REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Recitat et improbat opinionem Henrici, dicentis Patrem generare Filium non volentem, sed necessitate naturali, sicut ignis significat, quia intelligere, per quod dicii Filium produci,
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere distingui a dicere, et volitionem in Patre praecedere dictionem, atque ita generare Filium non solum voluntate consequente aut concomitante, verum etiam antecedente, quia amat, et vult essentiam suam, et non solum ut essentiam absolute, verum ut essentiam communicandam Filio, et proinde intelligit, et vult generationem Filii. Videtur tamen hic aliquantulum discrepare ab iis quae docuit in scripto Oxonien. i. d. 2 q. 2. et d. 10 ad ultimum argumentum, et in 2. d. i. q. artic. 2. et Quodl. 14. scilicet quod Pater non intellexit Verbum antequam esset genitum. Bargius et Viguerius in i. d. 6. q. l. explicare volunt ea quae conformiter ad ista docuit Scotus in scripto Oxonien. hic, et illum nihil amplius voluisse quam Patrem volentem genuisse, quatenus essentiam, quam Filio communicavit, praeamavil. Sed amplius profecto vult hic Scotus, ait enim, Patrem et essentiam, ut communicandam, et generationem ipsius Filii praeintellexisse, et praevoluisse. Unde Cavellus in scholio ad locum hunc in scripto Oxonicnsi admittit Scotum circa haec dubium et ancipitem fuisse. Vide ipsum ibidem.
Respondeo : Si productio Filii mere naturalis sit, sicut cum ignis generatur ab igne, quamvis producto Filio Pater sibi complaceret in productione Filii, non tamen diceretur Pater volens genuisse Filium, nisi concomitanter, et voluntate complacente, sicut nec ignis volens generasse, quamvis complaceret sibi productio, sive generatio ignis producti. Quod autem ita sit, arguo primo per propositionem quamdam cujusdam Doctoris sic : Actus intelligendi non perficitur nisi conceptu aliquo manante mediante illo actu ; igitur intelligere Patris non est perfectum sine Verbo producto, cujus productione perficitur: sed intelligere naturaliter praecedit velle; igitur Verbum conceptum per actum intelligendi praecedit velle ; igitur non volens Pater producit Filium nisi concomitanter.
Item, hoc secundo probatur sic : Potentiae distinguuntur per actus, 2. de Anima, text. 33. igitur unius potentiae tantum est unus actus ; igitur memoriae gignentis tantum est unus actus ; ipsa autem habet intelligere pro actu suo ; igitur dicere quod est actus memoriae, erit intelligere ; sed intelligere praecedit naturaliter velle in Patre, igitur dicere, et per consequens productio Filii praecedit velle in Patre ; igitur productio Verbi a Patre est mere naturalis, sicut productio ignis ab igne.
Contra hoc quod dicitur, quod dicere sit actus intelligendi, arguo dupliciter : Primo, quia actus intelligendi est perfectio simpliciter, quia actu Pater est beatus intelligendo et volendo ; non autem dicere est perfectio simpliciter, quia non convenit aliis personis. Unde si per impossibile Pater non diceret, nec produceret Filium, nec aliquam personam, adhuc esset beatus intelligendo et volendo ; non igitur actus intelligendi est actus productivus.
Item secundo sic : Dicere sine contradictione non potest intelligi, nisi respectu alicujus producti, sicut nec actio de genere Actionis. Sed intelligere non necessario est respectu alicujus producti, quia intelligere non requirit aliud, nisi quod sit objecti praesuppositi ; igitur, etc.
Dicendum igitur ad quaestionem, quod proprie Pater volens genuit Filium, non tantum concomitanter, ita quod productio Filii sibi placet, sed voluntate quodammodo antecedente ; quia licet intelligere Patris praecedat relle, velle tamen praecedit dicere, sicut et intelligere, quia dicere non est intelligere, ut probatum est, sicut spirare non est velle, tamen sequitur ipsum dicere. Declarationem hujus positionis quaere alibi.
Probatur breviter quod Pater volendo producit Filium nedum voluntate concomitante, sive complacente, sed etiam voluntate antecedente, quoniam Pater praecedit Filium, et generationem ejus prioritate originis. In illo priori est beatus, non tamen generatione Filii est beatus, nec expectat generationem Filii, ut sit beatus ; ergo ante generationem Filii est beatus ; sed non est beatus nisi intelligendo et volendo essentiam suam ; ergo ante generationem Filii vult et intelligit essentiam suam, sed non solum ut essentia est, sed ut communicanda Filio, aliter enim non omni modo perfectionis eam intelligeret. Sed intelligere et velle essentiam, ut communicandam Filio, est intelligere et velle generationem Filii, quia generatio Filii non est nisi communicatio essentiae suae ipsi Filio ; igitur Pater vult prius, et intelligit generationem Filii quam generet, et per consequens volendo generat Filium voluntate antecedente.
Ad rationes alterius opinionis dicendum, quod productio Verbi est mere naturalis, ita quod principium est mere naturale, sed tamen non sic naturalis, quin ipsam praecedat velle Patris, sicut et intelligere.
Et quando arguitur quod actus intelligendi perficitur mediante conceptu aliquo emanante.
Dico quod hoc falsum est, nunquam enim intelligere perficitur per aliquid productum, quia non est actus productivus, ut praeostensum est. Verum tamen est quod actio de genere Actionis non perficitur nisi aliquo producto, et ideo dicere non est perfectum, nisi Verbo producto.
Ad aliud patet responsio ubi supra.
Ad rationem principalem dicendum, quod Pater vult generationem Filii. Et quando dicitur quod nihil est volibile nisi bonum quod dicitur ad se, dico quod relationes in divinis sunt volibiles eadem volibilitate qua illud quod dicitur ad se, est volibile, propter omnimodam realem identitatem cum bonitate essentiali, quae dicitur ad se, nam relationes in divinis, ut paternitas, et caeterae aliae, quae sunt eaedem essentiae,? sunt realiter infinitae, licet non formaliter.
Verumtamen relatio non est primo volibilis, et ideo Pater non est primo beatus, volendo generationem Filii, ut praedictum est. Si autem in quolibet Praedicamento sit proprium bonum, et quod relatio habeat propriam bonitatem, sicut vult Commentator supra 7. Elhicorum, cap. i. tunc esset concedendum quod relatio est per se volibilis, non tamen habet infinitam volibilitatem formaliter, quia non est formaliter infinita, sed volibilitatem sibi correspondentem.