De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Resolvit ex duabus conclusionibus positis, non posse primam personam manere in separata relatione originis ad secundam, quia haec est in re distincta. Loquendo de manere secundum considerationem, separata illa relatione, secundum unam rationem posteriorem potest manere suppositum relatum secundum aliam priorem ; et separata omni relatione originis ad secundam personam, secundum omnem rationem tam indeterminationis quam actualitatis. forte posset intelligi quis incommunicabiliter existens per hanc entitatem incommunicabilem abstrahentem a relativa et absoluta, non in re, sed in conceptu, quod bene explicat ; de quo vide ipsum 1. d. 25. Ponit hic individuum generis, de quo 1. d. 8. q. 3. n. 29.
Ex istis duabus (u) conclusionibus, quomodo scilicet unica est in re relatio originis primae personae ad secundam, quodammodo tamen distincta secundum rationem, patere potest quomodo prima persona manere potest separata relatione originis ad secundam. Si intelligatur de manere in esse reali, patet quod non ; nec oportet distinguere de ista relatione, ut secundum unam rationem, vel aliam, acceptam, quia quantum ad rem unica est, et ita unica separata in re non manet constitutum per ipsam. Si intelligatur de manere secundum considerationem intellectus, et hoc absque implicatione contradictionis, ut sit sensus, an in consideratione intellectus separata relatione originis inter primam personam et secundam, posset manere sine contradictione intellectus primae personae, distinctione illa videtur utendum, quae prius posita est de diversis rationibus ejusdem relationis, quia ipsa separata secundum omnes illas rationes, et hoc intellectu sic circumscribente eam a supposito, non manet in intellectu aliquod suppositum relatum relatione talis originis, quia quam cito intellectus concipit relationem talem originis secundum nullam rationem inesse supposito, contradictio est, quod simul concipiatur suppositum relatum tali relatione: separata tamen illa relatione apud intellectum secundum unam rationem posteriorem, non est contradictio, quod maneat in intellectu suppositum relatum secundum rationem priorem. Istae autem rationes (x) in intellectu nostro habent rationem conceptibilis prioris et posterioris, sicut natae essent concipi ab objectis proportionabiliter motivis nostri intellectus.
Separata tamen relatione originis ad secundam personam secundum quamcumque rationem ejus, sive quantum ad indifferentiam, sive indeterminationem, sive quantum ad actualitatem, sive aptitudinem, sive praeteritionem, adhuc forte sine contradictione posset intelligi quis incommunicabiliter subsistens.
Sed si quaeritur quo formaliter (y) intelligeretur esse incommunicabiliter existens.
Respondeo, ab ipso conceptu relativo incommunicabili, et ab illa forma absoluta incommunicabili forte posset abstrahi quidam conceptus indifferentior, haec, scilicet forma, vel entitas incommunicabilis, et illud in suo singulari proprio posset intelligi esse quo incommunicabile hujus personae, licet non intelligatur in singulari aliquo alicujus conceptus inferioris, sicut intelligo aliquando non solum ens, sed hoc ens, vel substantiam hanc, non determinate concipiendo in intellectu meo singulare alicujus inferioris, puta hoc animal, vel hunc lapidem, sicut quando video a remotis, prius apprehendo quod est corpus quam animal, et animal quam hoc animal: et istum conceptum indifferentem formae incommunicabilis forte intellexit ille qui concepit suppositum in divinis, non determinando in intellectu suo illud suppositum esse absolutum vel relativum, quomodo oportet dicere de Philosophis, nisi ponatur, quod omnis eorum de Deo conceptus ad extra sit falsus, quia planum est, quod non conceperunt hoc suppositum relativum movere caelum, et tamen aliquod hoc suppositum posuerunt movere caelum, quia actio non est nisi suppositi. Si ergo non conceperunt rationem suppositi incommunicabilis indifferentem ad suppositum absolutum et relativum, necessario conceperunt hoc suppositum absolutum movere caelum, quod est falsum; nec isti, quod dictum est, de conceptu alicujus indifferentis ad absolutum et relativum, et de conceptu incommunicabilis suppositi ad suppositum absolutum vel relativum, repugnat illud quod dictum est supra, quod quaecumque entitas signata in re vel est formaliter absoluta, vel formaliter ad alterum, quia bene possibile est ab aliquibus abstrahi conceptum indifferentem, nec absolutum nec relativum, et tamen quodcumque signatum existens extra animam necessario et determinate est hoc vel illud, ita quod indifferentia conceptus abstrahibilis a pluribus non concludit indifferentiam singularis existentis ad hoc vel illud.