De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(f) De secundo articulo. Nunc sequitur expositio secundi articuli principalis, in quo tenet hanc conclusionem, scilicet quod nulla relatio originis sit formaliter infinita. Et adducit tres rationes, prima ratio sumitur ex entis infiniti unitate ; secunda. ex ejus communicabilitate; tertia ex ejus simplicitate et incompossibilitate ; si quidem ens infinitum est unicum, implurificabile, et non arctatum, sed communicabile, et cuicumque incomponibile. De unitate ontis infiniti probatum est subtiliter a Doctore in primo, dist. 2. parte 1. g. 1. et q. ultim. illius partis, quae quaestio est de unitate Dei; quod implurificabile, patet a Doctore ubi supra; quod communicabile tribus suppositis, probatum est in primo, dist. 2.part. 2. quaest. 3. et I. quod cuicumque incomponibile, probatum est distinct. 8. primi.
(g) Primo arguitur sic : Infinitum potest habere per identitatem omnem perfectionem simpliciter, et si potest habere, ergo habet, quia quidquid ibi potest esse necessario, ibi est, ut supra patuit q. 2. ergo relatio originis non est perfectio simpliciter, nec per consequens infinita formaliter. Antecedens patet, quia infinito intensive nihil deficit entis, eo modo quo possibile est illud haberi in uno ; modo omnis perfectio simpliciter potest in ente infinito haberi per identitatem realem. Consequentia patet, quia paternitas et filiatio in divinis realiter distinguuntur; ergo una non potest haberi ab alia per realem identitatem, ut patet. Sed si essent realiter infinitae, una necessario haberetur ab alia per realem identitatem ; quod autem omnis perfectio simpliciter possit esse in ente infinito, probatur per rationem perfectionis simpliciter, quia ipsa est melior in quolibet, quam non ipsa, id est, quam quodlibet incompossibile sibi. Si sint ergo duae perfectiones simpliciter, scilicet A et B, incompossibiles inter se, A erit in quolibet melius ipsum quam non ipsum, id est, quam quodlibet incompossibile sibi ; et pari ratione B, si est perfectio simpliciter, erit melius quam A, talis circulatio est impossibilis, quia tunc idem esset imperfectius se ipso. Patet haec littera ex his quae prolixe exposui in primo, dist. 2. parte 2. q. 1 in 1. art. de perfectione simpliciter, et exposui ibi, quod perfectio simpliciter excludit omnem imperfectionem, et ideo omne ens includens imperfectionem, est incompossibile perfectioni simpliciter ; includit etiam omnem perfectionem quam potest habere, et quia sibi non repugnat infinitas formaliter, non esset perfectio simpliciter, nisi esset formaliter infinita. Est ergo perfectio simpliciter melior simpliciter, quam omne sibi incompossibile; si ergo A, est perfectio simpliciter, erit perfectius absolute B, si B ponitur incompossibile A, secundum realem identitatem, et similiter si B ponitur perfectio simpliciter erit essentialiter perfectius A, si A ponitur incompossibile realiter, et sic idem respectu ejusdem erit simpliciter perfectius et imperfectius, quod est simpliciter impossibile.
(h) Secundo arguit ad idem, probando illam majorem, id est, quod plura bona infinita non possint esse realiter distincta ; et ratio stat in hoc, quia talia duo cum sint aequalia bona, cum sint infinita, sunt majus bonum. Sed unum infinitum non potest excedi, ut supra patuit, cum sit contra rationem infiniti; ergo.
Si dicas, quod creatura et Deus sunt plura bona realiter distincta, et tamen creatura nihil bonitatis addit, ita quod Deus et creatura non sunt majus bonum, dicit, quod non est simile, tum quia creatura non est bonum aequale Deo ; tum quia creatura eminenter continetur in Deo, ideo non addit aliquod bonum.
(i) Ex comparatione autem infiniti ad alia bona finita. Hic arguit ex secundo medio, probando eamdem majorem, et probatio stat in hoc, quia unum infinitum sufficienter terminat dependentiam omnium finitorum; patet, quia sicut dependentia quaecumque est ratione imperfectionis, sic terminare dependentiam non qualitercumque, sed primo, convenit alicui ratione perfectionis; summa autem perfectio, quam impossibile est excedi, est in uno infinito intensive. Apparet illa major de facto, quia unica essentia terminat sufficienter omnem dependentiam cujuscumque dependentis, quia tam illam quae est ad primam causam efficientem, quam illam quae est ad causam exemplarem, et ad primam finalem; patet ergo antecedens hoc, ergo non possunt esse plura infinita, quia tunc essent plura primo terminantia, et sic unum non terminaret primo sufficienter, quia ipso remoto, aliud posset terminare, hoc autem sufficienter ostensum est, in 1. dist. 2. part. 1. et q. 4. quae est ultima illius partis, vide ibi.
(k) Tertio probatur major specialiter ex ordine infiniti ad intellectum et voluntatem. Istae probationes sunt clarae hic, et superius adductae in primo dist. 2. q. de unitate Dei, et ibi expositae, tamen etiam breviter recitantur hic. Ens infinitum est objectum primum intellectus infiniti, et hoc primitate perfectionis, quia in se continet perfectionem omnium objectorum, et virtutem perficiendi potentiam. Et primitate adaequationis, quia intellectus infinitus non excedit illud, nec exceditur ab illo. Et primitate virtutis, quia virtute ejus omne aliud intelligitur. Sed addo minorem, scilicet, sed ejusdem intellectus non possunt esse plura objecta prima, nec primitate adaequationis, nec virtutis, nec perfectionis. De primo patet, quia tunc idem esset objectum adaequatum, et non adaequatum, et tunc potentia excederet illud in operando. Nec secundo, quia est impossibile quod virtute A intelligat, et virtute B intelligat, supple omnia, quia tunc A virtute B intelligeret B ; et e converso, B virtute A intelligeret A, et ita circulatio, quia tunc, ut alias probavi in primo, in q. de unitate Dei, si A intelligit virtute B ipsum A, ergo B continet virtualiter A, si B intelligit ipsum B virtute A ; ergo A continet virtualiter B, et sic circulatio in continendo virtualiter, quae est simpliciter impossibilis. Similiter idem intellectus non potest virtute A et B intelligere omnia, quia amoto B, non intelligeret et intelligeret, quia amoto B, intelligeret stante A, quae omnia ostensa sunt in quaestione de unitate Dei. Nec tertio modo, etiam idem intellectus summe potest quietari in duobus ex aequo, quia non habet pro objecto quietativo illud, quo circumscripto nihil minus quietaretur, sed circumscripto uno, adhuc esset in alio summe quietatus; primitas enim perfectionis est primitas objecti, ut beatifici et quietativi.