Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum quodlibet aliud a Deo sit mutabile ?
Vide Doctores cilalos quaest, antecedenti. Quia Magister in ista distinctione ?non solum determinat quod Deus non sit mutabilis, sed solus Deus sit immutabilis, ideo post simplicitatem et immutabilitatem Dei, restat quaerere de simplicitate et immutabilitate creaturae. Quaeritur igitur : Utrum quodlibet aliud a Deo sit mutabile ? Quod non videtur, quia Philosophus 12. Metaphys. postquam probaverat simplicitatem primi entis, et ejusdem immutabilitatem, quaerit consequenter, utrum sint plures substantiae tales, vel una tantum ? et determinat quod sunt plures tales substantiae separatae ; ergo etc.
Contra, primae ad Timotheum ultimo : Solus Deus habet immutabilitatem ; et patet etiam per Augustinum in littera.
Quia in hac quaestione est controversia inter Theologos et Philosophos, ideo tria sunt in hac quaestione facienda. Primo, inquiretur intentio Philosophorum in hac quaestione, scilicet Aristotelis et Avicennae, qui magis sunt famosi inter Philosophos. Secundo, ponentur aliquae rationes pro eorum opinione. Tertio, contra opinionem eorum adducentur aliquae rationes. Et ex hoc apparebit veritas quaesiti, scilicet quod omnis creatura sit mutabilis.