebatur. Joan. VII,
12 : Murmur multum erui in turba de eo. Quidam dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.
Sed tamen omnes illi, de quibus respondent discipuli, vera dicunt, sed imperfecte : et hoc est : " Alii Joannem Baptistam, " propter vitae perfectionem. Supra, XIV, 2 : Joannes Baptista surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo,
" Alii autem Eliam, " propter perfectionem potestatis : quia ignem de caelo deposuit super superbos : et ignem supra sacrificia '' .
" Alii vero Jeremiam, " propter perfectionem misericordiae, quia populi peccata planxit. Jerem. IX, 1. : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? Et hujus gratia terrae nos composuit, et hujus gratia errantem populum in aegyptum persecutus fuit .
" Aut unum ex Prophetis. " Dicunt unum, scilicet Eliseum, propter perfectionem spiritus et virtutis in prophetando. IV Reg. v, 26 : Nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo, etc, quia spiritus Eliae dupliciter erat in eo . Vel, dicatur aliter, et melius, quod unus ex prophetis dicitur formaliter accipiendo unicum " ex Prophetis, " hoc est, singularis : et hic est ille de quo dicitur, Deuter. XVIII, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies. Joan. VI, 1-4 : Hic est vere Propheta qui venturus est in mundum. Luc. XXIV, 19 : Fuit vir Propheta, potens in opere, et sermone coram Deo, et omni populo.
Et secundum hoc omnes aliquid altum dixerunt de Christo. Est autem altum hominis ex tribus : ex statu ante peccatum, et ex statu gratiae, et ex statu gloriae resurgentium : et considerantes statum gloriae resurgentium, dixerunt quod esset Joannes Baptista, praesumentes quod mortalis hominis non esset tanta potestas in miraculis faciendis. Considerantes autem statum hominis in paradiso, ubi eximiae virtutis fuit, et tamen alimonia indiguit, dixerunt Christum esse Eliam. Considerantes autem statum hominis in gratia, duo considerabant, excellentiam videlicet sanctitatis : et illi dixerunt esse Jeremiam, eo quod dictum est de illo : Priusquam te formarem in utero , novi te : ei antequam exires de vulva, sanctificavi te, et Prophetam in gentibus dedi te . Et haec maxime dixerunt propter mirabilia quae audiverunt de infantia, nativitate et pueritia ipsius. Considerantes autem excellentiam in sapientia, dixerunt eum esse Prophetam, qui venturus est in mundum. Joan. iii, 31 et 32 : Qui de caelo venit, super omnes est. Et quod vidit et audivit, hoc homo testatur. Glossa, dicit ibi : " De caelo, hoc est, de altitudine humanae naturae. "
Sic ergo de Christo confitetur humana opinio.
" Dicit illis Jesus : Vos autem quem me esse dicitis ? "
Hic ponitur requisitio veritatis. Et habet duo, scilicet confessionem, et confessionis commendationem cum remuneratione, quae est potestatis collatio.
De primo dicit duo : requisitionem confessionis, et confessionem ipsam.
De primo dicit : " Vos autem, " quibus datum est nosse mysterium regni caelorum (Supra, xiii, 11) : Qui estis lux mundi (Supra, v, 14) : Quibus omnia quaecumque audivi a Patre, nota feci (Joan. xv, 15).
" Quem me esse dicitis ? " Iterum quaerit de persona in humana natura apparente, et existente : sed non dicit filium hominis, ut supra, sed simpliciter de persona quaerit : quia istis plus innotuit. Joan. I, 14 : Unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. I ad Corinth. II, 10 : Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. Et hinc argumentum, quod Praelatus debet quaerere, quae de eo sit opinio tam in plebe, quam inter Praelatos alios.
" Respondens Simon Petrus dixit. "
Ille prae omnibus, et pro omnibus respondit, qui omnibus praeesse et prodesse debuit.
Dicit autem tria : primo quod respondit, quia quaestioni quae ab homine fieri potuit, satisfecit : non sicut turbae, minus, nec sicut Pharisaei, falsa dicentes : qui enim ad hominem quaestioni satisfacere videntur, secundum Aristotelem, dicunt, sed non respondent. Job, xxxviii, 3 : Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi.
" Simon. "
Obediens : et per hoc significatur meritum, et idoneitas ad debitum et congruitatem responsionis. Psal. CXVIII, 104 : A mandatis tuis intellexi. Obedientia enim mandatorum plus dat intellectum in divinis, quam labor studiorum : non enim erit sacra Scriptura contemplationis gratia, sed ut boni fiamus. Unde etiam veri discipuli Christi tribus perficiuntur, scilicet disciplina mandatorum, Isa. VIII, 16 : Signa legem in discipulis meis. Deuter. XXXIII, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, hoc est, vestigiis ejus, accipient de doctrina illius. Secundo, perficiuntur dilectione affectionis, Joan. xiii, 35 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Tertium est cognitio veritatis, quae est secundum pietatem, Joan. VIII, 31 et 32 : Si vos manseritis in ser-mone meo, vere discipuli mei eritis : et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Sic ergo obediens mandatis, et sequens vestigia affectus dilectione, manens in sermone, vere Simon vocatur obediens, et idoneus ad respondendum.
" Petrus, "
Cognomine, Joan. I, 42 : Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Cephas enim interpretatur caput : et hoc non est Petrus, nisi per similitudinem actus, sive effectus, et operis. Quia sicut caput regit, et influit sensum et motum aliis membris, ita petra continet, et firmat aedificium. Unde quod est caput in animalibus caput habentibus, hoc est petra in aedificiis. Et tangitur in hoc responsionis facultas : quia Petrus dicitur persica lingua agnoscens, eo quod illum agnovit. Isa. xlv, 15, dicitur : Vere tu es Deus absconditus Et ibidem, v. 14 : Non est absque te Deus. Regnum ergo accipitur in Gepha, propter quod etiam vertex dicitur Apostolorum, facultas in agnitione, et solidum veritatis agnitae in petra. Supra, VII, 24 : Assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. Hic ergo bonus respondens fuit, qui sicut vir intus virens, lumbos a revelatione carnis et sanguinis restrinxit.
" Tu es Christus, Filius Dei vivi. "
Hic tria tangit : confessionem, confessionis commendationem, et commendatae confessionis retributionem.
In confessione duo sunt, quod est deificatae humanitatis, et quod est humanatae deitatis. Et quod quidem est humanatae deitatis, triplex est significatio: significatio personae, et significatio aeternae permanentiae, et significatio humanitatis dedicatae.
De persona dicit :
" Tu. "
Discretionem notans, et articulationem : non enim alius est, nisi ipse. Baruch, III, 36 : Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius aduersus eum. Id quod etiam articulatum significatur, est persona. Exod. xv, 2 . Iste Deus meus, et glorificabo eum.
" Es. "
Qui vere es. Exod. iii, 14 : Qui est, misit me ad vos. Non enim salvare in aeternum posset, nisi in aeternum permaneret. Ad Hebr. vii, 25 : Semper vivens ad interpellandum pro nobis. Item, xiii, 8 : Jesus Christus fieri, ei hodie, ipse et in saecula. Semper enim praesens est, qui numquam et nusquam deest. Psal. CI, 28 : Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
" Christus. "
Humanam naturam significat penetratam divina quasi unctione,ut unctio ab eo, sicut a capite in conjunctos sibi Apostolos, et discipulos, tamquam in barbam, et in vestimentum Ecclesiae, et in oram fimbriarum descendat . Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me. Psal. xliv, 8 : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Unctus autem in Regem, ut legem novam condat . et in Sacerdotem, ut sacra nova ministret. Psal. CIX, 4 : Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Isa. XXXIII, 22 : Dominus legifer noster, Dominus Rex noster : ipse salvabit nos.
Deinde tangit confessionem ex parte divinitatis humanatae dicens tria : quod personae est, quod naturae, et quod actus naturalis. Quod personae est, quia filius naturalis, in quo omnes filii adoptivi adoptantur : et ideo dicit :
" Filius. "
Pater enim impotens generare, adoptare non potest : in Deo autem potentia non est ante actum : et ideo Deus unicum habens, adoptat in filios eos qui conformes sunt imagini Filii. Ad Roman. VIII, 29 et 30 : Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui... Quos autem praedestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. Joan. I, 34 : Ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. Joan. III, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Ut simus in vero Filio ejus. In vero enim Filio ejus sunt filii adoptivi, quando in eo in filios adoptantur.
Deinde tangit, quod est naturae divinae :
" Dei. "
Contra Arium : quia sicut filius hominis homo est, ita Filius Dei Deus est : Deus autem visibilis in hominis Filio, ut filios hominum reduceret ad deitatis participationem. Joan. x, 35 : Illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est: et non potest solvi Scriptura. Psal. lxxxi, 6 : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. Hic enim deitas non solum calceavit pedem in humanitate pellis assumptae, sed etiam in omnibus membris mystici corporis ejus. Psal. lix, 10 : In Idumaeam extendam calceamentum meum : mihi alienigenae subditi sunt. Deuter, xxiii, 24 et 25 : Tinget in oleo pedem suum. Ferrum et aes calceamentum ejus. Ferrum domans duritiam vitiorum, aes autem in confessione sonorum : oleum autem in operibus miserationum.