REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
- Utrum Deus verissimile est ?
Damasc. lib . I. Orihod. fidei, cap i. 3. et 5. Albert. in summa tract, 4. q. 19. memb. 3. et 4. et i. d. 2. art. 13. et d. 8 art. 3. D. Bonavent. i. d. 8. art. i. 9. 2. D. Thom. 1. p. q. 3. arit
I 4. et I. conf. gen. c. 22. et 1. d. 8. arfte. 1.9. 2.
I Henrin. in summa art. 21. q. 4. et art . 24 q . 3. Mayron d. 2. q. 1. art. 2. etinprol . q .16.
- Smising, de Deo uno, tract. 1 disp. 2. q. 1.
Circa distinclionem octavam, ubi Magister pertractat primo, quod Deus verissime est, est sciendum, quod ex dictis in distinctione secunda, patet quod Deus verissime habet esse, et verissime est suum esse, quoniam primum in unoquoque genere verissime est tale. Sed ut probatum est dist. secunda , Deus est primum in entitate, et hoc omni primilate, quae non includit imperfectionem ; igitur Deus verissime est suum esse.
Hoc confirmatur auctoritate Damasceni lib. 1. Orlhod. cap. 12. Deus est, qui vere est totum in se comprehendens, ut pelagus, etc. Ex hoc sequitur corollarium, quod intelligere non est primum in Deo, nec primum dans esse divinum, sed primum dans esse divinum est ipsum esse ; tum quia operatio non potest esse prima ratio essendi ; tum quia intelligere praesupponit rationem objecti et potentiae ; haec autem praesupponunt rationem entis ; ideo intelligere non est primum dans esse divinum.
Si dicatur quod primum esse divinum est Dicere ; hoc autem in Deo, non est nisi intelligere et velle.
Respondeo quod aequivocatur vivere, nam uno modo significat actum primum, sicut cita, tamen verbaliter, sicut lux et lucere idem significant, et utrumque significat actum primum, nisi quod lucere significat actum primum verbaliter. Unde secundum Anselmum in Menolog. cap. 5 . idem significat sicut calor et calere. Alio autem modo accipitur pro actu secundo, ut pro operatione vitali intelligendi aut volendi, quae non dicunt actum primum formaliter, sed illum praesupponunt.