Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum Deus Pater volens genuit Filium ?
Vide Doctores citatos quaest. antecedenti.
Quod non, videtur, quia si sic, igitur voluit generare ; consequens est falsum, igitur et antecedens. Probatio falsitatis consequentis : Nihil est volibile nisi bonum ; sed relatio in divinis non habet rationem boni, quia bonum secundum rationem boni ad se dicitur, relatioautem non ; generatio aulem in divinis relatio est ; igitur non habet rationem volibilis, et per consequens Pater non voluit generare.
Contrarium patet per Magistrum in littera.