De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(m) Contra istud, relatio pertinens ad seeundum modum. Hic Doctor intendit probare quod paternitas non sit generatio activa, quia paternitas fundatur super actionem, ut patet 5. Metaph. cap. de Ad aliquid, ubi Aristoteles videtur dicere quod Pater est, quia genuit Filium, sicut Filius, quia genitus est ; sicut ergo fundamentum non est idem relationi, ita nec generatio erit paternitas, cum paternitas fundetur in generatione activa.
(n) Et haec sit secunda conclusio. Hic Doctor ostendit secundam conclusionem, scilicet quod paternitas potest diversimode considerari. Et dicit, quod dupliciter, potest considerari in paternitate differentia rationis, primo, quantum ad indifferentiam, sive indeterminationem, etc. Et patet quod tertius modus est determinatior secundo, et secundus primo, nam generans simile in natura, in minus se habet, quam generans absolute per modum naturae, et similiter generans incommunicabiliter existens in minus se habet, quam generans simile in natura.
(o) In creaturis prima differentia est universalitatis, scilicet, ista producens per modum naturae, et producens simile, et producens incommunicabiliter existens ; patet enim, quod omnia praedicantur de pluribus, quia producens incommunicabiliter existens praedicatur de isto producente, incommunicabiliter existente, hoc idem patet de aliis, quae sunt magis universalia.
(p) Secunda differentia, quae est hic, scilicet in divinis, rationis, est ibi, scilicet in creaturis, realis. Nam in creaturis generativum praeter opus intellectus differt a potente generare, quia primum dicit aptitudinem ; secundum dicit potentiam propinquam, quia potentia remota ad generandum, forte non videtur differre ab aptitudine, de qua alias. Similiter hic potens generare praeter opus intellectus, differt ab actu generante, et actu generans differt ab illo qui genuit; et qui genuit differt ab illo, qui actu habet genitum sibi coexistens. Sed in divinis omnia ista praecise differunt ratione, et nullo modo realiter, quia importatur aliqua perfectio in uno, quod non in altero ; nam imperfectionis est posse generare simile in natura, et actu non generare illud. Similiter imperfectionis est genuisse, et non semper habere genitum coexistens, ut patet in primo, dist. 9. ideo in divinis talis differentia realis non potest poni.
(q) Et licet in divinis prima differentia rationis posset aliquo modo salvari in una consideratione intellectus, ita quod maneat conceptus indeterminati or, non remanente conceptu determinatiori, ut puta praecise considerando in divinis potens generare por modum naturae, non considerando potens generare sibi simile in natura, tamen in re nihil omnino juvat, quia omnino idem est in re, quod substernitur isti conceptui et illi, nam quod substernitur conceptui, scilicet potens generare, est in re actu generans, et sic de aliis.
(v)Secunda differentia in divinis salvat diversitatem conceptuum, sive diversorum modorum concipiendi idem, quia est alius modus secundum rationem, quo concipio Patrem in divinis, hac potentem generare, et alius modus, quo concipio Patrem, actu generare, et sic de aliis.
(s) Sed unam rationem perfectionis quae est in creaturis, magis importat hoc nomen generatio, quam paternitas, et e converso est de alia, ut patet ex dictis supra, nam hanc rationem perfectionis, id est, quod est complete productiva termini, magis explicat generatio quam paternitas: patet, quia proprie generatio est productiva termini, non autem paternitas, quia in creaturis paternitas sequitur productionem termini: inquantum vero paternitas, habet genitum semper secum coexistens, hanc perfectionem magis explicat paternitas quam generatio, quia paternitas proprie respicit productum, vel semper coexistens, non sic generatio, quae absolute respicit productum ; in re tamen in divinis paternitas et generatio activa eamdem explicant perfectionem. Adverte tamen quod in divinis, nec generatio activa, nec paternitas, aliquam formaliter dicunt, nec explicant perfectionem, cum nullo modo dicant perfectionem, quia tunc aliqua perfectio esset in Patre, quae non in Filio, sed dicuntur in divinis explicare perfectionem, pro quanto excludunt imperfectionem: generatio enim divina dicitur perfecta (quando est completa non transiens) pro quanto excludit hanc imperfectionem, quae est in generatione non completa et transeunte, non quod formaliter in se dicat aliquam perfectionem. Et similiter paternitas in divinis dicitur perfecta, pro quanto excludit hanc imperfectionem quae est sequi actum, ut supra patuit. Deinde adverte, quod paternitas perfecta in divinis est in completa communicatione naturae ; completa enim communicatio naturae Filio est, quod natura divina perfecte et semper communicatur Filio per generationem, ita quod Filius semper quidem gignitur, et semper genitus est, ut probat ipse, in primo, dist. 9. Completa ergo communicatio naturae est, quod habeat Filium semper coexislentem, cui semper perfecte communicatur natura divina, et semper communicata est: paternitas ergo perfecta et completa recipit naturam complete communicatam.
(t) Ex his patet ad objecta. Nunc Doctor solvit illas duas instantias factas supra, fundatas super auctoritate Philosophi 5. Metaphys. et super auctoritate Hilarii quae videntur probare aliquam distinctionem ex natura rei inter paternitatem et generationem activam. Quando ergo primo arguitur, quod paternitas fundatur super generationem activam, hoc requireret prolixiorem tractatum, et de hoc satis factum est alibi, scilicet in secundo, distinct. prima, et in tertio, distinct. 8. Tamen in proposito, si etiam paternitas in creaturis,
sit posterior generatione, non tamen generatio est fundamentum ejus, sed potentia generandi, vel natura generans, ut probat ipse in tertio, distinct. 8. Sed generatio est praevia, ut dispositiva, sive qua non existente, paternitas non est ita, quod ibi est distinctio, sicut est inter dispositionem praeviam et terminum completum: patet ergo quod ista ratio distinctionis non manet in divinis, quia ibi non est generatio nisi completa, et necessario, seoum ponens terminum in esse, nec est paternitas consequens communicationem, sed perpetuae communicationis.
In isto articulo occurrunt quaedam parva dubia. Primo in hoc quod dicit, quod paternitas in creaturis sequitur generationem, quasi, dispositionem praeviam. Contra, quia in eodem instanti quo generatio est, paternitas est ; ergo non consequitur generationem. Antecedens patet, quia generatio activa praesupponit productum habere esse; patet per Doctorem in 1. d. 3. q. 5. et in 2. d. 1. q. 12. quod absolutum in causa sequitur absolutum in effectu, et per consequens prius est absolutum, quam sit generatio passiva; relatio enim geniti ad generans est posterior ipso genito, sed in eodem instanti quo genitum est, tunc Filius est: ergo in eodem instanti quo generans est, Pater est: ergo non consequitur paternitas generationem activam, sicut nec filiatio generationem passivam. Si enim generatio activa et generatio passiva, prout sunt relationes formaliter, essent priores, et dispositiones praeviae ad paternitatem et filiationem, et ipsae relationes, scilicet generationes necessario praesupponunt fundamentum et terminum, tunc sequeretur quod paternitas et filiatio, non essent relationes intrinsecus advenientes. Patet, quia in eodem instanti quo ponerentur, fundamentum et terminus non essent ibi,
quia tu ponis quod generatio est dispositio praevia, qua tamen est posterior fundamento et termino.
Secundo dubitatur de hoc quod dicit, quod generatio completa in divinis necessario secum ponit terminum in esse. Tum quia generatio non est ratio agendi. Tum quia est habitudo ad terminum; ergo non ponit illum, sed magis praesupponit illum. Tum quia non esset prior origine termino, si necessario secum poneret terminum.
Respondeo ad istas instantias, et praemit to aliqua : Primo, quod generatio in creaturis potest accipi incomplete vel complete. Incompleta generatio est in fieri, et sic dicimus, quod homo in tanto tempore generatur, ubi fiunt multae generationes partiales, ut patet a Doctore in tertio, d. 4. q. unica. Completa, quae terminatur ad terminum completum, quae sit in instanti, et talis, ut est relatio intrinsecus praesupponit genitum secundum suum esse absolutum tanquam terminum, loquendo de generatione activa, sicut etiam generatio passiva, quae fundatur in producto absolute sumpto terminatur ad entitatem absolutam producentis. Secundo, praemitto unum dictum Doctoris in secundo, dist. 2. q. 4. scilicet quod res praecise dependet a generante creato pro isto instanti quo accipit esse a generante creato, sed in toto tempore sequenti immediate dependet a Deo. Hoc praesupposito stat conclusio Doctoris, scilicet quod generatio sit dispositio praevia, etc. nam in eodem instanti quo A accipit esse a B, dicitur dependere a B, quae dependentia passiva est generatio passiva, quia in eodem instanti temporis, quo ponitur entitas absoluta A ab ipso B, oritur relatio dependentiae, sive relatio geniti ad generans: et quia praecise dicitur A generari a B pro illo instanti quo accipit esse a B, ideo talis relatio geniti praecise stat pro illo instanti,
et non in tempore sequenti in quo amplius non gignitur, nec dependet a B ; sicut ergo generatio passiva immediate transiit, ita et activa correspondens. Tertio praemitto, quod A prius non aliqua duratione est genitum, inquantum genitum, quam dicatur filius: filius enim dicitur, quia sic genitus, puta a vivente eum aliis conditionibus pertinentibus ad filiationem, quae patent a Doctore in tertio, dist. 8. et per consequens filiatio praesupponit aliquo modo generationem passivam. Sed generatio passiva transiit, filiatio vero manet, et per consequens et paternitas, et sic patet quomodo paternitas in creaturis sequitur etiam generationem completam, ut dispositionem, non tamen sequitur in aliquo posteriori duratione, cum sit in eodem instanti temporis, sed dicitur sequi, quia praesupponit aliquo modo illam.
Si instetur, probando quod generatio nec activa nec passiva transeat, manentibus producente et producto, quia sunt relationes intrinsecus advenientes ; ergo quamdiu stant fundamentum et terminus, tamdiu stant generatio activa et passiva, sicut quamdiu stant duo alba, tamdiu stat similitudo; sed quamdiu stant pater et filius, tamdiu stant fundamentum et terminus generationis, cum generatio passiva fundetur immediate in entitate absoluta geniti, et similiter generatio activa in entitate absoluta generantis.
Dico, salvo meliori judicio, quod relatio geniti non fundatur super natura tali absolute, sed praecise pro illo instanti quo accipit esse, quia tunc vere generatur; si enim generatio passiva semper esset in producto, tunc semper haec esset vera : A generatur a B, et similiter ista : B semper generat A, quae tamen sunt falsae. Paternitas vero fundatur absolute super tali natura, quae sic genuit, et filiatio super illo absolute, quod sic genitum est, et ideo manentibus talibus entibus, scilicet producto et producente, manent paternitas et filiatio. Et hoc magis patet in resurrectione, quia redeunte entitate A et entitate B, B erit pater A, et sic redibunt eaedem relationes quae prius, ut patet a Doctore in tertio, dist. 8. sed tunc A non erit genitum a B, sed immediate a Deo productum ut patet a Doctore in quarto dist. 43. Patet etiam, quia causa et effectus simul sunt, et non sunt, ut patet tertio Metaphys. quod intelligitur quoad relationes causae et causati; istae ergo relationes transeunt, et tamen sunt pro illo instanti quo effectus dependet a causa, et per tempus sequens, in quo amplius a causa non dependet, non videtur quod sit relatio causati ad causam, sed in tempore illo immediato transiit. Tamen haec omnia pro nunc non totaliter assero, sed alias erit prolixior tractatus.
Ad instantias secundi dubii, dico breviter ad primam, quod etsi generatio in Patre non sit ratio agendi, sive producendi, est tamen conditio agentis sive producentis, ut supra patuit.
Ad secundam, dico, quod hoc verum est de relatione in creaturis, quae a termino dependet, sed non est verum de relatione constituente personam Patris.
Ad tertiam patet responsio, ut supra, quia ut sic, est prior origine.