Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum Deus Pater genuit Filium voluntate ?
Alens. l. p. q. 42. memb. 5. art. I . D. Bonavent. hic art. I . q. I . D. Thom. I p. q. 41. art. 2. et 5. Doctor htc q. I . et 2. Met. q. 4. 5. et 6. Vasquez i. p. disput. 160. Suarez I.p. tract. 3 lib. 6 c. 4.
Circa distinctionem sextam quaeritur primo : Utrum Deus Pater genuit Filium voluntate ? Hic tria videnda sunt : Primo, quod Pater non genuit Filium voluntate tanquam principio productivo propinquo. Secundo, quod nec ut principio productivo remoto. Tertio, quod nec ut principio applicativo memoriae ad gignendum. Primum probatur sic : Unius productionis tantum est unum sufficiens principium productivum, aliter aliquod produceretur sufficienter ab aliquo, quo non producente nihilominus produceretur. Sed, ut ostensum est prius distinct. 2. ipsa memoria Patris perfecta, quae non includit voluntatem, est sufficiens principium productivum Verbi ; igitur non producitur voluntate, ut principio principaliter productivo quo. Secundum probatur alibi in ista quaest. in responsione ad secundam difficultatem.
Tertium videtur habere dubium propter auctoritates Augustini 9. de
Trinit. cap. 7. et lib. 11. cap. 3. et 4. quibus vult quod in nobis voluntas requiritur ut potentia superior, copulans memoriam cum objecto ad productionem Verbi ; igitur similiter Filius videtur esse in Trinitate increata, cujus imago est in anima nostra. Illas auctoritates et responsiones ad hunc articulum, ubi supra, quaere.