De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Infinitum (ex Arist.) est, cujus quantitatem accipientibus semper restat aliquid accipiendum. Et hinc infert non esse totum, quia hoc est, cujus nihil est extra ; si tamen daretur infinitum in actu, esset totum, quia nihil ejus esset extra, sed omnes ejus partes acceptae ; et si esset infinitum in entitate, sic esset totum et perfectum, quod nec sibi, nec alicui ejus aliquid deesset, cum tamen infinito actuali in quantitate (si daretur) aliquid deesset respectu partium ejus. Ens ergo infinitum est, cui nihil entitatis de est eo modo quo possibile est illud haberi in aliquo uno, vel est, quod omne finitum sine ulla proportione excedit. Hinc infert Doctor infinitatem non esse passionem vel proprietatem attributalem entis cui convenit, sed modum intrinsecum, quia circumscripta quacumque proprietate, vel quasi proprietate, manet infinitas inclusa in entitate. De quo 1. d. 8. q. 3. n. 17. vide 4. d. 13. q. 1.
De primo : Infinitum, secundum Philosophum 3. Physic. est cujus quantitatem accipientibus, id est, quantuncumque accipientibus, semper aliquid restat accipere; et ratio est, quia infinitum in quantitate (sicut loquitur Philosophus) non potest habere esse nisi in potentia, accipiendo semper alterum post alterum, et ideo quantumcumque accipiatur illud non est nisi finitum, et quaedam pars totius infiniti potentialis, et ideo restat aliquid alterum ipsius infiniti accipiendum. Ex hoc concludit, quod sicut infinitum habet esse in fieri et in potentia in quantitate, ita non habet rationem totius, quia totum est, cujus nihil est extra: sed extra illud infinitum, hoc est, extra illud quod habet esse de ipso, semper est aliquid extra, nec est perfectum, quia perfectum est, cui nihil perfectionis deest, si isti semper aliquid deest.
Ex hoc ad propositum (b) commutemus rationem infiniti in potentia, in quantitate, in rationem infiniti in actu, in quantitate, si posset ibi esse in actu. Si enim nunc necessario semper cresceret quantitas infiniti per acceptionem partis post partem, sic et imaginaremur omnes partes acceptibiles esse simul acceptas, vel simul remanere, haberemus infinitam quantitatem in actu, quia tanta esset in actu, quanta esset in potentia. Et omnes illae partes, quae in infinita successione essent reductae in actum et haberent esse post alias, tunc simul essent in actu conceptae, illud infinitum in actu vere esset totum, et vere perfectum totum, quia nihil sui esset extra: perfectum esset, quia nihil sibi deesset, imo nihil posset addi secundum rationem quantitatis, quia tunc posset excedi.
Ex hoc ultra. Si in entibus intelligamus aliquid infinitum in entitate in actu, illud debet intelligi proportionabiliter quantitati imaginatae infinitae in actu, sic ut ens illud dicatur infinitum quod non potest ab aliquo in entitate excedi, et ipsum vere habebit rationem totius et perfecti. Totius quidem, quia licet totum infinitum actu in quantitate nulla parte sui, nec etiam parte quantitatis talis, careret, tamen quaelibet pars esset extra aliam, et sic totum esset ex imperfectis. Sed ens infinitum in entitate sic nihil entitatis habet extra, quia nec ejus totalitas dependet ex aliquibus imperfectis in entitate ; sic enim totum est quod nullam habet partem extrinsecam, quia tunc non esset totaliter totum: ita etiam quamvis infinitum in actu esset perfectum in quantitate, quia sibi secundum se totum, nihil quantitatis talis deesset, tamen cuilibet parti ejus deesset aliquid quantitatis, quae scilicet esset in altera, nec ipsum esset sic perfectum, nisi quodlibet ejus esset imperfectum. Sed ens infinitum sic est perfectum, quod nec sibi nec alicui, ejus deest aliquid.
Sic ergo ex ratione infiniti posita in 3. Phys. 1. applicando secundum imaginationem ad infinitatem actualem in quantitate, si esset possibilis; ulterius applicando ad infinitatem actualem in entitate, ubi est possibilis, habemus aliqualem intellectum qualiter concedendum est ens infinitum intensive, sive in perfectione, vel in virtute.
(c) Ex hoc possumus ens infinitum in entitate sic describere, quod ipsum est cui nihil entitatis deest, eo modo quo possibile est illud haberi in aliquo uno; et hoc pro tanto additur, quia non potest in se realiter et formaliter per identitatem omnem entitatem habere. Potest etiam describi per excessum ad quodcumque aliud ens finitum sic : Ens infinitum est quod excedit quodcumque ens finitum, non secundum aliquam determinatam proportionem, sed ultra omnem determinatam proportionem vel determinabilem. Verbi gratia, accipiatur haec entitas albedo, exceditur ab alia entitate, quae est scientia in triplo. Iterum exceditur ab anima intellectiva in decuplo, iterum a supremo Angelo, esto quod in centuplo: qualitercumque procedis in entibus, semper esset dare in qua proportione determinata supremum excedit infinitum, non quod ibi sit proprie proportio talis quali utuntur Mathematici, quia non constat Angelus ex aliquo inferiori cum aliquo addito, cum sit simplicior, sed intelligendum est hoc secundum proportionem virtutis et perfectionis, sicut est excessus in speciebus. Hoc modo per oppositionem, infinitum excedit in entitate finitum ultra omnem proportionem assignabilem. Ex hoc sequitur (d) quod infinitas intensiva non sic se habet ad ens, quod dicitur infinitum, tanquam quaedam passio extrinseca adveniens illi enti; nec etiam eo modo quo verum et bonum intelliguntur passiones vel proprietates entis, imo infinitas intensiva dicit modum intrinsecum illius entitatis, cujus est sic intrinsecum, quod circumscribendo quodlibet, quod est proprietas vel quasi proprietas ejus, adhuc infinitas ejus non excluditur, sed includitur in ipsa entitate, quae est unica. Unde de ipsa entitate praecisissime accepta, absque scilicet quacumque proprietate, verum est dicere quod aliquam magnitudinem propriam virtutis habet sibi intrinsecam, et non magnitudinem finitam, quia ipsa repugnat sibi; ergo infinitam. Ipsum etiam infinitum praecisissime acceptum non sub aliqua ratione proprietatis attributalis ut bonitatis vel sapientiae potest comparari secundum ordinem essentialem ad aliqua, quae excedit, et non secundum aliquam proportionem determinatam, quia tunc esset finitum: intrinsecus ergo modus cujuslibet infiniti intensive est ipsa infinitas, quae intrinsece dicit ipsam esse, cui nihil deest, et quod excedit omne finitum ultra omnem proportionem determinabilem.
Et istud corollarium confirmatur per Damascenum c. 7. ubi ipse vult quod essentia dicit pelagus substantiae infinitum et interminatum. Substantia ergo secundum quod habet rationem omnino primi in divinis, et vocatur ab eo pelagus, sic ipsa est infinita et interminata; sic autem non includitur in ea nec veritas, nec bonitas, nec aliqua proprietas attributalis; ergo ipsa infinitas est magis modus intrinsecus essentiae. quam aliquod attributum.