De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Refutat Doctor utramque sententiam allatam primo conjunctim, quia relatio constituit secundum quod est in sua actualitate, alias non realiter constitueret ; sed non est in re, nisi ut actu refert, ergo. Secundo. non inconvenit primam personam esse simul natura cum secunda, quod istae sententiae vitare contendunt, quia cum hac simultate stat ordo originis, ut dictum est, art. 1. quod enim dat esse alteri, est prius origine ipso, et simul natura, cum non possit esse sine eo. Tertio, in constitutivo secundae personae non ponitur distinctio aptitudinis vel proprietatis a relatione, tamen est aeque actualis et incommunicabilis ac prima. Quarto contra Henr. quia illa aptitudo non est primo incommunicabilis, sed ille cui convenit, nec dat esse actualissimum, quod solum potest esse in Deo (et refutat rationes Henrici). Quinto, contra D. Thom. quia illa proprietas, cum sit a parte rei, est ad se vel ad alterum ; ergo constituit ut absolutum, vel ut relatio. Sexto contra eumdem : Relationem considerari ut proprietas est, est tantum habitudo rationis, in ipso ; ergo sub hac consideratione non constituit personam, quia habitudo rationis non facit praedicatum realiter convenire alicui. Doctor late tractat de hac q. et his refutationibus, d. 28. q. 3. ubi ponit sententiam Joan de Ripa, asserentis personas constitui per absoluta, quam non improbat, de qua late primo, d. 26. opin. 3. n. 23. et 24. vide ibi Scholium nostrum.
Contra ista arguitur (a) dupliciter ; Primo contra ambas conjunctim, secundo contra utramque divisim. Conjunctim sic : Relatio non constituit personam nisi secundum quod est in re, et ex natura rei, alioquin non constitueret personam realem, quia reale non constituitur nisi per illud quod est in re, et ex natura rei; ista relatio primae personae non est in re ex natura rei, nisi in ratione actualissima possibili sibi: ergo quantumcumque possit considerari per intellectum, sub ratione aptitudinis vel actualitatis, cum non constituat personam divinam, nisi ut est in re ex natura rei, et hoc non est nisi sub ratione actualissima, sequitur, quod non constituit nisi sub ratione actualissima.
Per idem contra secundam responsionem, quia etsi intellectus possit considerare circa paternitatem, rationem proprietatis, et rationem relationis, non tamen ipsa est in re nisi sub unica ratione reali; sub ista ergo constituet, et sub illa non potest esse ad se; ergo relatio, et non nisi relatio correspondens secundae personae, et ita sequitur propositum.
Secundo sic (b) : Ideo ponitur ista distinctio, in una via principii generativi, et in alia proprietatis et relationis, ut videtur constitutivum primae personae esse omnino simul cum constitutivo secundae personae, quia videtur aliquo modo esse prius; sed non oportet hoc vitare, tanquam inconveniens, quia, ut argutum est in primo articulo, ubi sunt ordines distincti, quorum alius alium non includit, nec necessario praeexigit, potest unus ordo stare cum simultate opposita alteri ordini. Sic est de ordine originis quo quis est ab alio, et ordine naturae, quo prius potest esse sine posteriori, quod scilicet ordo originis nec istum includit, nec necessario praeexigit; ergo potest stare cum simultate opposita isti ordini, quae simultas est, extrema non posse esse sine se invicem; haec simultas est propria correlativorum ; ergo simul stant ordo originis inter primam personam et secundam, sive inter constitutivum hujus et illius, et simultas correlationis: non ergo, ut vitetur ista simultas, oportet ponere illam generativitatem constitutivum Patris, vel aliam proprietatem, et non paternitatem , quantum ad primam viam: nec etiam paternitatem ut proprietatem, non ut relationem , quantum ad secundam viam, quia omnino sub ratione reali constituit, et sub illa est ad secundam personam, et ita simul cum illa.
Confirmatur, quia quod necessario dat esse perfecte alteri, ex hoc necessario est prius origine illo, et simul natura cum eo, ita quod non potest esse sine eo: non est ergo repugnantia inter esse prius origine, et esse simul natura, sed necessaria concomitantia, quando est perfecta origo et completa.
Confirmatur illud exemplo, sed forsan includit aliquod dubium : Si Socrates est pater Platonis, non solum Socrates est prior origine Platone; sed Socrates pater prior est origine Platone filio, probo, quia paternitas est per se causa prioritatis originis. Includendo ergo totum illud, quod est per se causa alicujus prioritatis, non per hoc tollitur illa prioritas; ergo Socrates pater, prout includit paternitatem, quae est causa prioritatis, adhuc esset prior origine Platone filio, ubi includitur ratio. posterioritatis originis, et tamen Socrates, ut pater,est simul natura cum Platone filio, sicut correlativum cum correlativo.
Posset etiam (c) confirmari ratio principalis contra utramque responsionem ad istam minorem, quia in secunda persona non ponitur distinctio aliqua in constitutivo ; nec etiam secundum aptitudinem, nec secundum actualitatem, nec secundum rationem proprietatis et relationis, et tamen aequaliter requiritur entitas positiva et entitas relativa, ad constituendum primam personam sicut secundam, quia utraque est aeque incommunicabilis, et utraque est aeque actualis ; et secundum communem viam, nulla potest esse prima entitas incommunicabilis nisi relatio originis.
Contra primam viam (d) arguitur specialiter, primo per hoc, quod aptitudo non est primo incommunicabilis: non enim videtur aptitudo incommunicabilis, nisi vel per fundamentum cujus est, vel per terminum ad quem. Si enim aptitudo ut aptitudo non est primum, sed est alicujus entis, cui aptitudo convenit, nec ejus unitas sive incommunicabilitatis erit omnino prima, sed reducetur ad aliquam entitatem, quae, si sit communicabilis, etiam aptitudo consequens est communicabilis Sicut enim natura humana communicabilis est, ita aptitudo risibilis consequens, est communicabilis. Et communiter responsiones per aptitudinem videntur minus efficaces,nisi detur aliquid per quod sit illa aptitudo, alioquin facile esset solvere omnia, dicendo, hoc sic est, quia talis aptitudo est. Non sufficit hoc. Si enim quaeratur quare lapis descendit, non sufficit respondere, quia aptus natus est, nisi assignetur, quae est ratio aptitudinis , quia, scilicet gravis, et hoc, quia sic mixtum est, quia scilicet in eo dominatur terra, quod est elementum grave; et terra gravis, quia talis secundum aliquam qualitatem priorem, vel quia talis secundum quidditatem specificam.
Quando ergo arguitur (e) per illam rationem, quod relatio constituit sub ratione generativitatis, quia sub ratione illa constituit, sub qua dat primo esse incommunicabile: generativitas, ut talis, scilicet ut distinguitur a generare, est hujusmodi; minor ista dupliciter est falsa , et quia ut sic, non dat esse actualissimum, quale solum potest esse in Divinis, et quia ut sic, non dat esse incommunicabile primo, quod per se requiritur ad esse personale. Probatio etiam illa de mediatiori et immediatiori, concludit pro nobis, quia loquendo de relatione originis primae personae ad secundam, ipsa solum sub illa ratione, sub qua respicit immediate secundam, est ibi actualissime et simpliciter incommunicabilis, imo circumscripta illa ratione, nulla alia esset ibi actualissime, nec incommunicabiliter. Quod innuitur in illa probatione, quod rationes aliquae ejusdem relationis quasi sunt personae jam constitutae, respondebitur in responsione ad primum principale. Posset etiam illud de immediatiori aliter adduci pro conclusione nostra, quia secunda persona formaliter constituitur relatione, ut immediate respicit primam personam: non enim ponitur illa constitui generabilitate, et pari ratione in proposito.
Quando autem confirmatur illa ratio per hoc, quod generativum includitur in quolibet alio, non e converso, hoc non concludit prioritatem constitutionis personalis, quia non prioritatem in actualitate incommunicabili, sed tantummodo in consequendo, et ut plurimum, quae sunt priora in consequendo, sunt communiora, et minus incommunicabilia.
Contra secundum (f), nulla entitas una, hic signata, potest esse extra animam, quin vel sit formaliter ad se, vel ad alterum, licet forte, secundum aliquos, possibile esset aliquem conceptum indifferentem haberi, qui nec per se esset ad se, nec ad alterum, tamen nulla res extra animam posset esse indifferens, quin per se entitas haec sit a se, vel ad alterum; detur illud ergo, quod dicitur constituere ut proprietas, dicatur A; quaero ergo consequenter an entitas ejus in re sit formaliter ad se vel ad alterum: si formaliter ad se, constitutivum per ipsum est formaliter ad se, quod ipsi negant: si formaliter ad alterum, ergo illud sub ratione formali, qua constituit, est relatio, quod est propositum.
Praeterea cum dicis, paternitas ut proprietas, quaero quid intelligis? vel reduplicatur ibi formale constitutivum personae, aut aliquid consequens in re, vel in intellectu formale constitutivum ejus. Si secundo modo, da ergo illud formale constitutivum ad quod sequitur illud, quod ipsum non est nisi paternitas, ut paternitas, quia modus ille non consequitur nisi illam realitatem formalem ; ergo constitutivum est per se entitas ad alterum. Si primo modo, cum proprietas praecise * relationem rationis importet, sequitur quod illa prima persona constituitur relatione rationis, quod est absurdum. Quod autem praecise importet relationem rationis, probatur, quia dicit habitudinem paternitatis ad patrem ; paternitas autem ad patrem nullam habet habitudinem nisi rationis, quia nec distinctionem.
Ista ratio et principalis conclusio contra istam distinctionem, declaratur sic : Quantumcumque sit relatio realis ad oppositum realiter distinctum, tamen intellectus potest comparare illam ad fundamentum vel subjectum in quo est, et si ibi non sit distinctio realis, nulla potest ibi esse comparatio, nisi per intellectum et solius rationis. Nunc autem intellectus potest considerare illud sub ratione istius comparationis, vel relatione rationis; per hoc enim quod sic considerat, nihil variatur in ratione illius, quod primo considerat. Exemplum, risibile comparatur ad hominem, sub illa ratione et habitudine, qua est proprietas ejus: et rationale, ut est differentia specifica, et humanitas comparatur ad hominem sub ratione, qua est natura, sive quidditas ejus. In omnibus istis comparationibus, non variatur essentia per se ejus quod comparatur. Si enim quaeratur, qua ratione risibilitas est demonstrabilis de homine, vel est per se passio ejus risibile ut risibile, ita quod si verum est hoc, risibile ut proprietas demonstratur de homine, per illud ut, denotatur aliquid constituens rationem risibilis, non autem distrahens ab ejus ratione, etiam ut comparatur ad ipsum: unde si risibile secundum quod risibile est qualitas, etiam ut per se passio demonstrata de homine est qualitas, non autem est relatio, licet illud quod dicit modum ejus, scilicet proprietas, dicat relationem.
Consimiliter,si rationale ut rationale sit substantia, suo modo, rationale, ut differentia specifica hominis,est substantia simili modo,licet hoc quod est esse differentiam, importet quamdam relationem rationis, quia intentionem secundam ; et sic universaliter,quidquid reale convenit alicui considerabili secundun se, et secundum aliquam habitudinem rationis, si dicatur sibi competere ut tale, scilicet ut proprietas, vel differentia, non destruitur per se ratio illius, quod subest illi habitudini, nec illa habitudo est formalis ratio alicujus praedicati realiter inhaerentis, sed tantummodo est ratio, sub qua illi, quod subest, competit illud praedicatum. De ista reduplicatione ejus quod dicitur, ut tale, patet in praecedente quaestione, articulo secundo.
Ad propositum, paternitas ut proprietas, cum non habeatur ibi nisi quaedam relatio rationis, stabit semper eadem ratio formalis ejus, de quo dicitur, ista comparatio, et illa praecise erit ratio cujuscumque praedicati dicti de subjecto, et ita si paternitas ut paternitas, sit relatio, paternitas ut proprietas erit relatio. Si enim intelligeretur ly ut proprie, ut causalitas inhaerentiae praedicati realis ad subjectum, sicut ista est falsa : Paternitas, ut proprietas est relatio ad Filium, ita ista esset falsa: Paternitas, ut proprietas est relatio realis ; sed sic est relatio rationis, quia hoc, quod est esse proprietatem, non est ratio inhaerentiae alicujus praedicati realis, cum ipsum dicat formaliter relationem rationis. Specialiter autem de constitutione reali extra animam, nihil juvat tale ut, quia quod constituit formaliter aliquod reale, oportet esse reale, et ut reale.