Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Virum filius Dei sit genitus de substantia Patris ?
Alens. I. p. q. 42. memb. 4. art. 2. D. Thom. 1. p. q. 41. art. 3. D. Bonavent. hic art. I. q. 2. Ricband. q.3. Capreol. q. 1. Gregor. q. 2. art. 1. Doctor in Oxonien. q. 2. et 9. Metaphys. q. 10. 11. 13. et Collat. 2. Vasquez 1. p. d. 162. Suarez 1. p. tract. 3. lib. 6. c. 6.
Quod non, per Augustinum 7. de Trinit. c. 14. quia tres personae non sunt de eadem substantia.
Item, Filius non est Filius substantiae Patris ; igitur neque genitus de substantia Patris, quia praepositio cum suo casuali, notat tantum distinctionem, et non majorem, quam denotatur per Genitivum.
Item, haec praepositio ex, aut denotat distinctionem, aut non? Si sic, cum substantia non distinguitur a filio, sequitur quod non sit de substantia, etc. Si non, videtur falsa, quia generans distinguitur a genito ; igitur, etc.
Oppositum, Augustinus 15. de Trinit. cap. 9. ubi tractans illud ad Colossen. 1. Transtulit nos in regnum filii charitatis suae, ait, filii charitatis suae idem esse quod filii substantiae suae, et contra Maximinum, et Magister in littera.
Item, in creaturis non est filius nisi sit de substantia Patris, quia in inanimatis non dicitur genitum filius, quia non est de substantia generantis ; ergo in animalis propter perfectionem, filius erit de substantia patris ; ergo in divinis.