REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Alens. 1. p. q. 42. memb. 3. art. 1. D. Thom. 1. p. q. 36. art. 1. D. Bonav. hic art. 1. q. 1. Richard. q 1. et 2. Durand. q. un. Gabriel q. I. art. 1. Gregor. q. I. Suarcz 1. p. 11. 3. l. 6. c. 7. Scotus hic q.1.el 1. phys.q. 9.
Circa hanc distinctionem quintam quaeritur primo : Utrum essentia generet vel generetur ? Quod sic, 7. de Trin. c. 4. Idem dicitur, cum dicitur nata sapientia, ac si dicatur essentia cum relatione, ita quod sapientia essentiam dicit, et nata relationem.
Item Richardus O. de Trinit. cap. 12. dicit quod aliqui proterve negant essentiam generari vel generare, et tamen concedunt substantiam gignere substantiam, et multas auctoritates ducunt contra se, et paucas pro se.
Item, essentia est Pater ; igitur essentia generat, quia pater et generans se habent, sicut subjectum et passio.
Item, essentia est pater Filii ; igitur essentia generat.
Item, essentia praedicatur de Patre per se primo modo, quia Pater est essentia ; igitur potest supponere pro eo ; igitur sicut illa est vera : Pater generat, ita ista videtur esse vera : Essentia generat, prout supponit pro patre.
Item, Genitum in quantum genitum est aliquid, quia non est nihil ; igitur essentia est, quia nihil est aliquid in divinis, nisi essentia.
Oppositum, Magister in littera.
In ista quaestione erravit Joachim, qui imposuit Magistro Petro errorem. Primo in hoc, quod dixit quod est una res, quae non spirat, neque spiratur, neque gignit, neque gignitur : et sunt tres personae, generans, genitum, et spiratum ; igitur oportet eum ponere quaternitatem.
Secundo posuit iste Joachim unitatem personarum quadam congregatione, sicut est Ecclesia una, quia congregatio fidelium.
Contra, haec est vera: Essentia communicatur, et tamen non per se primo modo, quia communicatio importat relationem, quae non est de conceptu substantiae.
Item, haec est vera : Essentia est abstracta, essentia est intelligibilis abstractissime accepta, essentia bona, quia passio verificatur de subjecto per se secundo modo, quantumcumque abstrahitur, et haec simpliciter : Essentia est alba, vel non alba: quod verificatur de quolibet incomplexo, et tamen non primo modo dicendi per se, ideo dicitur quod major est falsa.
Item essentia est eadem sibi ; igitur refertur secundum rationem,
ideo dicitur quod haec est falsa, essentia generat, quia iste actus dicit relationem realem communicari relationi rationis tantum, cum dicitur quod de essentia sic accepta nihil verificatur, nisi ipsamet, quia potest abstrahi ab isto gradu, quem consequitur passio, si ista sit res alia a subjecto, et sic dicit Avicenna : Equinitas est tantum equinitas, 5 . Metaphys. cap. 1. quod si aliquid de ea verificaretur inquantum talis, esset de ejus essentia.
Sed illud non concludit, quia ly inquantum potest dicere praecisam rationem subjecti, vel declarare compositionem. Primo modo est iste intellectus, quidditas praecisissime accepta est tantum quidditas, ita quod de illa neutrum contradictoriorum disparatorum dicatur, et hoc est falsnm. Vel est iste intellectus, quod quidditas inquantum quidditas sit alba, ita quod praedicatio sit formalis et essentialis, et sic nihil extrinsecum de ea verificatur. Vel dicitur quod potest intelligi una circumscriptio, cum solum intelligitur quidditas praecise, vel ulterius, quod nihil de ea verificatur, nisi quod est de essentia, et tunc non est concedendum quod sit alba, nec non alba. Sed primo modo concedendum est alterum, quia 2. Phys. text. 18. Abstrahentium non est mendacium, quia quantumcumque praecise acciperetur in intellectu, nihil tollitur in re.
Istud secundum Magistrum Petrum est error, quia essentia divina non est divisibilis, et dicit Papa quod sic sunt tres personae unus Deus, sicut eis competit unum. De primo dicto concedimus universaliter antecedens Magistri Petri, scilicet quod est una res, quae neque gignit, neque gignitur, neque spirat, neque spiratur ; et non sequitur, igitur datur quaternitas in divinis, quia quando aliqua ponunt in numerum, oportet quod connumerando quodlibet cum quolibet ponat in numerum, sic non est de essentia respectu personarum.
Dico ergo ad quaestionem, quod essentia non generat, quia res generans generat rem distinctam ; igitur si essentia generat, rem distinctam ab ea generat sed talis non est in natura divina.
Item arguitur: Forma non agit, sed compositum subsistens; igitur neque essentia, cum sit forma. Sed illud non valet, quia causa quare forma non agit in creaturis, est, quia non est per se existens, sed essentia est per se existens.
Item, arguitur, operatio distincta non est nisi distincti entis ; sed generatio est operatio distincta; ergo etc. sed haec est eadem cum prima ratione.