REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Sententia Henrici, scilicet filium generari de substantia Patris, ut de quasi materia, explicalur clare, et comprobatur, de quo latius in Oxonien. q. 2. collat. 27.
Dicitur ad quaestionem quod sic, quia sicut in substantia creaturae aliquid est potentiale praesuppositum generationi, quod dicitur materia, aliquid acquisitum per generationem quod dicitur forma, et tertium productum resultans, quod dicitur compositum ; sic in divinis est essentia quasi materia ; proprietas quasi forma ; et persona quasi compositum ; ideo dicitur, filius est de substantia Patris, quasi de materia, quia non est de nihilo, quocumque modo accipitur de, sive de nihilo negando de, sive affirmando de, tanquam de materia, ita quod esset de nihilo tanquam de materia, vel de nihilo, quia post nihil. Nec sufficit dicere secundum istos, quod est de aliquo tanquam de principio originante, quia adhuc restat quaerere, si sit de nihilo, vel de aliquo tanquam de materia, vel quasi, quia creatura etsi sit de nihilo, habet tamen productivum, vel originans, et est vera substantia de causa.
Contra ipsos ipsimet objiciunt sic: Actus purus non potest esse in potentia ad aliquid, nec quasi ; ergo cum essentia sit actus purus, ipsa non est quasi potentia.
Item, una est substantia trium ; igitur si Filius est de substantia Patris, ergo est de substantia Filii.
Dicunt ad primum, quod aliquid potest esse in potentia ad aliquid multipliciter ; vel tanquam ad ali;
quid differens re, sicut materia est in potentia ad formam ; vel tanquam ad aliquid indifferens intentione, sicut genus est in potentia ad differentiam, et contrahitur per illam. Tertio modo, aliquid est in potentia ad aliquid sola ratione differens, et semper actu conjungitur. Primo modo, dicitur quod aliquando illud acquiritur per generationem, aliquando per alterationem. Generatio est ad rem aliam in creaturis, et subjectum est mere ens in potentia, et est ad ens simpliciter. Alteratio est ad ens imperfectum, et subjectum est simpliciter ens, ideo istae mutationes differunt a generatione in divinis. Genus similiter est in potentia ad absolutum, et ad differens intentione, et contrahitur per differentiam, quorum nullum est in divinis, quia ibi potentia est omnino indis tans ab actu, et differens sola ratione, et sic actus purus est in potentia.
Ad secundum, dicitur quod ratio procederet, si esset de substantia absolute; ideo dicitur quod est solum de substantia, ut est Patris.
Confirmatur opinio, quia illud est subjectum generationis, quod manet sub utroque terminorum ; sed hujusmodi est essentia in divinis.
Item, idem est subjectum generationis, et quod recipit formam ; hujusmodi est essentia.
Item, cujuscumque potentiae activae correspondet potentia passiva ; ergo illi potentiae activae, quae dicitur faecunditas Patris, correspondet potentia passiva, non alia quam essentia, etc.
Item, si ignis generaret ex se ignem, sic esset materia ignis generati in potentia, sicut nunc est materia aeris, ita quod non variat potentiam passivam, sive producens producat ex se, vel ex alio ; sed in divinis si esset generatio ex alio, oporteret ponere potentiam passivam.
Sic dicentes dicunt quod aliquid generari, est dupliciter, subjective et objective ; materia generatur subjective, sicut patet 5. Physic. text. 4. quod generatur, non est, quod movetur, est ; non autem objective, sicut patet 7. Metaph. text. Com. 26. non generatur aes, nec sphaera ; sic essentia quae est quasi materia, generatur non objective, sed subjective.