De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Prima conclusio hujus articuli : Unica est relatio originis primae personae ad secundam omnino distincta ante opus intellectus. Secunda conclusio, potest tamen ratione distingui. Prima conclusio probatur primo, quia unica est unius ab uno perfecta origo, quia duabus originibus perfectis, non potest idem suppositum ab eodem procedere. Secundo, haec est vera : Paternitas est generatio activa, etc. ergo non differunt a parte rei, quia non conceditur haec : Paternitas est spiratio activa, vel innascibilitas, ex Augustino, quia una non est formaliter altera, nec sibi eam identificat, quia neutra est infinita.
De tertio articulo (k) videtur quod si aliquid constituat sub ratione priori ipso separato per rationem a ratione posteriori, possit remanere constitutum. Qui ergo diceret quod relatio originis ad secundam personam constituat primam, sub ratione generativi, quae est prior ratione generationis, ut generatio, videtur consequenter dicere, quod separato sive circumscripto generare, posset prima persona remanere. vel in se, vel saltem in intellectu considerante, sed in re non posset fieri circumscriptio unius sine altero, quia sunt idem realiter.
Consimiliter si generare esset prius paternitate, et generare sub ratione generare constitueret primam personam, videretur quod prima persona posset remanere circumscripta paternitate, ut paternitas est.
Hic ergo duo sunt videnda Primo de re, si est aliqua distinctio proprietatum in prima persona, non quarumcumque, (quia de ingenito et spiratione activa, non est hic sermo), sed illarum quae dicunt relationem originis inter primam personam et secundam.
Et secundo ex hoc, cum quali circumscriptione vel abstractione posset prima persona remanere.
De primo dico duas conclusiones : Prima est ista, unica sola, et omnino unica est relatio originis inter primam personam et secundam, ita quod nulla est distinctio talis relationis qualitercumque in re ante meram considerationem intellectus.
Secundo dico, quod illa relatio quae omnino unica est sic in re, potest ratione distingui, sive diversis rationibus considerari. Primum probatur dupliciter : Primo sic, unica et sola est unius ab uno perfecta origo, et hoc intelligendo originem activam unicam a parte originantis, et unicam passivam a parte originati, licet haec et illa sint quodam modo duae. Relatio autem originis inter primam personam et secundam dicit perfectam rationem originis secundae personae a prima; ergo est tantum unica, et hoc accipiendo active a parte patris, et tunc est unica activa in patre, et quasi passive a parte filii, et erit ibi etiam unica passiva. Probatio majoris : Illa non est perfecta originatio unius ab alio, qua circumscripta, nihil minus ipsum esset perfecte originatum ab illo ; sed si sint plures relationes originis qualitercumque distinctae a parte rei, sint A et B una earum circumscripta, adhuc secunda persona esset originata a prima, quia altera ut A est relatio originis, et non nisi perfectae originis ; ergo B non est perfecta originatio, sive relatio perfectae originis inter illas, sed si essent distincta ab A, esset relatio originis perfecta et distincta.
Consimiliter arguitur de B circumscripta A, et ita utralibet istarum circumscripta esset secunda persona a prima, quia per alteram originatiom, et non esset, quia perfecta ejus originatio esset circumscripta.
Si dicas, non potest A circumscribi manente B, nec e converso.
Istud non valet, quia duabus originibus, quarum utraque sit perfecta, non potest idem suppositum originari ab eodem ; per utramque enim totum haberet totum esse, quod posset accipere a producente, et ideo impossibile est, quod per alteram sive manentem cum ea, sive quocumque modo accipiat aliquod esse.
Hoc secundo arguitur (1) per quoddam argumentum magis Logicum, quia relationes distinctae qualitercumque in re, sic, quod non sint omnino unica formaliter realis, non praedicantur de se invicem in abstracto, licet sint in eodem supposito. Haec enim est falsa : Paternitas sive generatio activa est spiratio activa sive innascibilitas, secundum Augustinum 15. de Trin. c. 6. Non est hoc idem dicere ingenitum, quod est, dicere patrem, quia etsi filium non genuisset, nihil prohiberet ipsum esse ingenitum.
Ista auctoritas habet suum intellectum, quia in secundo articulo dictum est quod relatio ad secundam personam praesupponitur ingenito, sed saltem tantum habemus, quod non est haec vera praedicatio in abstracto, paternitas est
innascibilitas; haec autem est vera : Generatio activa est paternitas, et e converso, et generativitas est generatio activa, sicut paternitas, et e converso.