De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Refutat impugnationem allatam, probans primam personam non constitui per ingenitum, quia est negatio, ( ex Augustino), et nulla negatio est primo incommunicabilis, (quod requiritur ad constitutivum personae), sed per aliquid positivum proprium, ad quod consequitur, de quo late traditur a Doct. 1. d. 28. q. 2. Ponit duas solutiones ad hoc argumentum : Prima ait ingenitum didere dignitatem, quia est a se ; secunda fontalem plenitudinem. Contra primam, esse a se negative non facit esse incommunicabile, ut probat argumentum. Contra secundam, quae est D. Bonav. si plenitudo dicit negationem, currit ratio; si positivum aut commune, et sic non erit personalitas, aut relatio, et sic non alia nisi illa, quae est opposita relationi constitutivae secundae personae. Solvit auctoritatem Damasceni positam, num. 5. et exponit quomodo ordo ad prius, aut negatio talis ordinis potest esse prius in aliquo absoluto, ordine positivo ad posterius, non tamen in respectivo, quod constituitur per ordinem ad posterius. Explicat optime, quomodo contradictoria referuntur ad idem nunc, non tamen est necesse, quod cui convenit album pro hoc nunc, quod eidem conveniret non album pro eodem nunc, et ratio est, quia res primo est ipsa, ut homo, non tamen primo est non lapis, quia negatio, (ut dictum est) non convenit alicui, nisi per positivum, praeexistens in eo. Unde si prima persona constit leretur per non esse ab alio, non aeque primo conveniret ei non esse ab, sicut conveniret esse ab alio, ponendo quod per hoc constitueretur, de quibus vide Doct. 1. d. 28. q. 2. n. 4. et d. 36. n. 13. et d. 23. n. 7. quibus locis optime agitur de negatione ejusque natura et divisione.
Contra istum modum (g) dicendi arguitur sic : Proprietas constitutiva est omnino formaliter, et primo incommunicabilis; nulla negatio formaliter, et per seipsam est primo incommunicabilis ; ingenuum autem, ut distinguitur formaliter ab essentia et relatione positiva ad productum, non dicit nisi negationem formaliter, quia secundum Augustinum 5. de Trin. c. 6. Cum ingenitum dicitur, non quid sit, sed quid non sit ostendi tur ; et multae auctoritates ad hoc patent ; ergo. Prima propositio patet, quia cum persona sit formaliter incommunicabilis existentia, oportet quod illud quo aliquid est persona primo, sit formaliter incommunicabile ; ergo, etc. Secunda propositio patet, quia negatio propria exigit positivum proprium ad quod consequitur; nulla enim negatio est propria omnino alicui, hoc est soli illi necessario conveniens, nisi quia ei repugnat affirmatio opposita. Affirmatio autem quaecumque nulli enti repugnat nisi per aliquod positivum, quia si per negationem, quaero an illa negatio consequitur aliquod positivum, cui repugnat illa alia affirmatio, et sic habetur propositum ; aut consequitur positivum, et tunc negatio omnino prima est in illa unitate sive distinctione et entitate per consequens, quod est inconveniens ; aut necessario dabitur, quod negatio consequitur positivum, sed non proprium isti, et tunc sequitur, quod negatio non erit propria isti, quia illud per quod negatio convenit non est proprium isti.
(h) Respondetur ad minorem, quod ingenitum non importat negationem simpliciter, sed aliquid pertinens ad dignitatem, quia hoc quod est habere, esse a se.
Alio etiam modo, quod importat fontalem plenitudinem, quod est perfectionis simpliciter in prima persona, secundum Augustinum 4. de Trin. c. 9.
(i) Contra primum, cum dicitur a se, aut intelligitur quod haec praepositio A, importat circumstantiam causae, vel principii positivi, et statim patet contradictio, quia secundum Augustinum 1. de Trin. cap. 1. nulla mens capit quod aliquid sit a se; aut intelligitur negative tantum, quia non habet aliquid pro principio, vel causa, et habetur propositum de negatione.
Contra secundum, quia fontalis plenitudo aut dicit negationem, et habetur propositum ; aut positivum, et tunc vel essentiam, et sequitur quod si ingenitum sit proprietas personalis, ergo et essentia: aut relationem positivam, et patet quod non nisi ad personam, et tunc, si ad personam, aut ad unam, aut ad plures ; non ad producentem, vel producentes: ergo ad productam vel productas. Si ad plures, non poterit esse unum formale principium constitutivum personae: si ad unam et singularem, aut relationem ad personam primam productam, aut secundam, et tunc non tenetur positum, scilicet quod ingenitum ut distinguitur contra paternitatem vel spirationem, constituat personam aut relationem (1) unam abstractam ab istis, scilicet paternitate et spiratione. Et tunc si potest aliqua talis relatio communis abstrahi ab istis duabus, sequitur quod prima persona non aliqua una relatione, scilicet singulari, signata in existentia, sit persona, sed aliquo modo una abstracta a relationibus duabus, et hoc alterius rationis, quia probatum est in quaestione praecedente, quod duae productiones activae in Divinis non possunt esse ejusdem rationis, et tunc prima persona non constitueretur formaliter aliquo constitutivo unius rationis quasi speciflce, sed uno abstracto a duobus quasi alterius rationis. Nec oportet hic immorari, quia multi Magistri hic concedunt propositum quantum ad majorem, quod aliquo incommunicabili positivo constituitur prima persona, de qua est hic sermo.
Cum ergo arguitur pro ista opinione pro ingenito per Damascenum, patet per eum responsio ibidem; subdit enim, in solis proprietatibus paternitatis et filiatr onis et processionis, differentiam cognoscimus ; ergo quando prius accepit omnia praeter ingenerationem, etc. intelligendum est, quod sub ingeneratione comprehendit paternitatem. Et breviter, sicut patet in diversis capitulis ejus, nunc nominat unam proprietatem primae personae, nunc aliam, et per consequens per unamquamque intelligit quamcumque proprietatem propriam.
Ad rationem, concedo quod ordo ad prius quodammodo praecedit in aliquo ordinem ipsius ad posterius, maxime quando ordinatum est in se absolutum. Concedo etiam, quod negatio ordinis ad prius in absoluto, praecedit ordinem positivum ejusdem ad posterius; sed non sic in illo, quod constituitur formaliter per ordinem ad posterius, quia nullus ordo in illo potest esse prior, nec etiam negatio ordinis, quam sit ordo quo constituitur. Si ergo esset suppositum absolutum, posset concedi quod ingenitum esset quodammodo prius paternitate; sed cum probatur generaliter de quocumque supposito, et de ordine ad posterius, et negatione ordinis ad prius, illa propositio qua dicitur, quod contradictoria referuntur ad idem nunc, non solum in ordine durationis, sed etiam naturae et originis est vera, intelligendo de per se contradictoriis, prout affirmatio comparatur ad negationem: non est autem vera, intelligendo de affirmatione et negatione comparando ad tertium, de quo dicuntur.
Exemplum : Album pro A, et non album pro B, non contradicunt inter se, nec ad quodcumque comparantur, et hoc intelligendo per A, et B, sive signa durationis, sive signa naturae vel originis. Sed si ista comparantur ad aliquid cui conveniunt, vel convenire possunt, non oportet quod si album conveniret ipsi G pro A, quod non album conveniret ipsi C pro A. Nihil enim est, quod non omnino primo ipsum sit ipsum, sicut homo omnino primo est homo, et si homo esset lapis, esset omnino primo lapis, sicut lapis est lapis; tamen non omnino primo est non lapis, quia nulla negatio potest esse eadem alicui primo, sicut ipsum est ipsum primo. Concedo ergo, quod intelligendum est esse ab aliquo, et non esse ab aliquo, referri ad idem instans, sive nunc cujuslibet ordinis, ad hoc quod sint contradictoria, ut scilicet pro quo nunc affirmatur esse ab alio quod ponit pro eodem nunc, non esse ab ipso, neget illud idem. Sed non oportet quod illi, de quo ista dicuntur, conveniat aeque primo, non esse ab, sicut illi conveniret esse ab, si esse ab sibi conveniret, et per consequens supposito cui convenit negatio ordinis ad prius, prioritate originis, non aeque primo convenit ista negatio, sicut conveniret affirmatio ordinis, si illum ordinem haberet.