De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Paternitas (idem est de aliis relationibus personalibus) non est formaliter infinita, probatur tribus rationibus. Prima, quia sunt relationes originis, sed non possunt esse plura formaliter infinita realiter distincta ; ergo. Major est clara, et minor triplici via suadetur : Prima comparando illa inter se omnem perfectionem simpliciter, possibile est haberi in uno, quia nihil est summe perfectum, cui aliqua perfeotio deest, et omnis perfectio simpliciter compossibilis est cum omni perfectione simpliciter, de quo 1. d. 2. q. 2. Secunda, comparando infinitum entensive ad entia finita generaliter, quia unum infinitum determinat dependentiam omnium finitorum, quam plura infinita terminare nequeunt, quia nullum eorum sufficienter terminaret, de quo 5. dist. 1. q. 2. et i. dist. 3. q. 4. et dist. 20. q. 20. Item in entibus ascendendo secundum ordinem essentialem itur ad unitatem, de quo late Doct. 1. dist. 2. q. 2. et 4. Tertia via ex comparatione infiniti ad intellectum et voluntatem Dei, quia plura objecta infinita non possunt satiare vel beare has potentias, quia unum objectum infinitum est ipsis adaequatum seu primum primitate adaequationis virtutis et perfectionis. Hanc rationem late et pulcherrime prosequitur, explicat et urget; vide eum de objecto intellectus 1. d. 3. q. 3. D. 20.
De secundo articulo (f) teneo hanc conclusionem secundum quod expositum est : Paternitas non est formaliter infinita. Et ad hoc sunt tres rationes : Prima ratio sumitur ex entis infiniti unitate. Secunda ex ejus communicabilitate. Tertia ex ejus simplicitate et incompossibilitate. Si quidem ens infinitum intensive, est unicum implurificabile, et non arctatum, sed communicabile, et cuicumque incomponibile.
Prima ratio sic formatur: Non possunt esse plura realiter distincta, et formaliter infinita: plures sunt relationes originis realiter distinctae, ergo non sunt formaliter intensive infinitae, nec per consequens aliqua illarum, quia qua ratione una, et quaelibet alia. Minor probatur, primo comparando ista plura inter se. Secundo, comparando infinitum intensive ad entia finita generaliter: et tertio ad intellectum et voluntatem specialiter. Primo sic (g): Infinito nihil deficit entitatis eo modo quo possibile est illud haberi in uno , sed omnem perfectionem simpliciter possibile est realiter et per identitatem haberi in uno summe perfecto: infinitum ergo habet in se realiter et per identitatem omnem perfectionem simpliciter, sed non habet in se realiter et per identitatem illud, quod realiter est distinctum ab eo ; ergo ab infinito nulla perfectio simpliciter, sive nullum perfectum simpliciter potest esse realiter distinctum; esset autem perfecto simpliciter distincta realiter, si esset aliud infinitum realiter distinctum.
Habemus ergo majorem, quod non possunt esse infinita plura realiter distincta. Sed in probatione illa majoris, secunda propositio videtur esse probanda, scilicet quod possibile est omnem perfectionem simpliciter per identitatem haberi in summe perfecto. Probatur ergo sic, quia nihil est summe perfectum, cui deficit aliqua perfectio simpliciter, quod probatur, quia nulla perfectio simpliciter est incompossibilis alteri perfectioni simpliciter: et si non posset quaelibet haberi in summe perfecto, hoc essetpropter aliquam incompossibilitatem earum. Assumptum, scilicet, quod nulla sit incompossibilis alteri, probatur per rationem perfectionis simpliciter, quia enim ipsa est melior in quolibet, quam non ipsa, hoc est quam quodlibet incompossibile sibi, sicut exponitur dictum Anselmi in ratione secunda principali hujus articuli ; si sint ergo duae perfectiones simpliciter incompossibiles inter se, dicantur A et B, A erit in quolibet melius ipsum quam non ipsum, hoc est, quam quodlibet incompossibile sibi, et ita erit melius B, quod ponitur incompossibile sibi; et pari ratione B, si est perfectio simpliciter, erit melius quam A; talis circulatio est impossibilis, quia tunc idem esset imperfectius seipso. Secundo (h) comparando illa plura inter se, probari potest illa major, per hoc quod plura bona excedunt in bonitate idem bonum unum, et hoc quando in quolibet istorum plurium est aequalis bonitas, sicut in uno illorum ; nunc autem si sint plura infinita, in quolibet eorum est aequalis bonitas, sicut in uno quolibet eorum: ergo illa plura bona excedunt in bonitate illud unum bonum, et ita illud unum non est infinitum. Et si dicas, quod sic argueretur quod Deus et creatura excedunt Deum, non valet, tum quia quodlibet illorum plurium non est aeque bonum cum uno illorum: et inde est quod bonitas cujuscumque illorum alterius ab illo uno eminenter continetur in illo uno, et ideo ipsum cum illo bono acceptum non auget, neque excessum facit super illud bonum in se: oppositum est in hypothesi. quia ibi unum bonum non continetur totaliter eminenter in altero, quia hoc est contra rationem infiniti.
Ex comparatione (i) autem infiniti ad alia finita generaliter, arguitur sic : Unum infinitum sufficienter terminat dependentiam omnium finitorum, et specialiter primum a quo dependent, sed non possunt plura sufficienter terminarc dependentiam in eodem ordine dependentiae ejusdem dependentis: ergo nec plura esse infinita. Probatio majoris: Sicut dependentia quaecumque est ratione imperfectionis, sic terminare dependentiam, non qualitercumque, sed primo, convenit alicui rationis perfectionis: summa autem perfectio, quam impossibile est excedi, est in uno infinito intensive. Apparet etiam illa major de facto, quia unica essentia terminat sufficienter omnem dependentiam cujuscumque dependentis, quia tam illam quae est ad primam causam efficientem, quam illam quae est ad causam exemplarem, et ad primam finalem. Minor autem, scilicet quod non possunt esse plura primo terminantia eamdem dependentiam, probatur, quia illud non terminat sufficienter dependentiam, quo circumscripto sufficienter terminatur illa dependentia, quia tunc aliquid dependeret ab aliquo, quo circumscripto nihil minus haberet a quo sufficienter dependeret, et per consequens quo circumscripto, adhuc posset remanere in suo esse. Sed si plura in eodem ordine possent sufficienter terminare dependentiam, uno eorum circumscripto, adhuc terminaretur dependentia complete, qua? est ad alterum, et ita illud non terminat, et pari ratione de altero argueretur, et sic neutrum, vel utrumque terminat. Sicut ergo prima probatio majoris procedit ex hoc quod infinitum habet realiter et unitive omnem perfectionem simpliciter , quia omnis talis potest hoc modo haberi in eodem, sic ista probatio procedit ex hoc quod infinitum habet in se eminenter et contentive omnem perfectionem limitatam , et ex hoc omnem dependentiam entis limitati sufficienter terminare potest, et sic istae duae procedunt ex hoc quod dictum est in primo articulo de Infinito, quod habet omnem rationem entitatis, sive omnem entitatem, eo modo quo possibile est haberi ab unico, quod est vel identice pro perfectionibus simpliciter, vel eminenter pro perfectionibus limitatis. Ex ista autem comparatione infiniti ad alia generaliter potest argui breviter sic: In entibus secundum ordinem essentialem ascendendo semper itur ad unitatem, et per consequens necesse est illum ordinem statum habere in aliquo uno; infinitum autem intensive est omnino summum, et hoc secundum ordinem essentialem; ergo est omnino unum.
Tertio probatur (k) major specialiter ex ordine infiniti ad intellectum et voluntatem, et hoc sic : Ens infinitum est objectum primum intellectus infiniti, et objectum ejus etiam beatificum, sed non possunt esse ejusdem intellectus infiniti plura objecta prima et beatifica. Consimiliter etiam posset argui de objecto primo beatifico voluntatis. Prima propositio potest intelligi de primitate triplici, et de qualibet est vera, et secundum hoc prima propositio continet tria membra. Una primitas objecti dicitur esse primitas adaequationis, quando scilicet potentia non excedit illud objectum, quomodo coloratum vel luminosum dicitur esse primum objectum visu; alio modo primum potest dici virtute cujus omne aliud intelligitur ; vel cognoscitur a tali intellectu, quomodo lux est primum objectum visus.
Tertio modo primum potest dici perfectionis, quod in se continet tanquam in summo perfectionem omnium objectorum, et virtutem perficiendi potentiam ; objectum autem beatificum est illud, in quo summe perficitur et quietatur et satiatur intellectus. Ex his tribus possunt accipi tres majores, nam idem intellectus non habet distincta adaequata objecta, quia non potest in aliud objectum distinctum contra suum objectum adaequatum, quia tunc idem objectum esset adaequatum, et non adaequatum, et tunc potentia excederet illud in operando circa aliud ex aequo distinctum: et etiam nec potentia potest habere plura objecta prima primitate virtutis, qui est secundus intellectus, quia non potest esse quod virtute A intelligat quidquid intellexerit, et ita B, et ex virtute B intelligat quidquid intellexerit, et ita A, quia quod A sit ratio intelligendi B, et e converso, est circulatio, et ista circulatio est impossibilis ; nec potest etiam intellectus summe quietari in duobus ex aequo distinctis, quia non habet pro objecto beatifico et quietativo illud, quo circumscripto, nihil minus quietaretur et beatificaretur, sed circumscripte uno, adhuc esset in alio summe satiatus, quietatus et perfectus; ergo in illo non posset esse perfectus, pari 1 atione nec in alio. Patent igitur tres majores, quia ejusdem intellectus non possunt plura esse objecta ex aequo distincta prima primitate adaequationis, nec prima primitate virtutis, nec prima primitate perfectionis, sicut objectum beatificum est primum. Minor, scilicet quod infinitum formaliter et intensive est primum objectum intellectus divini quolibet istorum modorum, probatur, et primo de secunda primitate, quia quod est ratio essendi, est ratio cognoscendi; infinitum ergo cum eminenter contineat in se quodlibet secundum omnem entitatem, etiam eminenter continet in se omnem cognoscibilitatem ; sic autem continens virtualiter aliquid, est etiam motivum ad ejus cognitionem ; sic ergo infinitum intensive quodcumque habet rationem objecti primi respectu intellectus divini, et hoc primitate virtutis.
Ex hoc sequitur, quod ipsum est objectum primum primitate adaequationis, quia sicut ostensum est alibi in materia de intellectu divino, intellectus divinus non habet objectum adaequa tum commune per abstractionem ab omnibus objectis, sed commune communitate virtutis ad omnia per se objecta, alias vilesceret ejus intellectus, quia posset immutari ab objecto finito ; quod ergo est sibi primum virtualiter, est etiam primum adaequatum.
Ex hoc etiam patet tertia primitas, scilicet perfectionis, quae est objecti beatifici, quia in perfectissimo objecto et summe continente omnem perfectionem omnium objectorum, summe quietatur et perficitur et satiatur ipsa potentia, et ita beatificatur.
Confirmatur ista ratio quantum ad majorem et minorem, quia sint plura infinita distincta A et B , intellectus divinus poterit intelligere utrumque, alioquin alterum non haberet rationem entis; neutrum autem potest intelligi nisi actu comprehensivo, cum sit formaliter infinitum. Unico autem actu comprehensivo non possunt intelligi duo distincta habentia propriam infinitatem, quia unicum objectum intensive infinitum adaequatur unicae comprehensioni: ergo intellectus divinus duobus actibus comprehensivis intelligeret A et B; ergo secundum illos haberet simul duos actus, quod est impossibile, quia unica comprehensio infinita, et infiniti adaequatur uni intellectui infinito: vel non simul, et ita dabitur successio, vel mutatio, vel nunquam, cum utrumque sit infinitum intensive.