REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Tribus rationibus probat Patrem necessario, et non contingenter producere Filium. Explicat autem necessitatem hanc, aitque esse necessitatem inevitabilitatis, non violentiae.
Dicendum ergo quod Pater necessario genuit Filium, et necessitate concomitante genuit Filium, etsi non ut principio elicitivo. Hoc autem probatur dupliciter, primo sic : In omni conditione entis necessitas est conditio nobilis, et perfectio, si sit ei possibilis ; quod patet, quia quando ens dividitur per aliqua duo, semper unum altero est perfectius, ut cum dividitur per causam et causatum, actum et potentiam, semper alterum est perfectius, et per consequens nobilior conditio est in omni ente cui est possibilis. Igitur cum ens dividatur per necessarium et possibile, et possibilitas non sit conditio perfectior, necessitas erit conditio nobilitatis in ente, et ita in quolibet ente cui est possibilis, et cui convenit ens, etiam cum dividitur per producens et productum, et ratio producti non est conditio perfectior in ente, sequitur quod ratio producentis sit conditio nobilior dividens ens.
Item arguitur sic : Illud quod est nobilitatis est compossibile nobiliori dividenti ens ; igitur si necessarium sit simpliciter nobilius in omni conditione entis cui est possibile, sequitur quod est compossibile primo producenti, quae est differentia nobilior dividens ens. Et si hoc, igitur maxime est compossibile primo producenti ; igitur Patri non repugnat necessario producere Filium. Et haec est una via ad productionem necessariam in divinis ad intra probandam. Sed oportet accipere in minori, quod primum producens non producit necessario ad extra, quam Philosophi negaverunt, et probabitur dist. 8. Hanc rationem quaere distinct. 2. ubi fit ad probandum conclusionem praedictam.
Item tertio sic : Agens naturale non agit contingenter, nisi altero istorum trium modorum ; vel quia dependet in agendo a superiori agente ; vel quia ejus actio potest impediri per contrarium agens; vel propter indispositionem passi et materiae, si requirat passum in quod agat. Sed Pater naturaliter generat Filium ; igitur non contingenter producit Filium, nisi altero istorum trium modorum, posset impediri sua generatio ; sed hoc non contingit, non enim primo modo fieri potest, quia non habet aliquod agens superius, nec aliud extra, ut probatum est distinctione . secunda ; nec voluntatem ad intra, quia non generat voluntate, ut principio elicitivo, sive producti vo, ut praeostensum est hac distinct. 6. Nec secundo modo, quia agens contrarium, quod potest impedire, oportet quod sit perfectius et fortius, quod non contingit in proposito. Nec tertio modo, quia non producit Filium de materia, vel quasi materia, ut praeostensum est distinctione quinta; ergo, etc.
Ad auctoritatem Augustini in contrarium dicendum, quod Pater non genuit Filium necessitate violentiae, sicut intelligit Augustinus, tamen genuit Filium necessitate inevitabilitatis.