De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(e) Viso de infinito. Nunc Doctor quaerit de relatione originis, an sit formaliter infinita, et non quaeritur hic an sit per identitatem realem infinita, quia hoc non est dubium, cum sit idem realiter essentiae divinae; sed quaeritur an ipsa in sua formalitate et quidditate accepta, et in suo modo ab essentia distincta sit formaliter infinita, et sic intelligitur quaestio. Ex hoc apparet, quod responsio illa, quae communiter datur, non est ad quaestionem, utpote dicendo, essentia est infinita formaliter ; relatio originis est essentia, ergo relatio originis est infinita formaliter. Patet quod non sequitur, quia major est vera praedicatione formali ; secunda vero tantum est vera praedicatione identica, quae praedicationes quomodo distinguuntur,
vide quae prolixe exposui in primo, dist. 5. quaest. 1. et sic ex his in propositionibus non potest inferri conclusio, in qua sit praedicatio formalis, quia non potest major identitas concludi in conclusione extremorum, quam sit identitas eorum ad medium. Et hoc est expositum in primo d. 2. q. 1. secundae partis, exponendo primum argumentum principale. Et cum dicit de fallacia figurae dictionis, vide expositionem in primo ubi supra respondendo ad primum.
Circa aliqua dicta in isto articulo occurrunt aliqua dubia, primum in hoc quod dicit : Ens infinitum sic est perfectum, quod nec sibi, nec alicui ejus deest aliquid, ex quo dicto habetur quod sicut ens aliquod est formaliter infinitum, ita quodlibet ejus erit formaliter infinitum, aliter aliquid sibi deesset in entitate. Contra hoc sic intellectum instatur, ut clarius intelligatur, et ostendo quod posito aliquo ente infinito intensive, quod ex hoc non sequatur quodlibet illius entis esse formaliter infinitum. Et primo instatur, quia infinitum intensive constat ex gradibus perfectionalibus, et constat ex infinitis gradibus, sicut etiam ens intensum ut octo constat ex octo gradibus. Sed certum est non quilibet gradus est forformaliter infinitus, ut patet ; ergo non quodlibet entis infiniti erit formaliter infinitum.
Secundo instatur, et pono per possibile vel impossibile, quod sit albedo intensionis infinitae in actu, quia etiam secundum aliquos, ut Occham tn 3. potest intendi in infinitum, modo ponatur, per possible vel impossibile, talis potentia in actu, tunc sic , non quodlibet albedinis erit formaliter infinitum ; patet, quia entitas, a qua accipitur genus, puta color, non erit formaliter infinita, cum sit in potentia ad ulteriorem perfectionem, scilicet ad differentiam. Similiter, nec differentia erit formaliter infinita, cum sit pars essentialis albedinis: modo parti non convenit infinitas, cum omnis pars sit imperfecta, hoc patet a Doctore in 1. d. 8. q. 2.
Tertio instatur, et pono per impossibile vel possibile, quod sit albedo intensive in finita extensa super quanto, sequitur quod sit partibilis in infinitas partes, ut patet a Doctore in secundo d. 2. q. 7. Sed quaelibet pars integralis ejus, non erit formaliter infinita ; tum quia repugnat parti infinitas, ut patet a Doctore in primo, d. 8. q. 2. tum, quia sequeretur quod actu possent esse entia infinita in infinitum, quia talis albedo esset divisibilis in paries infinitas in infinitum, ut patet a Doctore in secundo, d. 2. q. 7.
Quarto instatur, et pono quod in ente infinito sint formaliter aliqua plura saltem ex natura rei distincta, quod forte est de facto in Deo, tunc quaero an sit eadem penitus infinitas illorum distinctorum, an distinctae infinilates ? Non eadem, quia ex quo infinitas est gradus intrinsecus, sequitur quod distinctae entitates habeant distinctas infinilates, ut gradus intrinsecos. Non distinctae infinitates, quia tunc in eodem ente quiddltative sumpto, essent plures infinitates intrinsecae, et sic esset majus infinito, quod est impossibile.
Quinto instatur, quod non sequatur quodlibet ejus esse, esse formaliter infinitum, quia pono quod A sit infinitum intensive, tunc quacumque entitate data pertinente ad esse ipsius A, nullo modo erit infinita; patet, quia quacumque data, haberet rationem partis, cui repugnat infinitas intensiva.
Secundo principaliter instatur, contra hoc quod dicit quod infinitas intensiva sit gradus intrinsecus entis cujus est, ex quo dicto suppono quod non sit de ratione quidditativa talis entis, puta Dei, quia secundum Doctorem, gradus intrinsecus non est de quidditate illius, cujus est gradus. Sed modo ostendo (propter aliquos, qui videntur tenere, quod infinitas non sit gradus intrinsecus, sed quod sit de essentia Dei) quod sit de quidditate Dei, ut clarius cognoscatur oppositum in solvendo rationes istas, quas nunc facio. Primo arguo sic : Circumscripta infinitate a Deo, nullo modo differt ab omni ente finito, nam per solam infinitatem, videtur differre quidditative ab omni ente finito.
Secundo instatur, quia vult Doctor in primo, dist. 1. q. 2. et in quarto, d. 49. quod Deus sub ratione deitatis sit objectum beatificum, et in 4. d. 49. et in primo, dist. 1. q. 1. probat quod voluntas non potest perfecte quietari, nisi in ente infinito, et sub ratione infiniti, ut patet in 4. dist. 49. ergo infinitas videtur de mente Doctoris quod sit idem formaliter cum Duo.
Tertio instatur, quia Doctor in 1. dist. 28. vult quod essentia divina sit tribus communicabilis ratione suae infinitatis, et per consequens probatur a priori ipsam esse communicabilem ratione infinitatis: ergo infinitas est formaliter idem deitati.
Quarto instatur, quia Doctor in praesenti articulo, dicit quod essentia praecisissime sumpta, comparatur secundum ordinem essentialem ad alia, et ut sic, excedit alia infinitate: modo ordo essentialis, qui respicit essentiam praecisissime, respicit eam, ut praecise quidditative sumptam.
Quinto instatur, quia ens quantum prima sui divisione dividatur in ens infinitum et finitum: quaero modo de infinitate contrahente ens, aut est intrinseca quidditative deitati, aut non? Si primo, habetur intentum : si secundo, ergo ipsa infinitas praecise inest enti absolute, et non Deo immediate. Si dicatur quod advenit Deo immediate, ergo cum Deus sit ens quidditative, ut patet a Doctore in primo, d. 3. et 28. ipsum ens contraheretur .ad Deum per aliquid aliud, quam per infinitatem, et sic prima sui divisione ens quantum non divideretur in ens finitum et infinitum.
Sexto instatur, quia Deus sub ratione deitatis in mensura quidditativa, mensurans quidditative omnem quidditatem, ut patet a Doctore in 1. d. 8. q. 2. quae quidditates dicuntur quidditative mensurari, secundum quod magis vel minus appropinquant deitati sub ratione deitatis, sed circumscripta infinitate intensiva non mensuraret quidditative alias quidditates: ergo infinitas videtur pertinere ad esse quidditativum Dei.
Confirmatur, quia secundum Philosophum 10. Metaph. in unoquoque genere est unum, quod est metrum omnium illius generis. Et Doctor in primo, d. 8. q. 2. dicit quod hoc intelligitur non de unitate in se, sed de natura, cui inest unitas talis: et hoc idem in secundo, d. 3. q. I. ubi vult quod natura specifica quidditative mensuret, etc. Homo ergo in genere animalis sub ratione sua quidditativa mensurat omnia animalia, quia excedit omnia illa in perfectione quidditativa: ergo a simili de Deo videtur dicendum.
Septimo instatur, si infinitas non esset de quidditate Dei, sequitur quod Deus perfecte quidditative, posset intelligi circumscripta infinitate, et per consequens perfecte amari, et sic esse amabile in summo, cum idem sub eadem ratione formati sit objectum intellectus et voluntatis, ut patet a Doctore in 1. d. 3. q. 4. et in 4. dist. 49.
Tertio principaliter dubitatur in hoc quod dicit Doctor, scilicet quod infinitas intensiva non est passio, nec quasi passio. Instatur primo, probando quod sit passio, vel quasi passio, quia demonstratur de Deo per aliquid prius, vel saltem est demonstrabilis, ut patet a Doctore in 1. dist. 2. q. 2. ubi probat quod haec non sit per se nota, ens infinitum est, cum non sit per se notum extrema uniri, scilicet ens et infinitas, et ultra dicit quod demonstratur: ergo habet rationem passionis vel quasi passionis.
Secundo instatur sic, infinitas inest soli Deo, et semper, et convertibiliter, et non est definitio ejus, nec ultima differentia, cum non sit de quidditate ejus: ergo est ejus passio vel quasi passio. Hoc modo arguit Philosophus.
Tertio instatur, infinitas intensiva est medium ad demonstrandum aliquas proprietates de Deo, ut patet a Doctore in prologo, quaest. 3. et non est de quidditate Dei; ergo erit saltem quasi passio prior.
Quarto instatur, quia si infinitas esset realiter distincta a Deo, esset causata, et per consequens passio ; ergo ubi ex natura rei distinguitur a Deo, et non est de ralione Dei, erit quasi passio. Sic enim arguit Doctor in prologo, q. de subjecto Theotogiae, ubi probat attributa esse quasi passiones.
Respondeo ad omnes objectiones, contra dicta Doctoris in isto primo articulo. Ad primum dico, quod circumscripta infinitate, adhuc Deus formaliter et quidditativa distingueretur ab omni ente infinito, ita quod entitas Dei, ut praecise talis entitas, esset ratio quidditativa et essentialis distinguendi ipsum Deum essentialiter et quidditativa ab omni ente finito, sicut etiam entitas unius entis finiti est Tatio distinguendi essentialiter, puta humanitas ab entitate asini finita, et non gradus intrinsecus humanitatis ( nec enim finitas in homine, quae ponitur gradus intrinsecus, est ratio distinguendi quidditativa ), cum consequatur entitatem quidditativam. Confirmatur responsio ista,
quia homo sub ratione finiti non dicitur distingui essentialiter a Deo infinito, imo humanitas est ratio formalis sic distinguendi ; ergo nec e converso infinitas intensiva erit ratio distinguendi.
Si dicatur, si circumscripta infinitate, Deus essentialiter distinguitur ab ente finito, quaero tunc an ipse Deus, ut sic distinctus, dicat aliquem gradum perfectionis, aut non ? Si primo, illa perfectio non erit limitata, sed infinita ; ergo infinitas erit sibi intrinseca formaliter et quidditative, quod est propositum. Si secundo, ergo non erit magis perfectus quam lapis, imo nullo modo perfectus.
Respondeo, quod aliud est loqui de gradu perfectionis specifico, et aliud de gradu perfectionali consequente naturam individui, de quibus alias dixi. Potest enim considerari albedo secundum perfectionem quidditativam et specificam, et ut sic albedo est quidditative perfectior nigredine. Potest etiam considerari haec albedo ut octo, et sic intensive est perfectior albedine ut sex. Dico ergo quod Deus, circumscripta infinitate intensiva, diceret praecise perfectionem talis gradus specifice, tamen ut sic consideratus, non perfecte consideraretur, ut patet a Doctore in primo, dist. 8. quaest. 2.
Ad secundum, dico breviter, quod sic Deus sub ratione deitatis est objectum beatificum, quod tamen actu non beatificat, nisi ut actu infinitus intensive, sicut dicimus quod albedo secundum suam rationem formalem est ratio movendi visum, non tamen habetur perfecta visio, nisi terminetur non ad albedinem, ut praecise quidditative sumptam,sed ut sic intensam. Sic dico in proposito, quod quamvis sit deitas ratio formalis objecti beatifici, nunquam tamen perfecte beatificat, nisi includendo infinitatem intensivam, quia si conciperetur praecise, ut circumscripta infinitate, tunc imperfecte conciperetur, quia non conciperetur secundum perfectionem suam intrinsecam, sicut concipiendo hanc albedinem praecise, non perfecte concipit, nisi concipiat secundum ejus imperfectionem intensivam. Requiritur ergo infinitas intensiva, non ut ratio formalis objecti beatifici, nec ut aliquid pertinens ad rationem formalem, sed requiritur, ut conditio objecti beatifici, qua conditione remota, non perfecte quietaret, nec beatificaret. Hoc etiam magis patet in creaturis, ubi ratio formalis et quidditativa, puta hominis, est ratio movendi intellectum ad cognitionem intuitivam hominis, nunquam tamen erit cognitio intuitiva, nisi terminetur ad hominem existentem et praesentem: existentia ergo requiritur, ut conditio objecti non ut ratio formalis. Concedo ergo, quod dicit Doctor, scilicet quod Deus sub ratione deitatis est ratio formalis objecti beatifici, non tamen actu beatificat, nisi ut formaliter infinitum, et sic loquitur in primo, d. 1. q. 1. quod voluntas non finitur ordinate nisi objecto infinito, nec potest perfecte quietari, nisi in objecto formaliter infinito, licet infinitas non sit ratio formalis quietandi, imo Deus sub ratione deitatis.
Posset etiam dici, quod ideo Deus sub ratione deitatis est objectum beatificum, quia ut sic, est talis entitas cui primo et immediate, et ut fundamento, et origini omnis perfectionis intrinsece convenit. Si dicatur, quod etiam videtur quod Deus non beatificet nisi ut bonus formaliter, et ut infinite bonus, quia bonitas etsi non sit ratio formalis objecti beatifici, tamen ita videtur ut conditio objecti beatifici, sicut etiam infinitas intensiva. Dico quod non est simile de bonitate infinita, et de infinitate intrinseca deitati, quia circumscripta bonitate infinita, adhuc Deus perfectissime quietaret et beatificaret, quia intrinsece est ens perfecte infinitum, quae infinitas est intrinseca deitati. Sed circumscripta infinitate non beatificaret perfecte, quia si deitas est ratio formalis objecti beatifici, nunquam tamen beatificaret, amota infinitate intrinseca.
Ad tertium, dico quod si deitas sit ratio formalis demonstrandi hanc proprietatem, scilicet esse communicabile tribus in unitate naturae, et non infinitas intensiva, ista tamen proprietas nunquam perfecte inest, nisi propter infinitatem intensivam, ita quod talis infinitas non requiritur, ut ratio formalis, sed ut conditio objecti perfecte communicati vi, et sic Doctor in 28. d. primi, intelligit quod infinitas intensiva est conditio objecti perfectissime conumunicativi ; et hoc patet, quia intellectus paternus, nisi cognosceret Deum, ut infinitum, tunc non haberet memoriam perfectam, nec objectum perfecte intueretur, nec diceretur perfecte communicari. Dico secundo quod Deus sub ratione deitatis, quia est talis entitas cui immediate et soli inest infinitas intensiva, omnino est tribus communicabilis, et sic Doctor intelligit in primo, d. 28.
Ad quartum, dico breviter primo, salvo semper meliori judicio, quod Deus sub ratione deitatis, et non sub ratione infinitatis intensive, ut comparatur ad alia entia, excedit omnia illa secundum suum gradum mere specificum, et ut sic posset dici mensurare quidditative omnia entia, quia illa species, quae esset propinquior secundum gradum specificum, esset specifico perfectior; et hoc modo posset Deus sub ratione deitatis dici mensura essentialis omnium quidditatum, non tamen diceretur perfectissime mensurare, nisi esset actu infinitus intensive. Dico secundo, quod aliud est Deum comparare ut mensuram ad omnes quidditates, ut praecise sumptas abstractas ab omni gradu intensivae perfectionis, relinquendo ipsas praecise secundum gradus earum specificos, et aliud est ipsum comparare ad entia perfecta secundum eorum gradum intrinsecum. Primo modo Deus poneretur mensura praecise essentialis et quidditativa, et ut sic mensuraret omnia entia praecise considerata secundum gradum specificum. Secundo modo, poneretur mensura perfecta simpliciter mensurans omnia entia secundum gradus perfectionales intrinsecos; non posset ergo isto secundo modo comparari ad perfectionem aliorum entium, nisi ipsum considerando, ut perfectum intensive, et ut infinitum.
Ad quintum dico, quod ista divisio entis quanti in ens infinitum et finitum est divisio secundum gradum intrinsecum, et non secundum aliquid pertinens ad quidditatem, sicut etiam divisio entis per actum et potentiam, necessarium et contingens. Cum infertur, ergo datur alia prior divisio, dico quod ens nunquam contrahitur per differentias specificas, et hoc immediate. Dico ultra, quod ens, etsi praedicatur in quid de Deo, non tamen ponitur de quidditate Dei, nec proprie dicitur contrahi ad ipsum Deum, ut prolixe exposui in primo, d. 2. q. 2. in illa ratione qua probatur, quod non possunt esse plura necesse esse ; vide ibi.
Ad sextum, dico, ut dixi ad tertium.
Ad confirmationem de homine, patet ex dictis ad tertium,
Ad septimum, dico, quod etsi sola Deitas sit perfectissima ratio cognoscibilitatis et amabilitalis,ut patet a Doctore in tertio, dist. 27. quia ut sic, est talis entitas, cui primo nata est inesse infinitas intensiva, ut gradus intrinsecus, non tamen perfecte terminaret visionem nisi terminaret, ut infinitus, nec perfecte terminaret actum amoris nisi ut ens infinitum: infinitas ergo requiritur, ut conditio objecti perfecte visibilis, et perfecte amabilis. Et dicitur deitas perfectissima ratio, quia ratio quidditativa, et quia talis quidditas immediate includit infinitatem intensivam, ut gradum sibi intrinsecum.
Nunc respondeo ad objectiones contra primum dictum. Ad primum dico, quod aliud est loqui de infinitate in se formaliter, et aliud de ente, cui inest talis infinitas, sicut aliud est loqui de albedine absolute, cui inest intensio, et aliud de ipsa intensione formaliter, puta de intensione ut octo. Loquendo de intensione infinita formaliter, concedo quod infinitas formaliter includit infinitos gradus perfectionales, et concedo quod quocumque gradu assignato ( si tamen esset assignabilis secundum considerationem, quia in re est impossibile), ille gradus non esset infinitus, tamen tota infinitas inest enti infinito, ita quod nihil est entis infiniti quin sit formaliter infinitum. Dicit ergo Doctor quod quodlibet pertinens ad entitatem quidditativam entis infiniti, est formaliter infinitum, et non quod quilibet gradus infinitatis intensive sit formaliter infinitus, sicut si albedo esset intensa ut octo, quacumque parte illius assignata esset intensa ut octo, non tamen quilibet gradus intensionis esset intensus ut octo. Dico ultra, quod in infinitate intensiva non sunt gradus perfectionis, aliquo modo distincti extra opus intellectus, licet forte secundum considerationem possent distingui per comparationem ad gradus intensionis in creaturis.
Ad secundum dico, quod casus est simpliciter impossibilis. Tamen casu per impossibile admisso, dico primo, quod albedo nullo modo esset in genere, et posito quod sit in genere, diceretur quod entitas a qua accipitur ratio generis, et entitas a qua accipitur ratio differentiae, non essent formaliter infinitae, quia haberent rationem partis, et tamen albedo, et quidquid in ipsa est formaliter albedo, esset formaliter infinita, quia quacumque minima parte albedinis assignata, esset formaliter infinita. Dico etiam quod non esset inconveniens tales entitates, scilicet generis et differentiae si ponerentur infinitae; et cum dicitur quod haberent rationem partis, concedo: et cum dicitur quod parti repugnat infinitas, dico quod non est inconveniens unum impossibile sequi ad aliud impossibile ; imo est magis impossibile albedinem esse formaliter infinitam, quam ipsam, ut infinitam positam habere partes quidditativas, etiam formaliter infinitas. Potest.etiam dici quod illae entitates non essent formaliter infinitae, sed tantum per identitatem quam haberent cum albedine. Dico ultimo, quod aliud est loqui de infinito simpliciter, quod simpliciter est illimitutum, in quo ponitur omnis perfectio virtualiter et eminenter ; et aliud est loqui de infinito intensive in genere, ut si poneretur albedo infinita in genere. Primo modo excludit omnem imperfectionem ; secundo modo non videtur sic excludere, quia quamvis albedo poneretur intensive infinita, tamen si poneretur causari ab alio includeret hanc imperfectionem, quae esset ad aliud dependere.
Ad tertium, dico primo quod casus est impossibilis ponere ipsam formaliter infinitam, et extendi, et dependere ad quantitatem ; tamen posito hoc, dico quod quaelibet ejus pars integralis esset infinita, quia albedo extensa est ita intensive in una parte, sicut in alia, ut exposui in 2. d. 2. q. 9. et in primo, d. 2. q. 1. Et cum infertur, quod esset pars, dico quod accideret sibi esse partem integralem, quia tantum ratione quantitatis, in qua esset formaliter, imo separata albedine quantitate, tunc in ea non est assignabilis aliqua pars. Et posito etiam quod esset talis imperfectio, forte non haberetur pro inconvenienti ponere talem imperfectionem in ente infinito non simpliciter, ut supra dixi. Et cum ultra infertur, quod tunc essent plura infinita intensive, dico quod stante primo impossibili, non sequitur inconveniens, posse ponere plura talia propter divisionem talis infiniti in partes integrales. Et ultra dico, quod non esset ita in conveniens ponere plura talia infinita intensive, sed bene esset inconveniens ponere plura infinita simpliciter, ut plures Deos.
Ad quartum dico, quod casu posito (puta si intel ectualitas aliquo modo praeter opus intellectus essel distincta a Deo) utraque entitas esset formaliter infinita: et cum quaeritur, an eadem infinitate, an alia et alia, dico quod eadem realiter et formaliter, sed alia et alia ex natura rei, sicut etiam ponuntur attributa habere aliam et aliam infinitatem formaliter, sicut patet in primo, dist. 8. quaest. 3.
Ad ultimum, dico breviter quod in tali ente intensive infinito, nihil est ibi habens rationem partis, nec quasi partis, quidquid est ibi quidditative est perfectissime idem formaliter, ut alias exposui.
Ad instantias tertii dubii, sive contra tertium dictum. Ad primam dico, quod posito quod ipsa infinitas demonstretur inesse enti infinito, etiam a priori, propter hoc non sequitur ipsam esse passionem, vel quasi passionem, quia requiritur quod passio vel sit realiter vel formaliter distincta a subjecto, etnon sit gradus intrinsecus. Dico secundo, quod non dicit Doctor quod demonstrari possit infinitas de ente aliquo sed quod ista non sit per se nota, id est, ens infinitum est, quia est demonstrabile ens infinitum esse, posito tamen quod non possit aliquo modo demonstrari, verum est, quod non est per se notum.
Ad secundum dico, quod ultra omnes illas conditiones, requiritur quod non sit gradus intrinsecus, nec attributum, nec quasi attributum ; modo infinitas est praecise gradus intrinsecus.
Ad tertium dico, quod infinitas est ratio demonstrandi aliquas proprietates ad intra, tantum quoad nos, et non absolute, ut exposui in prologo, q. 3. vide ibi etiam contra Joannem Anglicum Baconem.
Ad quartum, dico primo, quod implicat gradum intrinsecum causari, vel quasi causari. Et secundo dico, quod hoc posito, adhuc non sequitur esse passionem, vel quasi passionem, cum nullo modo dicat distinctam formalitatem, sicut dicunt attributa.