De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(p) Circa tamen majorem istam, quare praedicatio aliqua in abstracto in divinis negatur, puta ista : Paternitas est spiratio. Hic recitat duas opiniones, quarum prima dicit, quod ideo paternitas et spiratio non praedicantur ad invicem in abstracto, quia differunt ratione. Et si dicatur quod talis differentia rationis non sufficit, quia bonitas et sapientia secundum hanc opinionem, ratione differunl et tamen conceditur quod bonitas est sapientia, et e converso. Respondent quod sicut attributum bonitatis, non est attributum sapientiae, sic nec in proposito. Contra hoc instat Doctor, . quia attributum, ut attributum, dicit relationem rationis, ut patet. Unde etiam attributum numeratur, quia verum est dicere, quod attributum sapientiae, et attributum bonitatis sunt duo attributa ; ergo secundum illud secundum quod est numeratio, non est verum dicere, hoc est hoc, quia illud secundum quod fit nume -ratio est ens rationis (et non est inconveniens plura esse entia rationis in divinis, et numerari), sed propter hoc non negatur ista, sapientia est bonitas, ut non accipiuntur sub ratione attributi, sed secundum rem, ut sunt primae intentionis significata. Licet ergo sint verae in nominibus secundae intentionis, ut exposui in primo, dist. 5. q. 1. in nominibus tamen primae intentionis sunt simpliciter verae in abstracto quando sunt idem realiter, et saltem unum illorum sit formaliter infinitum.
(q) Aliter dicit alius et rationabilius, quod ideo haec non est vera: Paternitas est spiratio, quia differunt ex natura rei, et haec distinctio sufficit ut non sit vera; et quare distinguantur ex natura rei, dicit ista opinio, quod ideo est, propter non infinitatem hujus et illius, quia si hoc vel illud esset infinitum, non esset talis distinctio, nec impediretur talis praedicatio. Adverte tamen quod ista opinio bene dicit quantum ad hoc, quia distinguuntur ex natura rei, et una illarum, vel nulla illarum est formaliter infinita, ideo una non praedicatur de alia in abstracto, et in hoc confirmator opinio Doctoris sed in hoc quod dicit, quod infinitas est praecisa causa idenlitatis ex natura rei, non concordat cum Doctore, qui etiam vult quod licet aliqua distinguantur ex natura rei, et utrumque vel alterum sit formaliter infinitum ad invicem, possint in abstracto praedicari, et patet de attributis, quae etiam formaliter distinguuntur secundum ipsum.
Contra multa dicta in isto articulo insurgunt nonnulla dubia. Primum in hoc, quod plura aequalia, quorum unum non continet aliud eminenter, faciunt unum bonum, quam unum illorum seorsum sumptum ; instatur sic primo, et accipio album cubitale intensum ut octo, certum est quod in qualibet parte erit intensum ut octo, et est divisibile in partes infinitas, et dividatur in mille partes, ergo illae erunt intensae ut octo, et per consequens sunt plura alba aequalia, et tamen non faciunt albius: patet, quia si uniantur, non erit totum albius, neque perfectius: ergo plura perfecta aequalia in perfectione non faciunt perfectius.
Secundo instatur specialiter de duabus infinitis intensive, quod non sint majus, patet, quia sicut majus et minus in quantitate molis sunt passiones quantitatis finitae, ut patet a Doctore in 2. dist. I. q. 3. sic videtur esse in quantitate virtutis, scilicet quod magis et minus in perfectione sunt passiones quantitatis virtualis finiti; si ergo essent plura bona infinita, non propter hoc sequeretur quod illa plura essent majus bonum, quam unum illorum seorsum sumptum.
Tertio instatur sic in simili, quia hic non sequitur (ponendo quod revolutiones Solis et Lunae sint infinitae secundum numerum a parte ante, ponendo mundam esse ab aeterno) revolutiones Solis sunt.infinitae, et in qualibet revolutione Solis sunt duodecim Lunae; ergo revolutiones Lunae excedunt revolutiones Solis; non sequitur, quia illae Solis cum sint infinitae, non possunt excedi, nec similiter sequitur revolutiones Solis et Lunae sunt infinitae seorsum acceptae; ergo insimul acceptae sunt plures, quam seorsum acceptae non sequitur, quia si essent plures, tunc oportet incipere a prima numerando, quae nullo modo est dabilis, cum sint infinitae; ergo sic erit dicendum in proposito de pluribus bonis intensive infinitis.
Quarto instatur, quia supponitur in illo dicto, quod plura bona infinita essent majus bonum, quam unum infinitum bonum; hoc forte esset verum si ex duobus bonis intensive infinitis fieret, vel constitueretur unum tertium bonum. Sed in proposito diceretur quod si essent plura bona intensive infinita, nullo modo essent ad invicem unibilia, imo simpliciter incompossibilia, et ad invicem repugnantia, et ideo absolute non sequitur, sunt plura bona infinita;ergo erit majus uno bono infinito.
Secundo principaliter dubitatur de hoc, scilicet, sicut dependentia quaecumque est ratione imperfectionis sic terminare dependentiam, non qualitercumque, sed primo competit alicui ratione perfectionis ;summa autem perfectio, quam impossibile est excedit est in uno infinito intensive. Contra hoc instatur, primo, quia dependere ad suppositum alterius naturae, est imperfectionis, ut patet a Doctore in tertio, dist. 1. q. 1. et tamen terminare dependentiam naturae humanae, nullam perfectionem dicit in Verbo divino, ut dicit Doctor ubi supra, quia tunc posset esse nova perfectio in Verbo, quod est impossibile.
Secundo, si actu dependere dicit imperfectionem, et terminare primo perfectionem: ergo deitas ut actu, terminat dependentiam creaturae ad ipsam, novam dicit perfectionem, quod est impossibile.
Tertio principaliter dubitatur in hoc,
scilicet quod essentia divina sufficienter terminat omnem dependentiam causati ad causam primam, exemplati ad exemplar primum, finiti ad ultimum finem. Instatur, quod non dependentiam causati, quia ut habetur a Doetore in q. 9. guodl. quod est ratio formalis causandi, est ratio formalis terminandi: modo essentia, ut essentia, non est ratio causandi aliquid extra, cum ut sic, agat per modum naturae, ut patet a Doctore, qui vult in q. 14 guodl. art. 2. quod essentia sub ratione essentiae non possit movere intellectum creatum, quia tunc moveret necessario, et per modum naturae.
Quod non terminet dependentiam creaturae, ut exemplatae, quia non est exemplar nisi ratione idearum ;ergo ideae ipsae primo terminant, vel saltem sunt rationes terminandi: modo ideae non sunt.formaliter essentia divina, nec etiam realiter, cum ipsae ideae sint praecise objecta secundaria in esse cognito, ut patet a Doctore in. primo, dist. 35. ergo.
Quarto principaliter dubitatur in hoc, quod ens infinitum est objectum primum, primilat adaequationis intellectus infiniti. Instatur, quia aut ponitur primum in movendo, aut in terminando;non secundo, patet, quia cognitio lapidis in intellectu divino terminatur ad lapidem, ergo non secundo. Tum, quia cognitio contingentis, ut contingens, non est ab essentia divina, sed aliunde ;patet, quia essentia movet necessario, sed cognitio contingentium non est simpliciter necessaria, sicut nec ipsa contingentia, ut patet a Doctore in 1. dist. 39. et in quodt. q. 14. art. 3. Tum, quia attributa, cum sint formaliter infinita, ut patet a Doctore in 1. d. 8. q. 3. ita moveret ad sui cognitionem sicut essentia, quod non videtur.
Secundo arguitur, quia si infinitum intensive est objectum adaequatum intellectus infiniti; ergo quot sunt infinita formaliter, tot essent objecta adaequata. Consequentia est nota; sed de facto sunt plura infinita Intensive ex natura rei, et formaliter ab invicem distincta ; ergo plura objecta adaequata intellectus divini. Quod autem sint plura, patet a Doctore in primo dist. 8. q. 3. ubi vult quod attributa, ut formaliter infinita distinguantur formaliter, et inter se, et ab essentia divina.
Tertio instatur, si ens infinitum est adaequatum objectum intellectus infiniti, sit Deus, tunc sic: aut Deus ponitur sic objectum sub ratione infinitatis, aut sub alia ratione, pula Deitatis. Si primo, ergo non ponitur objectum sub ratione perfectissima, nec sub ratione quidditativa, cujus oppositum tenet Doctor. Si secundo, ergo circumscripta infinitate erit objectum adaequatum, et ut sic non est infinitum, ut patet: ergo.
Quinto principaliter dubitatur de hoc scilicet, quod ideo infinitum est ratio cognoscendi omnia, quia est ratio essendi. Instatur primo, quia non videtur verum, scilicet quod est ratio essendi sit ratio cognoscendi: tum quia Sol est causa multorum, et tamen non est causa cognoscendi illa, ut patet, quia illa possunt habere notionem propriam.
Secundo, quia sunt multae causae causantes diversos effectus, et etiam totales, quae nullo modo sunt causa cognoscendi.
Tertio instatur, quia oporteret probare quod infinitum sit causa omnium intelligibilium, quod forte via naturali non posset ostendi, ut patet in Theorematibus Doctoris, et sic non sequeretur quod infinitum intensive esset primum objectum primitate virtutis, sicut ipse ostendit.
Sexto principaliter dubitatur de hoc, scilicet quod unica comprehensio infinita, et infiniti adaequatur uni intellectui infinito, et uni objecto infinito, ita quod intellectus infinitus non potest eodem actu comprehensiva comprehendere plura infinita. Instatur sic. quia sicut eodem actu comprehendit infinitum, et omnia creata, sic videtur quod eodem possit plura infinita comprehendere, quia non videtur eidem actui posse terminari ad plura infinita, quia ut sic, non ponitur dependere ab illis pluribus.
Secundo instatur, quia sicut idem actus numero terminatur ad plura infinita formaliter distincta; ergo si illa essent realiter distincta, similiter posset ad illa terminari.
Respondeo ad omnes objectiones. Ad primam contra primum dictum, dico quod non faciunt majus, neque perfectius intensive, cum in toto albo sit tantum unus gradus intensionis, et accidit sibi sic dividi in partes integrales ; et quamvis quaelibet pars, ut divisa, sit intensa ut unum, tamen omnes partes unitae non faciunt majorem intensionem. Et de hoc vide quae dixi in dubiis, super 2. dist 2. q. 9.
Ad secundum, et alia sequentia, quae habent virtutem in his, quod majus et minus sunt passiones quantitatis finitae, dico breviter, quod Philosophus, praecise loquitur de praedicamento Quantitatis, quia proprie aequale et inaequale, majus et minus sunt passiones quantitatis finitae, quia inter illa erit aliqua proportio. Sed non est sic in quantitate virtutis, in qua non attenditur majus vel minus, sed magis rationes. Dico secundo, quod Doctor absolute loquitur, quod duo bona formaliter infinita sunt simpliciter magis bonum, etsi forte non sit proportio aliqua.
Ad ultimum dico, quod intelligitur de bonitate entis, id est, quod in entibus est simpliciter majus bonum, duo entia formaliter infinita, quam unum illorum tantum, licet sint incompossibilia, sicut duae species sunt magis bonum in entibus, quam una tantum, quia major perfectio in universo.
Ad primum contra secundum dictum, dico primo, quod Doctor proprie loquitur de dependentia essentiali, qualis est causati ad causam, exemplati ad exemplar, finiti ad finem, sed non est proprie dependentia essentialis naturae ad suppositum. Dico secundo, posse terminare dicit perfectionem, sed a ctu terminare nullam perfectionem dicit, sicut posse creare dicit perfectionem, sed actu creare nullam dicit. Dico ergo quod Verbum ratione alicujus perfectionis communis tribus personis habet ; unde potest terminare dependentiam naturae humanae in unitate suppositi. Et per hoc patet ad secundum.
Ad primum contra tertium dictum, dico, quod conclusio Doctoris intelligitur de infinito realiter, et non habet hic distinguere in illo primo, quae sit ratio immediata causandi vel terminandi, sufficit enim quod idem realiter terminet: licet ergo voluntas entis infiniti sit ratio formalis causandi, tamen est eadem perfectio realiter, et hoc sufficit, ut patet a Doctore in simili q. 14. quodi. art. 3.
Ad secundum dico, quod hic in proposito accipitur causa exemplaris pro mensura perfectionali, et sic omnia entia a perfectione divina, dicuntur exemplata, secundum quod magis et minus appropinquant secundum suas perfectiones essentiae. Hoc patet a Doctore in 4. dist. 12. Potest etiam dici quod objecta cognita dicuntur exemplaria pro quanto, sic dependeat ab actu intellectus divini, et per hoc creaturae magis dependent ab intellectu divino, etc.
Ad primum contra quartum dictum, dico quod intelligitur de primitate adaequationis in movendo (et forte etiam in terminando, quia non terminatur ad objectum extra, ut patet. q. 14. quodl. vide ibi) cum arguitur de cognitione contingentis, patet responsio ex his quae dixi in prologo q. 1. est in 1. dist. 39. quia posita determinatione contingentis, essentia divina necessario causat notitiam illorum, et ideo dicitur illa cognitio non simpliciter necessaria, quia nec contingens, sed posito contingenti, secundum determinationem divinae voluntatis, ponitur ab essentia notitia ejus. De hoc vide quae specialiter dixi in prima q. prologi.
Ad secundum dico, quod est inconveniens ponere plura sic solum formaliter distincta, sed esset inconveniens si essent realiter distincta. De hoc tamen vide singulares difficultates in q. 1. prologi, et quaest. 3.
Ad tertium dico, quod ponitur objectum adaequatum sub ratione Deitatis, quae tamen habet infinitatem intensivam, ut conditionem objecti, ut dixi in 1. art.
Ad primum contra quintum dictum, dico, ut dixi in prologo q. 3. respondendo ad objectiones Gregorii de Arimino et Occham; intelligitur enim de causa praecisa et adaequata sicut subjectum continet passionem, vel de continentia virtuali, ita quod contineat secundum totam entitatem, ut exposui in 1. dist. 3. q. 1. et in 2. dist. 3. vide ibi multa bona. Et per hoc patet responsio ad secundum.
Ad tertium dico, quod Doctor hic supponit primum esse causam omnium; de quo vide in 1. d. 2. q. 1. et d. 8. q. ult. et in 2. d. 1. q. 1. et d. 37. et in quodl. quaest. 7.
Ad primum contra sextum dictum, dico breviter, quod ideo idem actus comprehensivus non posset esse plurium infinitorum, non ratione terminationis, sed quia necessario ab utroque dependeret, vel si tantum ab uno dependeret, tunc illud necessario contineret virtualiter aliud infinitum, ut dixi in 1. dist. 2. q. de unitate Dei, vide ibi.
Posset etiam forte dici, quod non posset terminari, nisi ad unum illorum propter adaequationem, nec est simile, quod simul terminetur ad Deum et creaturam, quia praecise adaequantur Deo, et nullo modo creaturae, imo creatura nihil perfectionis addit, ut supra patuit.
Ad secundum patet, quod loquitur tantum de uno infinito realiter, et non formaliter, etc.