De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Utrum relatio originis sit formaliter infinita.
Scot. 1. d. 13. n. 9. et d. 3. q. 2. ad 4. Durand. d. 1. q. 3. n. 13. Richard. dist. 24. ori. 1. q. 3. ad. 1. Capreol. 1. d. 7. q. 1. ad. 3. cajet. 1. p. q. 28. art. 2. Et ibi plures Thomistae negant relationes divinas dicere perfectiones, et consequenter non esse infinitas. Affirmat Major, 1. d. 33. q. 2. Gab. 1. d. 7. q. 3. artic. 3. Hervaeus 1. d. 2. q. 4. or. 2. Suar. 1. p. tom. 3. lib. 3. cap. 9.
Arguitur quod non, quia quidquid est formaliter infinitum, est perfectio simpliciter, quia non potest esse magis perfectum quam infinitum formaliter: relatio originis non est perfectio simpliciter: ergo etc. Probatio minoris, una persona habet relationem originis, quam alia non habet; si igitur illa esset perfectio simpliciter, una persona haberet aliquam perfectionem simpliciter, qua alia careret, quod est inconveniens.
Oppositum arguitur sic : Ens dividitur per finitum et infinitum prius quam descendat in decem genera: ergo quodcumque ens, etsi non sit in aliquo genere, erit finitum vel infinitum; relatio originis non est finita, quia tunc non esset idem realiter essentiae divinae, finitum enim non potest esse idem realiter infinito; igitur ipsa est formaliter infinita.
Hic sunt tria videnda : Primo de intellectu quaestionis. Secundo, quid est tenendum de quaestione. Tertio dubia occurrentia excludentur.