IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
ENARRATIO.
" Et factum est, cum consummasset
Jesus sermones istos, migravit a Ga- lilaea, et venit in fines Judaeae trans
Jordanem. Et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. "
Hic determinatur regimen Praelato- est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum.
25. Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse?
26. Adspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.
27. Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ?
28. Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vox super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.
29. Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possi-
3o. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi .
rum in regimine boni secund um omnem statum boni: status autem hic est secundum triplicem, statum boni. Est enim bonum contra impedimentum moralitatis naturae, et hoc est conjugium, de quo determinatur primo : et est bonum secundum statum obedientiae in opere, et hoc determinatur secundo : et est bonum secundum statum perfectionis apostolicae, et de hoc determinatur tertio.
Bonum autem mortalium, quod contra defectum mortalitatis ordinatur (quod est matrimonium) tripliciter dctcr- minatur : primo enim determinatur quantum ad circumstantiam matrimonii : secundo, determinatur quantum ad consequentia divortium, quod vocatur a thoro separatio : tertio, determinatur quantum ad ea, quae circumstant sanctitatem generis ejus quod est continentia : et ex his satis patet divisio primae partis.
Sed primo, praemittitur opportunitas illius doctrinae ex loco, et quaestione quaerentium : et de hac dicit :
" Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, etc. "
Sermones, inquam, de potestate clavium, quas determinare incepit a capitulo sextodecimo usque huc, vel de remissione, de qua in praecedenti capitulo determinavit. Eccli, xliii, 29 : Consummatio sermonum ipse est. " Migravit a Galilaea, " ubi plurimas virtutes ostendit, " et venit in fines Judaeae, " ad plagam meridianam, quae Judaea dicitur ad differentiam Decapolis Samariae et Galilaeae, " trans Jordanem, " quae dicebatur GaIilae a gentitum.
" Et secutae sunt eum turbae multae. "
Joan. VI, 2 : Quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur,
" Et curavit eos ibi, " Osee, VI, 2 : Ipse cepit, et sanabit nos : percutiet, et curabit nos. cc Et accesserunt ad eum Pharisaei, tentantes eum, et dicentes : Si licet
homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa ? "
Secunda opportunitas ex interroga- tione. Et tangit temeritatem quaerentis, et intentionem. Eccli I, 40 : Accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia,
" Si licet, etc. " Ecce quaestio ex quacumque causa scripta . Marc, x, 2 : Accedentes Pharisaei interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum,
" Qui respondens, ait eis : Non legistis quia qui fecit hominem ab initio, masculum et foeminam fecit eos : et dixit :
Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae ? "
Tria dicit : redargutionem de negligentia lectionis in studio legis, auctoritatem primo matrimonium instituentis, et institutionis formam.
Et in hac forma dicit sex : quorum primum distinctio sexuum, secundum exclusio illegitimarum personarum, tertium individuitas contrahentium, quartum actus et finis matrimonii, quintum mutuum in utroque, et utriusque debitum, sextum et ultimum impossibilitas ad divortium.
Dicit ergo :
" Non legistis ?"
Quasi diceret : Qui non legit in capite libri primi, omnino iners et reprehensibilis est. Adhuc autem in hoc, non sua, sed ea quae naturalis et divinae legis sunt, respondet, quae integrae naturae data sunt : in qua lege naturali peccati duritia nihil extorsit.
" Quia qui fecit. " Pensanda est distantia factoris (matrimonium instituentis in naturae officium) et servi, qui permisit quaedam propter peccandi maleficium. Ad Hebr. III, 5 : Moyses quidemfidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant. " Hominem ab initio, " naturaliter conjugalem. Et ideo
cum causa remaneat et natura, secunda permissio nihil immutavit de institutione prima : sed potius per gratiam novae legis, secunda permissio revocanda est ad institutionem primam .
" Masculum et foeminam fecit eos. " Ergo innaturalis usus hic est prohibitus. Ad Roman. I, 20 et 27 : Nam faeminae eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi, relicto naturali usu faeminae, exarserunt in desideriis suis invicem, masculi in masculos (et faeminae in faeminas) turpitudinem operantes. Masculus autem accipitur hic ut generans, et foemina, ut adjuvans. Genes. II, 18 : Faciamus ei adjutorium simile sibi. Omnis ergo coitus non habens modum generantis in viro, et adjuvantis in foemina damnatus est : et hoc est, quod vir incumbat, et foemina succumbat, instrumentis genitalibus sibi coaptatis. Si enim foemina supergrediatur, matrix eversa est, et vix capit semen : si a latere accumbat, latus matricis jacet super latus, et iterum vix accipit : si posterius disponatur, distantia oris matricis et concavi matricis impedit susceptionem seminis : si autem succumbit, os matricis directe superponitur concavo matricis, et directe fit fusio seminis : et hoc modo fecit Deus foeminam in adjutorium viro : quod ipsa ostendit membrorum dispositio. Tob. VIII, 8 : Tu fecisti Adam de limo terrae, dedisitque ei adjutorium Hevam.
" Et dixit, " statuendo :
" Propter hoc dimittet homo patrem et matrem. "
Exclusio est illegitimarum persona- rum. Un principio enim a matrimonio non excludebantur nisi pater et mater : postea in lege plures : et postea a sanctis Patribus iterum plures personae sunt exceptae.
Attende igitur quod pater et mater tripliciter accipiuntur : ex statu, ex natura, et ex persona. Ex statu primae innocentiae, nec fuit servitus, nec causa servitutis. Et quoad hoc si adveniat conditio dispar, quam non praesciunt contrahentes, talis error impedit matrimonium. In natura autem parentum, natura dividitur substantia, virtute, et opere : sicut omnia quae sunt potestatis alicujus, per haec tria dividuntur. Substantia autem parentum natura, virtute, et opere, indivisa in aliud, est in filiis : et propagatio illius facit gradum primum, in liliorum autem filiis propter commistionem ad aliud, est natura in parte, et virtus, et operatio. In filiorum nepotibus propter duplicem misturam cum alieno, non possumus dicere quod maneat nisi virtute et opere. Et in filiorum pronepotibus expenditur et virtus ejus et operatio ultima : et ideo post istos gradus contrahitur : sic enim pervenit in tertiam et quartem generationem.
" Et adhaerebit uxori suae, "
Affectu uxorio : et in hoc intelligitur, quod non repudiabit eam : est enim haec adhaesio legis, non adhaesio libidinis. I ad Corinth.VI, 16 : Qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur. In hoc autem, quod dicit, " suae, " notat discretionem, et prohibetur adulterium. Levit. xviii, 20 : Cum uxore proximi tui non coibis. Jerem, v, 8 : Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Unde per hoc, quod dicit, " adhaerebit, " notatur consensus individuitas : per hoc, quod dicit, " uxori, " notatur amoris honestas, ut non utatur ea tamquam meretrice, vel fornicatrice : per hoc, quod dicit, " suae, " notatur adulterii damnabilitas.
" Et erunt duo in carne una. "
Hic notatur contrahentium indIViduitas : et ratione quidem primae partis ostenditur damnatio et inordinatio, et innaturalitas bigamiae. Sed bigamia est duplex, conjunctio scilicet cum pluribus successive, quae inducit irregularitatem, non peccatum. I ad Timoth, m, 2 : Unius uxoris virum. Alia fuit conjunctio ad plures simul : et hanc induxit primus Lamech : et ad tempus in sanctis Patribus dispensabatur, ut cum propagatione seminis fieret etiam propagatio religionis. Et contra naturam est matrimonii, cum hic dicatur, " erunt duo, ''" non tres, vel plures.
Ex secunda parte, cum dicit, " in carne una, " duo intelliguntur : quorum unum est matrimonii proprius actus, et alterum matrimonii principalis finis, sive bonum. Et potest primum esse, et medicina libidinis. I ad Corinth.VII, 2 : Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Potest etiam esse officium et opus generationis. Tob. VI, 21 : Tertia nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. Finis autem est una caro prolis : et hoc non potest esse, ut dicit Philosophus, ut ex aequo veniat caro viri et foeminae, quia ex duobus similibus nihil fit : sed quod unum fiat spiritus corpus formans, et alterum sit materia formata : et ideo sexus in personis generantibus divisi, uniuntur in seminum commistione. Et hoc est, quod dicit, " in carne una : " quia in illa est uterque generantium per totam virtutem sexuum, licet non sit per figuram membrorum : et hoc est, quod dicitur, Genes. v, 3, quod Adam et Heva coministi genuerunt ad imaginem et similitudinem suam,
" Itaque jam non sunt duo, sed una caro. "
Notatur hic in utroque utriusque debitum. Et notantur duo : debitum, et signum.
Debitum : quia non sunt duo, sed uterque in altero. 1 ad Corinth. VII, 4 et 5 : Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter antem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem. Et contra hanc justitiam est libellus repudii, quia sine culpa peccati perdit mulier quod perpetuo suum erat.
Signum notatur in hoc, quod dicit : utina caro. " In hoc enim notatur individuitas conjunctionis spiritus ad Deum. Malach. II, 15 : Quid unus quaerit, nisi semen Dei ?
" Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. "
Ecce impossibilitas ad divortium. Et notantur duo in prima parte hujus conclusionis : unum est auctoritas conjunctionis, causa stante in natura : secundum est quasi fundamentum. Primum patet per se : per secundum excluditur dispar cultus : quia tales personas, nisi cultui malo renuntient, et ad unum cultum veniant, Deus non conjungit. Malach. II, 11 et 12 : Contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni. Disperdat Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob.
Per secundum, quod dicit : " Homo non separet, " hoc est, causa humana non separetur: si enim propter sanctitatem et contemplationem ex communi consensu separentur a thoro, non homo separat, sed Deus : sed tunc non datur repudium. Sed quando propter odium separantur, vel propter libidinem alterius, fit repudium : tunc homo separat. De primo dicitur, I ad Corinth. VII, 29 : Qui habent uxores, tamquam non habentes sint.
" Dicunt . illi : Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere?
Ait illis: Quoniam. Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic.
Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur: et qui dimissam duxerit, moechatur. "
Hic tangitur damnatio adulterii. Et habet duo : objectionem Pharisaeorum, ex Deuter. XXIV, 1 , et responsionem Domini .
Objectio Pharisaeorum vincitur esse mandatum, quod fuit permissum.
Responsio Domini causam dicit permissionis, et esse permissionem, et veram causam dicit dimissionis : et si. juste dimittatur a thoro, damnat conjunctionem ad alterum. Et ubi damnat, duo dicit: damnat enim adulterium dimittentis,. et adulterium dimissae :. et per hoc patet littera. I ad Corinth, VII, 27 : Alligatus es uxori ? noli quaerere solutionem.
Attende autem, quod propter fornicationem dicit dimitti: et de hoc, supra, v, 32, notatum invenies, quomodo fornicatio pejor est meretricio et incontinentia . Ezechiel. XVI, 34 : Factum est in te con-tra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio : in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium. Adhuc autem, quando dimitti debet adultera, non paenitens dimitti debet. Adhuc, si in simili est culpa dimittens, non potest dimittere. Item, si dissimulat, videtur indulsisse: et sic agere non potest ad dimissionem,
" Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum. uxore, non expedit nubere.
Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
Sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat. "
Ordinatio est castitatis ex dicto orta discipulorum. Videbant enim, quod uxor non est probanda ante contractum, et tamen non dimittenda propter multa quae frequenter eveniunt : et hoc grave reputabant. In verbo autem Domini, et conceditur hoc quod est infirmitatis per indulgentiam : et praedicatur hoc quod est excellentis virtutis. Et in hoc tangit tria : primo castos ex necessitate impotentiae naturalis, secundo, ex necessitate impotentiae casualis, et tertio, castos ex virtute honestatis. Primi habent actum castitatis, et figuram membrorum, sed non potentiam : secundi nec figuram membrorum habent, nec potentiam, nec actum generationis : tertii autem figuram membrorum, et potentiam generationis, sed non voluntatem, nec actum.
De primis duobus, Eccli. xx, 2 : Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam. Eccli. xxx, 21 : Spado complectens virginem, et suspirans.Deuter, XXIII , 1 : Non intrabit eunuchus atiritis vel amputatis testiculis, et abscisso veretro, ecclesiam Domini.
De tertio, Isa. lvi, 4 et 5: Haec dicit Dominus eunuchis : Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint faedus meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum, etc.
" Qui potest capere capiat. "
Per gratiam omnes possunt. Sed sicut dicitur, I ad Corinth.VII, 9 : Melius est nubere, quam uri.
" Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum caelorum.
Et cum imposuisset eis marius, abiit inde. "
Ordinatum elicit mandatum in duobus : in humilitate subdendi se praecipienti et praecepto : et in perfectione mandatorum praeceptoruin.
In primo notantur quatuor: offerentium devotio, discipulorum indiscreta prohibitio, a Domino indiscretionis correctio, et parvulorum confirmatio et benedictio.