De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) Ad argumentum principale. Nunc Doctor solvit argumentum principale quaestionis. Arguit ergo in principio quaestionis, probando quod prima persona in divinis constituatur per relationem originis. Et argumentum stat in hoc : Relatio originis advenit personae primae constitutae ; ergo non constituit ipsam. Consequentia est nota. Probatur antecedens, quia relatio originis sequitur actionem vel passionem, ut patet ex quinto Metaphys. et sic paternitas sequitur actionem primae personae; actio autem non est nisi suppositi existentis.
Respondet Doctor quod antecedens est falsum. Ad probationem de quinto Metaph. patet solutio supra. Ad illud de actione, quod est suppositi, etc. dicit quod prima entitas incommunicabilis non praesupponit aliquod ens incommunicabile, etc.
(b) Sed arguitur contra hoc, quia agere praesupponit esse. Respondet Doctor quod sufficit quod agere praesupponat in divinis esse simpliciter et per se stans, licet sit communicabile; non autem prima actio praesupponit esse simpliciter incommunicabile.
Et si arguas, agere praesupponit potens agere: sed potens agere est suppositam, patet, quia memoria non est potens agere, cum sit ratio formalis agendi, et agens quo potens agere, est potens quod. Respondet Doctor quod in divinis posse agere nullo modo a parte rei praesupponitur ipsi agere, imo agens est primo potens ipso agere, cum per ipsum agere, sive producere constituatur in esse suppositi, sed praesupponit illud quo, ut principio formali aliquid est potens agere. Littera sequens, patet hic, et ex superius dictis et expositis.
Hic insurgunt nonnulla dubia, primo in hoc quod dicit, quod Pater in divinis constituitur per relationem originis ad Filium, scilicet per generationem activam. Instatur sic, primo, quia productio non tantum praesupponit principium formale productivum, sed etiam praesupponit conditionem producentis, quae conditio est proprietas incommunicabilis.
Secundo instatur, quia quaero, a quo sit Immediate ipsa productio activa? Dices quod ab essentia, tunc sic, non est major ratio quod paternitas immediate sit ab essentia quam filiatio: vel ergo utraque immediate erit originata ab essentia, vel nulla illarum, patet, quia ita essentia est originativa unius sicut alterius, vel oportet assignare differentiam, quae non videtur.
Tertio, si Pater constituitur per generationem, sive per paternitatem, ergo et Filius per filiationem ; consequens est falsum, ergo et antecedens. Quod consequens sit falsum, patet, quia ad relationem non est productio, ut patet per Philosophum, quinto Physicorum, text. com. 10. ergo filiatio non erit producta. Nec valet dicere quod auctoritas Philosophi intelligitur de relatione intrinsecus adveniente, ut Doctor exponit in tertio, d. 1. q. I . et alibi, quia filiatio in divinis est relatio intrinsecus adveniens, et per consequens ad ipsam non est productio: ergo non erit ibi per productionem.
Quarto instatur, si prima persona constituitur in esse per paternitatem, sive per generationem activam, quaero ad quid terminatur ; aut enim terminatur ad filium, aut ad essentiam: non primo modo, quia relatio, maxime originis, terminatur ad absolutum, ut patet a Doctore in primo, distinct. 30. et aliis locis; non secundo, quia tunc idem esset fundamentum et terminus, nam essentia est fundamentum immediatum paternitatis: ergo non est terminus ipsius.
Quinto instatur, posito per impossibile, quod Filius non esset, et tamen prima persona esset, quaero tunc, per quid constitueretur? aut per absolutum, aut per relationem. Si primo, ergo et nunc, patet secundum Doctorem supra quaest. 2. ubi vult quod proprietas personalis in divinis ita est necessaria, quod si illa praecise non esset, nulla posset esse: si ergo filio non existente constitueretur per absolutum, ergo et nunc. Si secundo, ergo posset esse relatio sine termino, et sic paternitas, et similiter Pater sine Filio, quod videtur absurdum.
Secundo principaliter dubitatur in hoc quod dicit, esse simpliciter impossibilc esse duas relationes originis ad Filium. Instatur sic primo, quia non videtur ex hoc sequi inconveniens; patet, ponendo generationem activam in Patre, et similiter paternitatem ex natura rei distinctam a generatione activa, et quod praecise constituatur in esse per generationem activam, esset bene inconveniens ponere primam personam posse constitui duabus proprietatibus: et confirmatur, quia sicut nullum apparet inconveniens ponere in Patre duas proprietates, scillicet, ingenitum et generationem activam, quarum una constituat, et alia sit adventitia, sic hic nullum apparet inconveniens ponere in Patre duas relationes originis ad Filium, quarum una in se constituat, et alia ad ventitia. Similiter sicut nullum est inconveniens ponere in Patre generationem activam constituentem et spirationem activam advenientem, sic nec hic videtur inconveniens.
Secundo instatur, ponendo talem causam, quod Filius in divinis producat alium filium, tunc quaero an in filio sint duae relationes originis, scilicet generatio passiva, et generatio activa, aut tantum una. Si primo, ergo sequitur quod in Filio sint duae relationes originis, quarum una constituit, et alia non: quare non sic similiter potest poni in Patre? Si secundo, sequeretur tunc quod eadem persona eadem simpliciter relatione diceretur pater et filius.
Respondeo ad omnes istas instantias. Ad primam primi dubii, dico, quod proprietas incommunicabilis non semper est condilio producentis, ut patet de calore separato in Eucharistia, qui potest immutare sensum, et tamen in ipso non est talis proprietas; et similiter in anima separata, nisi dicatur quod est conditio producentis: sive vere generantis secundum substantiam, et tunc dico quod licet exemplum non reperiatur in creaturis, in Deo tamen reperitur, quia ibi prima actio non praesupponit conditionem producentis ; sufficit enim quod praesupponat rationem formalem producendi, ut dixi supra.
Ad secundum, dico quod est immediate a memoria divina. Cum infertur, ergo et filiatio, negatur, quia immediatius se habet ad paternitatem, quia paternitas nullo modo nata est haberi per productionem, cum sibi repugnet: filiatio vero ex sua formali ratione non est nata haberi, nisi per productionem, quae filiatio praesupponit producens realiter distinctum, et sic primam personam producentem, ut alias exposui.
Ad tertium, concedo quod secunda persona constituitur in esse per generationem passivam, sive per filiationem. Ad auctoritatem Philosophi, dico quod est vera de relationibus in creaturis, quae oriuntur ex natura rei, scilicet fundamenti et termini, et nullo modo immediate producuntur, ut exposui in tertio dist. 1. Modo generatio passiva hic praecise habetur per generationem activam Patris, non enim oritur a termino, cum producatur ibi terminus, et constituatur per relationem ; nec generatio activa, nec passiva possunt proprie dici intrinsecus advenientes, sicut illae quae sunt in creaturis.
Ad quartum, dico quod paternitas terminatur ad Filium. Cum arguitur quod non, quia terminatur ad absolutum per Doctorem, dico quod Doctor intelligit de relationibus, quae dependent a termino, quia ut sic, dicuntur definiri, non autem loquitur de relationibus productivis termini, sicut est generatio activa. Nec similiter aequalitas et similitudo in divinis terminantur ad absolutum, sed terminantur ad relativum, puta aequalitas in Patre terminatur ad Filium, quia suo modo dependet a Filio, ut a termino: quia vero relationes reales in creaturis dependent ab absoluto, ideo semper terminantur ad illud, et si essent dependentes a relativo, terminarentur ad illud, quod bene nota.
Ad quintum, dico primo, quod casus est impossibilis. Dico secando, quod casa posito, illa persona esset absoluta. Cum infertur, ergo et nunc, negatur, quia nunc habet correlativum necessario constitutum per relationem, ergo et Pater esset sic. Dico tertio, quod forte non esset impossibile dicere ipsum esse relativum, et non habere terminum, etc. de quo alias.
Ad primum secundi dubii, dico quod est inconveniens, quia illa secunda superflueret. Dico secundo, quod si paternitas sequeretur generationem, esset imperfecta, ut supra patuit.
Ad secundum, dico quod essent duae, quarum una terminaretur ad Patrem, et alia ad Filium, sed esset inconveniens, si ponerentur duae, quae terminarentur ad eamdem personam ; et sic patet quare non est inconveniens ponere in Patre duas relationes originis, unam ad Filium, et aliam ad Spiritum sanctum.