IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Dicit igitur :
" Tunc oblati, etc. "
Tangit tria: devotionem offerentium, innocentiam oblatorum, et intentionem ad duo (alias a Domino) ad manus impositionem, et orationem. Numer. VI, 27 : Invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.
" Discipuli autem, etc. "
Tum quia timebant importunitate vexari, tum etiam quia indiscretum reputabant parvulos non intelligentes quae fiebant, confirmari, et benedici : sicut adhuc haeretici quidam hoc factum in Ecclesia increpant, quae parvulos suscipit ad baptizandum et confirmandum. Numer. XIV, 31 : Parvulos vestros, qui ignorant boni ei mali distantiam... introducam, ut videant terram quae vobis displicuit. Genes. xvii, 12 : Infans octo dierum circumcidetur. I Reg. I, 25 : Puer parvulus Samuel oblatus est in templum.
" Jesus vero ait illis : Sinite parvulos. "
Reprimit indiscretionem discipulorum. Isa. lxvi, 2 : Ad quem respiciam, nisi ad parvulum , et contritum spiritu, et trementem sermones meos ? I Reg. xv, 17 : Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es ?
" Et nolite prohibere. " Proverb. iii, 27 : Nolite prohibere benefacere eum, qui potest: si vales, et ipse istis benefac. Supra, xviii, G : Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, etc. Proverb. IX, 4 : Si quis est parvulus, veniat ad me. Ad Galat. IV, 1 : Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo.
" Talium enim est regnum caelorum, " I ad Corinth.xIV, 20 : Malitia parvuli estote. Supra, xviii, 3 : Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, etc. Job, XXII, 29 : Qui humiliatus fuerit, erit in gloria.
" Et cum imposuisset, etc. "
Proverb. XXIX, 23 : Humilem spiritu suscipiet gloria.
" Et ecce unus accedens ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? "
Hic agitur de obedientia mandatorum. Et habet tres partes, scilicet inquisitionem boni, obedientiae ostensionem, et impletionem.
In prima duo notantur, dispositio videlicet quaerentis, et modus quaestionis.
Dispositio quaerentis est, quod " Unus, " forma virtutis, " accedens, " ad Dominum passu perfectionis. Marc, X 17 : Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante cum, rogabat eum : Magister , etc.
" Magister bone. " Modus est quaestionis, in qua ponit captationem benevolentiae, a perfectione sapientiae et perfectione virtutis laudando. Secundo, quaerit bonum exercendo in opere : " Quid boni faciam, " et non quid boni sciam. Tertio, summi boni effectivum conjungit, cum dicit : " Ut habeam vitam aeternam,. "
" Magister. " Deuter. viii, 5: Sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudIvit te. " Boue. " Nahum, I, 7 : Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis : et sciens sperantes in se " Quid boni faciam ? " Joan. VI, 28 : Quid faciemus ut operemur opera Dei ? Job, XI, 2 : Numquid vir verbosus justificabitur? Supra, VII, 21: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum : sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum.''
" Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. "
Hic ostenditur obedientiae via. Et habet duo : redargutionem quaerentis, et ostensionem rei quaesitae.
Redargutio est: " Quid me interrogas de bono? " Luc. xviii, 19 : Quid me dicis bonum ? Nemo bonus nisi solus Deus . Et dicit Augustinus quod utrumque dubium est. Unum propter imperfectam fidem. Quid me dicis bonum? quia non dixerat nisi magister bone : quod est boni et sapientis hominis, qui ex se non bonus est. Alterum dictum est propter imperfectam voluntatem : quia temporale bonum in corde eligens, quaesivit de dono spirituali,
" Unus est bonus, Deus, " essentialiter, causaliter, et exemplariter, et finaliter : et sic nihil est bonum nisi in quantum illud participatur, et in quantum ab illo est, et in illo relucet, et in quantum ad ipsum est. Exod. XXXIII, 19 : Ego ostendam omne bonum tibi.
" Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. "
Responsio ad quaestionem. Et duo habet, ostensionem obedientiae in genere, et determinationem in specie.
" Ingredi. " Eccli. I, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. Sapient. VI, 18 : Initium illius verissima est disciplinae concupiscentia. " Serva mandata. " Proverb. VI, 20, et VII, 2 : Serva mandata,
" Dicit illi : Quae ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies : Non adulterabis : Non facies furtum: Non falsum testimonium dices:
Honora patrem tuum et matrem tuam, et, Diliges proximum tuum sicut teipsum. "
" Dicit illi: Quae? " Quaestio est determinationis. " Jesus autem dixit : Non homicidium, etc, " Determinat primo quinque in opere, et sextum, quod est forma operis. In opere autem contra malum tangit quatuor, et quintum in ordine ad bonum: et contra malum in opere tria, et quartum in verbo. In opere autem contra malum proximi secundum nocumentum personae, et contra nocumentum conservationis naturae species, et contra id quod datum est ad solatium utriusque.
Attende autem, quod non dicit de mandatis primae tabulae : quia ille peccabat in effectu contra proximum retinendo, et non ita in affectu contra Dominum .
Dicit ergo : " Non homicidium facies . Paena ponitur, Exod. XXI, 12 : Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur .''
" Non adulterabis . " Paena ponitur, Levit, xx, 10: Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera 3. " Non facies furtum . Paena tangitur, Exod. XXI, 16 et XXII, 1, 4 : Proverb. VI, 31 et XXIX, 24 : Eccli. v, 17, etc.
" Non falsum testimonium dices . " Deuter, XIX, 18 et 19 : Cumque diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium : reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit. Proverb. XIX, 5 : Testis falsus non erit impunitus.
" Honora, etc . " Eccli. iii, 7 : Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore. Et sequitur, v. 13 : Gloria hominisex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore,
" Diliges proximum tuum, etc . " Ad Pioniam XIII, 10 : Plenitudo legis est dilectio.
" Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ? "
Ecce impletio obedientiae: nec de vita sua vincitur, nec tentat secundum Bedam: quia, Marc. x, 21, dicitur, quod Jesus dilexit cum. Quidam autem dicunt quod tentaverit: quia duplex est tentatio, simulatorum scilicet ut capiant, et imperfectorum, ut aliquid ad salutem sufficiens inveniant : et hoc secundo modo tentavit.
Et dicit duo : profitetur obedientiam, et quaerit perfectionem.
De primo dicit: " Haec omnia custodivi, " Jacob. II, 10 : Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. " A juventute, " Thren, iii, 27 : Bonum est viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua.
De secundo dicit: " Quid adhuc mihi deest? " Eccli, VI, 18 : Fili, a juventute tua excipe doctrinam,
" Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me. "
Hic ponitur regnum perfectorum. Et dicuntur tria : perfectionis via, et qui ad perfectionem non perveniunt, et quod praemium perfectionis.
" Si vis perfectus esse. " II ad Corinth.
XIII, 11 : De caetero, fratres, gaudete, perfecti estote. Ad Coloss, iii, 14 : Super omnia charitatem habete, quod est vinculum perfectionis.
" Vade, vende quae habes. " Non ut Ananias, et Saphira . Luc. XII, 33 : Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. " Et da pauperibus. " Psal. CXI, 9 : Dispersit, dedit pauperibus. " Et habebis thesaurum in caelo. " Supra, VI, 20 : Thesaurizate vobis thesauros in caelo.''
" Et veni, sequere me. " I Joan. ii, 6 : Qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille, scilicet Christus, ambulavit, et ipse ambulare.
" Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones.
Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum.
Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum. "
Difficultas hujus tangitur. Et dicit duo : primo enim ostenditur difficultas tam in tristitia juvenis quam ex verbis Salvatoris : et secundo, excluditur impossibilitas.
Dicit igitur primo : " Cum audisset autem, etc. " Eccli, XIV, 2 : FelIX qu non habuit animi sui tristitiam, et non excidit aspe sua. Et, ibidem, Infra, v. 10 : Oculus malus ad mala : et non satiabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam. II ad Corinth. vii, 10 : Saeculi tristitia mortem operatur. " Erat enim habens multas possessiones, etc. " Eccle. v, 10 : Quid prodestpossessori, nisi quod cernit divitias oculis suis ?
" Jesus autem dixit discipulis suis. "
Quia alii non audivissent: " Amen dico vobis. " Luc. xviii, 24 : Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt ! Marc. x, 23 : Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt ! Eccle. v, 9 : Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis.
" Facilius est camelum, etc. "
In muro Jerusalem propter bella finitima magnae portae conclusae fuerunt, et parvulae portulae apertae, quae foramen acus vocabantur propter actitudinem, per quas animalia non nisi depositis oneribus intrabant : et hoc est, quod dicit comparative loquens. Marc. x, 24 : Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum. Dei introire ! Proverb. XI, 28 : Qui confidit in divitiis suis corruet. Proverb. xxviii, 20 : Qui festinat ditari, non erit innocens.
" Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ?
Adspiciens autem. Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt. "
Hic duo dicuntur : discipulorum admiratio, et impossibilitatis exclusio.
Discipuli enim intellexerunt, quod dives est non solum qui habet, sed qui vult habere, quales fere omnes sunt : et haec est causa quaestionis eorum.
" Adspiciens autem Jesus dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt, "
Luc. I, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Genes. XVIII, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ?
" Tunc respondens Petros, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis?
Praemium ostenditur hic perfectionis. Et duo hic tangumtur : perfectionis expositio, et praemium.
Dicit ergo: " Tunc respondens Petrus, " pro omnibus aliis, " Ecce nos reliquimus omnia . " Genes. XII, 1 : Egredere, etc. " Ei secuti sumus te, " III Reg, XIX, 20 : Eliseus relictis bobus cucurrit post Eliam.''
" Quid ergo erit nobis, " in praemio ? Supra, XII, 50, exponitur praemium .
" Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.
Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. "
" Jesus autem dixit illis : " specialiter primo Apostolis et apostolicis viris : et secundo, generaliter omnibus.