Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum Deus Pater genuit Filium necessitate ?
Vide Doctores citatos quaestione prima.
Arguitur per Augustinum ad Orosium q. 7. quod Deus Pater non necessitate genuit Filium, quia in Deo non est necessitas, et habetur in littera.
Contra, si non necessario genuit Filium, ergo contingenter genuit Filium ; ergo Filius genitus est contingens.
Respondeo, quod quia ablativus conjunctus cum verbo activo significat principium agendi, ut ignis calore calefacit, et necessitas non est in Patre principium formale, quo producit Filium, sed memoria perfecta, ideo haec non est vera : Pater necessitate, ut principio activo, genuit Filium. Si tamen possit ille ablativus conjungi cum tali verbo adverbialiter, tunc est vera, quia Pater necessario genuit Filium necessitate immutabilitatis ; si autem de vi sermonis non possit sic accipi, tunc exponenda est per illud adverbium.