QUAESTIONES QUODLIBETALES

 PRAEFATIO AD LECTOREM.

 Sumit rem pro ente dicente perfectionem non pro ente ut sic, quia hoc non dividitur primo in finitum et infinitum, sed in ens quantum et non quantum,

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO I.

 COMMENTARIUS.

 Respondeo primo, ad intellectum quaestionis sunt aliqua necessaria praemittenda. Secundo, quaestio solvenda. Tertio, contra solutionem quaestionis dub

 COMMENTARIUS.

 Contra ista (g) quae dicta sunt de isto termino essentia, potest objici dupliciter : Primo sic, per auctoritatem Damasceni adductam: Totum in se, esse

 COMMENTARIUS.

 Explicat essentiale apud Philosophos esse id, quod opponitur accidenti, communi et proprio. Theologice autem id dicitur essentiale, quod realiter conv

 COMMENTARIUS.

 Ponit duplex essentiale in divinis alterum, quod dicit respectum ad extra, ut creator, conservator, supponit tamen pro absoluto in Deo, connotans dic

 COMMENTARIUS.

 Probat contra alios quatuor rationibus dari alterum essentiale, quod nullum respectum ad extra includat. Prima, :quia perfectio simpliciter non includ

 COMMENTARIUS

 Explicat hic terminum immediatius et quomodo dupliciter sumitur: positive, id est, quando ipsum est medium inter aliqua et negative, id est, quod ma

 COMMENTARIUS.

 Prima conclusio, nullum rationale est essentiae primo modo immediatius aliquo essentiali, alioquin essentiale non posset inesse nisi praesupposito not

 COMMENTARIUS

 Ad­ducit contra duas rationes pro tertia conclusione impugnationes Henrici, et statim hoc, quod ante verbum productum nulla est distinctio inter essen

 COMMENTARIUS.

 Contra (k) ista ratio posset multipliciter improbari, quia duarum productionum alterius rationis non videtur posse poni idem principium formale produc

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum principale, (s) supponit quod persona divina constituitur per aliquod notionale, et pro nunc supponatur.

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO II.

 COMMENTARIUS.

 Hic concordant (b) omnes Theologi in conclusione negativa, sed oportet videre an ista sola fide teneatur, an per rationem. Ad ipsam autem diversi dive

 COMMENTARIUS.

 Prima (d) ratio videtur esse transcendens propositum, et assumere dubium, sive falsum, secundum multos. Illa enim propositio major, scilicet quod form

 COMMENTARIUS.

 Rejicit secundam rationem D. Thomae positam n. 2. quia ideo in nobis unitas intelligere infert unitatem dicere, quia est terminus formalis ejus, quod

 COMMENTARIUS.

 Rejicit tertiam rationem supra allatam, explicans bene illud : Natura determinatur ad unum, id est, ad unum modum producendi, non ad unum productum. R

 COMMENTARIUS.

 Ratio Henrici, quod repugnet dari plures productiones ejusdem rationis, est, quia productum est adaequatum, et semper manet idem actus producendi, et

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo, (d) dico quod ista conclusio : In divinis non possunt esse plures productiones ejus dem rationis, non sola fide tenetur, sed etia

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo (k) objicitur contra praedicta, et primo contra conclusionem , deinde contra prae missas. Contra conclusionem dupliciter, primo sic

 COMMENTARIUS.

 Ad primum * triplex (1) est via respondendi. Primo ad majorem, quod licet essentia esset principium elicitivum, tamen respectu alterius et alterius pr

 COMMENTARIUS.

 nec aliud ejusdem rationis esse posset propter rationes allatas art. 2. Vide Doctorem de hoc 1. dist. 3. q. 7. sig. dicet tunc ad quaest, explicat mod

 COMMENTARIUS.

 Ad tertium (u) dicitur, quod illa propositio est vera, quod prima pluralitas necessario finita est alterius rationis, quia quaelibet necessario finita

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO III.

 Rem sumi tripliciter : Primo, communissime pro omni conceptibili reali et rationis. Secundo, communiter pro ente extra animam ut opponitur modo rei. T

 COMMENTARIUS.

 De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.

 COMMENTARIUS.

 Hic tamen (h) est alius modus dicendi de istis relationibus, qui, talis est : Relatio comparationem importat, et ad oppositum et ad fundamentum. Ex al

 COMMENTARIUS.

 Explicat optime sensum specificativum et reduplicativum, et quomodo haec relatio, ut comparata ad essentiam est res, sit vera primo modo,non secundo m

 COMMENTARIUS.

 COMMENTARIUS.

 Objicit contra dicta. Primo, si relatio ut comparata ad essentiam est res ergo res ad alterum, ergo ipsa essentia erit res ad alterum, sicut sequitu

 COMMENTARIUS.

 d. 12. q. 1. concl. secunda et tertia, et q. 2. ad 3. De distinctione et identitate relationum a fundamentis late agit Doct. 2. d. 1. q. 4. et 5. ubi

 Et cum arguitur (a) ulterius de substantialitate relationis in divinis, dico, quod licet Philosophus distinguat in Praedicamentis substantiam primam a

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO IV.

 COMMENTARIUS.

 quae est perfectior illo ex Doct. 4. d. 49. q. 4. Vide eum in Prologo q. ult. et quodl. 13. de ordine naturae. Vide eumdem 1. d. 5. q. 2. et d. 7. q.

 COMMENTARIUS.

 Juxta illud (d quod supponitur, de secundo articulo, dico quod alia relatione constituitur secunda persona, et alia sibi opposita, constituitur prima

 COMMENTARIUS.

 Refutat impugnationem allatam, probans primam personam non constitui per ingenitum, quia est negatio, ( ex Augustino), et nulla negatio est primo inco

 COMMENTARIUS.

 Aliter respondetur (m) adhuc ad rationem et adhuc ad minorem, sic, quod licet personae primae ad secundam sit relatio originis sola una realiter, tame

 COMMENTARIUS.

 Contra ista arguitur (a) dupliciter Primo contra ambas conjunctim, secundo contra utramque divisim. Conjunctim sic : Relatio non constituit personam

 COMMENTARIUS.

 Aliter dicitur adhuc (g) ad minorem quasi exponendo illam responsionem secundam de proprietate, quod essentia divina constituit personam, non tamen ab

 COMMENTARIUS.

 Prima conclusio hujus articuli : Unica est relatio originis primae personae ad secundam omnino distincta ante opus intellectus. Secunda conclusio, pot

 COMMENTARIUS.

 Contra istud (m): Relatio pertinens ad secundum modum fundatur super actionem et passionem, ex 5. Metaph. Exitio au tem a Deo est absoluta nativitas,

 COMMENTARIUS.

 Ex istis duabus (u) conclusionibus, quomodo scilicet unica est in re relatio originis primae personae ad secundam, quodammodo tamen distincta secundum

 COMMENTARIUS.

 Solvendo argumentum principale explicat pulchras propositiones, quae parum subtilizantibus videntur paradoxa, scilicet dictionem non necessario suppon

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO V.

 De primo : Infinitum, secundum Philosophum 3. Physic. est cujus quantitatem accipientibus, semper aliquid restat accipere esse esse fieri esse

 COMMENTARIUS.

 Viso de infinito (e) de hoc quod quaeritur videamus, scilicet si relatio formaliter posset esse infinita. Hoc enim non est quaerere, si relatio sit ea

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (f) teneo hanc conclusionem secundum quod expositum est : Paternitas non est formaliter infinita. Et ad hoc sunt tres rationes : P

 COMMENTARIUS.

 Secunda (1) ratio principalis de conimunicabilitate sic formatur : Omnis perfectio simpliciter est communicabilis omne infinitum intensive est perfe

 COMMENTARIUS.

 Tertia ratio principalis, quod relationes divinae non sint infinitae, quia perfectio simpliciter praedicari potest in abstracto de quolibet sibi compo

 quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra

 COMMENTARIUS.

 Circa tertium articulum, (r) contra praedicta arguitur quadrupliciter, primo sic : Quod non est comprehensibile nisi ab intellectu infinito. est forma

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VI.

 Primus articulus habet tria : Primo videndum de fundamento aequalitatis in communi. Secundo, quid posset assignari fundamentum aequalitatis in divinis

 Augustino, et probat ex Philosopho, qui secundum eum quantitas est fundamentum, nec est alia quantitas in Deo nisi aeternitas vel magnitudo virtutis

 De tertio (a) in isto articulo, patet quod ad illud videndum, oportet tria videre. Primo, an magnitudo sit ibi ex natura rei. Secundo an aeternitas. T

 COMMENTARIUS.

 Objicit suadens infinitatem seu magnitudinem essentiae non distingui ab ea, et per consequens non fundare aequalitatem. Respondet, esto non distinguat

 COMMENTARIUS.

 Postquam probavit dari magnitudinem a parte rei, nunc probat dari unitatem realem ejusdem magnitudinis. Primo, quia est numeralis, sive singularis et

 COMMENTARIUS.

 Ut declaret fundamentum proximum aequalitatis secundum aeternitatem, de qua supra, num. 3. ex Augustino ponit duos modos dicendi. Primus est : Aeterni

 COMMENTARIUS.

 De tertio, (m) scilicet potestate potestas maxime importat relationem ad possibile, et per consequens relationem rationis, quia sicut alibi probatum

 COMMENTARIUS.

 (n) De secundo articulo principali tria dico : Primo, quod aequalitatis in divinis extrema sunt realiter distincta. Secundo, quod ipsa etiam requirit

 COMMENTARIUS.

 Contra dicta (s) in isto articulo objicitur dupliciter : Primo contra conclusionem. Secundo, contra illam tertiam probationem de praeexigentia illa.

 COMMENTARIUS.

 Prima ratio (a) videtur esse fundamentum unius opinionis, et ideo contra illud, quod accipitur in ea pro fundamento, scilicet quod aequalitas realis r

 COMMENTARIUS

 Secundo contradicit his, (i) quae dicta sunt in secundo articulo de praeexigentia. Dicitur enim quod aequalitas non est aliqua realis relatio distinct

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo (n) dico quod ista relatio, quae inest extremis istis, inest secundum fundamentum, quod est in eis ex natura rei. Et hoc probatur d

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VII.

 COMMENTARIUS

 Prima conclusio : Deum esse omnipotentem etiam immediate, est demonstrabile in se propter quid. Probatur primo, quia si Deus haberet voluntatem infini

 COMMENTARIUS.

 Secunda conclusio : Deus est omnipotens stricte demonstrari potest propter quid a viatore non habente notitiam, statui viae repugnantem, qualis fuit P

 COMMENTARIUS.

 Tertia conclusio : Viator ex naturalibus non potest demonstrare propter quid Deum esse omnipotentem utroque modo. Probatur primo, quia talis conclusio

 COMMENTARIUS.

 Jam consequenter (n) videndam est de demonstratione quia. Primo autem videndum est de omnipotentia immediata respectu omnis possibilis, ubi primo inte

 COMMENTARIUS.

 De tertio tenendum est secundum communem sententiam Theo logorum, Deum sic esse omnipotentem, quod sine quocumque alio agente possit causare quodlibet

 1. q. 1. et d. 2. q. 2. n. 27. et q. 3. n. 6. etlate d. 42. Vide eum 1. d. 20. Probatur primo, quia Philosophi id non potuerunt demonstrare. Secundo,

 Sed licet (p) haec conclusio non sit demonstrabilis, quia tamen, cum vera sit, oppositum demonstrari non potest, ideo ad rationes adductas pro opinion

 COMMENTARIUS.

 Quinta conclusio principalis est ista, quod demonstrabile est viatori demonstratione quia, Deum esse omnipotentem mediate vel immediate, hoc est, quod

 COMMENTARIUS.

 Ad argumenta principalia. (a) Ad primum, primo videndum est de antecedente, et postea de consequentia. De antecedente dicunt quidam quod Aristoteles n

 COMMENTARIUS.

 Ad primum (b) argumentum in contrarium, quod scilicet est de generatione Filii. Respondeo, quod potentia activa potest intelligi proprie, quia pro pot

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum secundum n. 2, adductum respondet, si haec : Angelus est creabilis, posset demonstrari, similiter demonstraretur Deum posse creare ipsum

 COMMENTARIUS.

 Sed quia nulli auctori imponenda est sententia falsa, vel multum absurda, nisi habeatur expresse ex dictis ejus, vel sequatur evidenter ex dictis ejus

 Contra eosdem DD. Divam Thomam et Henricum probat fuse juxta intentionem Aristotelis, Angelum esse creabilem, adducendo varia ejus loca, et refutando

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO VIII.

 Quaestio ista generaliter proposita intelligi potest de quacumque causalitate, quae Deo convenit respectu creaturae sed argumenta magis tangunt de ca

 COMMENTARIUS.

 Contra ista potest argui (i): Notitia et amor in divinis, secundum quod sunt procedentes sunt rationes secundum quas creaturae producuntur, et hoc sec

 Ad ista, major primae rationis neganda est, quia (ut dictum est prius) notitia et amor, secundum quod Deus est causa creaturae, sunt communes formalit

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali dico, quod Filius negat a se auctoritatem primariam non causandi, Joan. 5. non potest Filius a se facere quidquam con

 Nullus respectus ad creaturam potest per se includi in constitutivo Verbi, quia talis essot realis, et necesse esse, quae repugnant, de quo late Docto

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO IX.

 COMMENTARIUS.

 Angelus nulla potentia potest informare materiam. Probatur, quia est ens per se complete subsistens, de quo pulchram habet doctrinam. Secundo, actui s

 COMMENTARIUS.

 De tertio (i) principali, objicitur contra primam rationem, quia, ex 7. Metaph. forma ast magis ens quam compositum ergo illa non ordinatur ad esse

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO X.

 COMMENTARIUS.

 Nullam esse repugnantiam, quin species consecrata, seu quantitas separata converti possit in aliquid praeexistens. Probatur, quia conversio est possib

 COMMENTARIUS.

 Contra (c) istud objicitur, primo sic, quia secundum hoc Deus posset aeque convertere substantiam corpoream in substantiam incorpoream, et unam incorp

 COMMENTARIUS.

 Quoad secundum articulum, supposito secundum fidem, quod non repugnet ex parta termini praeexistentis fieri conversionem, Aegidius in hujus possibilit

 COMMENTARIUS.

 Explicat tripliciter aliquid in praeexistens converti posse. Primo in id quod fuit, nunc tamen non est et hoc esse possibile patet, quia non est ali

 Ad primum, explicat non requiri ad transubstantiationem quod terminus ad quem secundum substantiam proprie succedat termino a quo, quia hic inciperet

 COMMENTARIUS.

 Ostendit, dato quod quantitas converteretur in praeexistens, quodque terminus ad quem esset localiter in duobus locis, nulla inde sequi impossibilia

 COMMENTARIUS.

 Declarat quomodo quantitas converti posset in praeexistens, licet praeexistens per hoc nihil novi habeat, quia sicut conservatio non requirit novitate

 COMMENTARIUS.

 Sententia Henrici panem non annihilari, quia quod praefuit panis est corpus Christi, vel aliquitas corporis est ejus, quod fuit panis. Contra, corpus

 COMMENTARIUS.

 nata affici accidentibus inductis a causa naturali, quod est contra D. Thom. 3. p. q. 77. a 5. qui asserit redire materiam, cujus sententiam solidissi

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XI.

 Posse dari corpus sine corpore locante, imo de. facto sic datur ultimum Caelum. Patet, quia absolutum potest esse. sine respectu ad id quod nec est pr

 COMMENTARIUS.

 Posse dari superficiem concavam sine respectu ad corpus contentum, probatur, quia iste respectus non est ad prius, nec ad id quod est simul natura cum

 Dari posse hunc locum, et hoc corpus, quod tamen illo non locatur, quia si est in alio loco non potest naturaliter in isto esse. Haec conclusio patet

 COMMENTARIUS.

 Quoad primum asticulum, prima conclusio est, non posse hoc corpus esse quantitative praesens huic loco sine aliquo corpore, quin habeat hoc ubi, quia

 COMMENTARIUS.

 Secunda conclusio quarti articuli. Corpus praesens huic loco quantitative, simul cum alio sic praesente habet ubi in hoc loco. Primo, alias locus eo c

 COMMENTARIUS.

 Tertia conclusio : Corpus praesens non quantitative non habet proprie ubi, quia hoc est secundum se divisibile, est tamen improprie in ubi, sicut Ange

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XII.

 COMMENTARIOS.

 Eumdem esse respectum creaturae ad Deum creantem et conservantem, probatur, quia existentia creaturae permanentis eadem est in creatione, et in conser

 COMMENTARIUS.

 De secundo (k) articulo dico, quod cum isto respectu creaturae habentis esse ad Deum, ut a quo habet esse, non esse non esse, esse esse esse non esse

 COMMENTARIUS.

 In hac littera sunt pulchra dicta Philosophica, de quibus vide Doct. 2. d. 2. q. 9. a. n. 3. et 8. Phys. Primum dictum naturaliter nihil producitur ut

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XIII

 Prima conclusio (a) probatur tripliciter, primo sic : Ultima perfectio substantiae vivae non est sola relatio operatio est hujusmodi perfectio substa

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo arguitur, quod in operatione necessario est aliqua relatio realis ad objectum. Secundo, dicet

 COMMENTARIUS.

 Docet in actu cognoscendi intuitivo esse duas relationes reales ad objectum, una est mensurabilis ad mensuram, altera est unionis seu attihgentiae. Qu

 COMMENTARIUS.

 Secundus actus cognoscendi (1), qui scilicet non est necessario existentis, ut existentis, non necessario habet relationem actualem ad objectum, quia

 COMMENTARIUS.

 Respondet ad argumenta posita num. 6. et 7. ex doctrina jam probata. Ad primum operatio quae est ultima perfectio seu beatitudo, habet annexam relatio

 COMMENTARIUS.

 Ad secundum argumentum (a) quod accipitur ex 7. Physic. si diceretur, quod Aristoteles omnia illa dicit non secundum opinionem propriam, sed secundum

 COMMENTARIUS.

 Ad tertium (i) potest dici, quod in tertio modo relativorum sic conceditur relationem esse in substantia alterius extremi tantum, sicut in duobus prim

 COMMENTARIUS.

 De tertio articulo principali dico, quod relatio potest tripliciter se habere ad absolutum. Uno modo contingenter, et per accidens, ut similitudo ad a

 et hic admittit passiones spirituales, quales sunt dolor, gaudium, de quo 3. distinct. 15. a num. 8. objicit quatuor loca Aristotelis et duas rationes

 COMMENTARIUS.

 Solvit argumenta allata numero praecedenti. Ad primum, docet operationem dici actionem, et actum secundum, quia duabus conditionibus convenit cum acti

 COMMENTARIUS.

 De quarto principali dici potest, quod illa qualitas, quae, vel est operatio, vel includitur in operatione, non habet relationem ad subjectum magis es

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XIV.

 Ad intellectum hujus quaestionis (a) aliqua praemittantur : Primo, de perfectione naturali animae vel Angeli. Anima humana, etsi in quocumque statu, s

 COMMENTARIUS.

 Posse intellectum etiam pro hoc statu habere cognitionem imperfectam horum terminorum : Deus est trinus, non autem perfectam. Ratio primi, quia in quo

 COMMENTARIUS.

 Ex his el similibus auctoritatibus ejus habemus, quod credere possumus testimonio aliorum, etiam tam firmiter, ut illud credere dicatur apud eum scire

 COMMENTARIUS.

 Ponit aliquot differentias inter fidem infusam et acquisitam. Prima est, quod ex fide acquisita sine infusa, saepe elicimus actum credendi, non o cont

 Dei, consequenter experirer verum esse quod credo, quod repugnat. ille etiam tangit, an fidelis, licet non experiatur, credat tamen fide infusa, se ha

 COMMENTARIUS.

 Trinitatem non posse sciri a nobis scientia quia, seu a posteriori quia nullus effectus deducit in notitiam causae necessariae ad ejus fieri, vel es

 COMMENTARIUS.

 Ostendit animam et Angelum non posse intuitive vel abstractive, scientia immediata, seu ex terminis, atque propria, cognoscere Deum suis viribus. Rati

 COMMENTARIUS.

 Sed contra arguitur (a), quia si illud intelligeretur de proprio objecto intellectus humani, ut est talis potentia, sequeretur quod intellectus Beati

 COMMENTARIUS.

 Pro solutione argumentorum, quae fecit, praemittit quaedam primum, quod primum mobile naturali motione in divinis, est intellectus Dei, et primum mo

 COMMENTARIUS.

 Nunc autem (a) quantum ad pri mam minorem, essentia divina est motiva immediate sui intellectus, sed non intellectus creati, quia intellectus divinus

 COMMENTARIUS.

 (g) De tertio principali dico, quod anima ex naturalibus in quocumque statu, vel Angelus non potest cognoscere essentiam divinam sub ratione propria m

 COMMENTARIUS.

 Contra istam responsionem (m) dupliciter argui potest, primo sic : Relatio imaginis, vel est idem cum essentia animae vel Angeli, vel saltem necessari

 COMMENTARIUS.

 Ad ista (a), aliquid esse medium cognoscendi, vel in cognoscendo potest intelligi dupliciter : Uno modo, quod sit medium cognitum, sic quod per ipsum

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XV.

 De primo supposito, quod intellectio perfecta, puta definitiva de objecto definibili, sive sit verbum illius, sive non, saltem non est sine verbo ipsi

 COMMENTARIUS.

 Utrum autem horum est per se activum, vel principalius, certum non est, et pro utraque parte adducit Augustinum, et Philosophum, de quo late 1. dist.

 COMMENTARIUS.

 De isto articulo (f) potest dici, quod utrumque concurrit in ratione principii activi respectu intellectionis, aliquid, scilicet ipsius animae, et ips

 COMMENTARIUS.

 Sed hic sunt duo dubia : Primum quomodo ista constituunt unum perfectum principium. Secundum de quibusdam auctoritatibus adductis, puta de illa August

 De tertio primi articuli principalis, videndum est an illud in parte intellectiva, quod est activum ad intellectionem, sit intellectus agens vel possi

 De isto articulo (1) si prima via tenetur, posset dici quod intellectus agens habet duas actiones ordinatas. Prima est facere de potentia intelligibil

 COMMENTARIUS.

 Si vero teneretur alia via, scilicet quod illud animae, quod est activum ad intellectionem, est intellectus possibilis, et quod intellectus agens habe

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (a) dico quod intellectus beatus potest habere verbum de creatura cognita in genere proprio et ad formationem illius verbi ponen

 COMMENTARIUS.

 Ad primum principale, si teneatur in tertio articulo, quod intellectus agens active se habeat ad intellectionem, et possibilis passive, tunc non secun

 QUAESTIO XVI.

 Hic sunt tria videnda. Primo, an , in aliquo actu voluntatis sit necessitas. Secundo, si cum hoc stet ibi libertas. Tertio, si quandoque cum libertate

 COMMENTARIUS.

 Istae rationes (e) non videntur probare conclusionem necessariam de quacumque voluntate in communi, nec etiam videntur in se necessariae. Primum proba

 COMMENTARIUS.

 Hic adverle, licet Doctor ut dubium reliquerit, an voluntas possit velle malum l. d. I. q. 4. 18. 18. et 2. d. 6. q. 2. n. 13. et 43. q. 2. tamen reso

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali, dico quodcum necessitate ad volendum stat libertas in voluntate. Hoc probatur, primo per auctoritates. Prima est Augus

 De tertio principali dicitur, quod in aliquo actu voluntatis divinae, scilicet in actu spirandi Spiritum sanctum, est aliquo modo necessitas naturalis

 4

 SCHOLION.

 QUAESTIO XVII.

 Hic primo videndum est, quid intelligendum sit per dilectionem naturalem secundo, quid per dilectionem meritoriam tertio ex his Lnfertur veritas q

 COMMENTARIUS.

 Secundum dictum hujus articuli meritum est actus a Deo acceptatus, ut dignus praemio. Secunduoc, addit actui duas relationes unam ad voluntatem Dei,

 COMMENTARIUS.

 Ponit actum meritorium et actum naturalem, specie non distingui : Primo, quia meritum constituitur per respectum, vel respectus, ut ostensum et abso

 COMMENTARIUS.

 Videtur admittere actus fidei acquisitae et infusae non differre specie, et quandoque nec numero, de quo supra q. 14. n. 5. Sed hic n. 12. videtur adm

 COMMENTARIUS.

 Ad argumentum principale (t) dicitur, quod habitus est causa non substantiae actus, sed modi in actu, et ille modus posset concedi differre specie suo

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XVIII.

 Ista quaestio (a) habet majorem difficultatem de bonitate actus morali, quia de bonitate actus naturali manifestum videtur, quidquid per illam intelli

 COMMENTARIUS.

 De primo (b), bonitas moralis actus est integritas eorum omnium, quae recta ratio operantis judicat debere ipsi actui convenire, vel ipsi agenti in su

 COMMENTARIUS.

 quomodo, quando. De quibus Greg. Nyssen. 5. Philos. cap. I. Arist. 3. Ethic. c. I. D. Thom. I. 2. q. 7. art. 3. vide Doctorem, 2. dial. 40. et aliis l

 COMMENTARIUS.

 De secundo principali dico (a) quod laudabile et vituperabile, imo generalius, praemiabile et punibile continentur sub hoc communi, quod est imputabil

 COMMENTARIUS.

 De tertio principali primo potest dici, quod actus exterior, scilicet imperatus, habet bonitatem moralem propriam aliquam aliam, quam actus interior e

 COMMENTARIUS.

 Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.

 COMMENTARIUS.

 De secundo in isto articulo, scilicet de imputabilitate, patet ex distinctione posita in secundo articulo, si stricte accipiendo, solum illud dicatur

 QUAESTIO XIX.

 De primo (a) creditum est naturam humanam personaliter - esse unitam Verbo, Joan. I. Verbum caro factum est, ubi caro

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo (k) principali videndum est, quomodo sit possibile ex parte termini, quomodo scilicet hoc subsistens incommunicabile, ut tale, pot

 COMMENTARIUS.

 Ad ista (m). Ad primum, dependentia potest dupliciter distingui : Uno modo formaliter, sive quasi specie, secundum rationem distinctam formalem depend

 COMMENTARIUS.

 De secundo (a) potest propositum sic declarari : Aliqua est in entibus dependentia naturae communicabilis, inquantum communicabile, ad suppositum cui

 COMMENTARIUS.

 Tertio (h) secundum aliquos de-- claratur propositum sic : Persona i divina eminenter continet perfectionem omnis suppositi causali igitur potest su

 COMMENTARIUS.

 De tertio (k) articulo certum est juxta Damascenum cap. 57. quod Verbum assumpsit naturam in atomo, hoc est, singularem, et tameu non habentem persona

 COMMENTARIUS.

 Ad argumenta suadentia personam creatam constitui per positivum, adducta n. 17. id primum, explicat pulcherrime, communicari vel dependere simpliciter

 COMMENTARIUS.

 De secundo (m) igitur in tertio articulo principali videtur quod naturae humanae repugnat dependere ad personam alienam ut sustentantem ipsam. Primo,

 Potest dici quod non est ponenda inter aliqua esse formalis repugnantia, nisi vel in rationibus eorum propriis aliqua repugnantia includatur manifeste

 Ad rationes contra concilia. num. 22. adductas. Ad primam, etsi substantia det esse simpliciter, et primum supposito proprio, non dat sic in alieno. A

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XX.

 Hic (a) praemittendum est unum, hoc, scilicet quod probabile videtur, quod Missa non solum valet virtute meriti, sive operis operantis, sed etiam virt

 COMMENTARIUS.

 Oratio (idem est de omni alio opere bono) valet specialissime oranti, generalissimo omnibus, et specialiter cui applicatur, alioquin frustra ordinasse

 COMMENTARIUS.

 Habet ergo (e) articulus iste difficultatem specialiter intelligendo hoc tertio modo. Et potest dici, quod una Missa dicta pro duobus non tantum valet

 COMMENTARIUS.

 Potest dici, quod ista non impediunt rationes prius positas, quia utraque major istarum rationum est vera simpliciter, tam secundum extensionem quam s

 COMMENTARIUS.

 Ad illa in contrarium (k). Ad primum de spiritu, dico quod spiritus, etsi extensive non dividatur, tamen numeraliter spiritus a spiritu distinguitur

 COMMENTARIUS.

 De secundo articulo principali tria sunt videnda : Primo si in potestate sacerdotis sit applicare certae personae bonum, quod debetur Ecclesiae, vel a

 COMMENTARIUS.

 et non resolvit primum, an prius parentibus quam Parochianis applicanda Missa ? Secundum, an potius mortuis quam vivis, et peccatoribus quam justis

 COMMENTARIUS.

 SCHOLION.

 COMMENTARIUS.

 ad communem sensum recurrendum est et in proposito is est, ut obligans aliquem pro sua intentione celebrare, intendat totum bonum celebrationis spec

 COMMENTARIUS.

 Sed numquid in casu (c) aliquo speciali satisfacit iste, qui tenetur ad unam Missam pro eo, si celebrat simul pro eo, et alio. Dicitur quod sic, quia

 COMMENTARIUS.

 QUAESTIO XXI.

 Quantum ad primum, sufficienter potest sententia Philosophi de bona fortuna ad duo reduci : Primo, an sit, et quomodo sit. Secundo, propter quid, sive

 COMMENTARIUS.

 Secundo in ista particula (e) quod est de bona fortuna, explicatur in una conclusione, et duplici distinctione. Conclusio, quae etiam videtur communit

 COMMENTARIUS.

 Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.

 Sed quae est causa essendi bene fortunatum, quod est secundum principale in primo articulo principali, et hoc de bona fortuna improprie dicta, quae no

 COMMENTARIUS.

 Sed de causa extrinseca hujusmodi eventus fortuiti secundum Aristotelem videtur dicendum, quod natura non est causa ejus, quia natura est determinata

 LOCORUM EX QUODLIBETIS SCOTI, CUM ALIIS EJUSDEM DOCTORIS LOCIS, QUAE INTER SE APPARENTER OPPONI VIDENTUR

Scholium.

Objicit quadrupliciter contra conclusionem asserentem, paternitatem non esse infinitam. Ad primum explicat clare et variis modis, quomodo paternitas seu generatio divina est incomprehensibilis. Ad secundum, exponit qualis sit adaequatio generationis ad suum principiam infinitum, cum ipsa non sit infinita. Ad tertiam exponit subsistere per se dicere perfectionem, quam tamen non dicit incommunicabiliter subsistere. Ad quartum, optime explicat essentiam aliter esse infinitam quam attributa ; et ab ea emanare, primo essenti lia ; secundo notionalia ; tertio creata; omnia pulcherrime habentur in littera.

Circa tertium articulum, (r) contra praedicta arguitur quadrupliciter, primo sic : Quod non est comprehensibile nisi ab intellectu infinito. est formaliter infinitum; generatio illa ut generatio, est formaliter incomprehensibilis nisi ab intellectu infinito; ergo, etc. Minor probatur per illud Isaiae 53. Generationem ejus quis enarrabit? quod exponens Hieronymus, Hom. 1. super Matth de generatione aeterna

Filii: Quod, inquit, impossibile Propheta dixit effata, etc. Sed quod est impossibile effatu est incomprehensibile ab intellectu finito.

Confirmatur etiam per illud Ambrosii cap. 5. Quaero a te quomodo putas, inquit, Filium esse genitum; et sequitur : Mihi impossibile est generationis scire secretum, mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed Angelorum, et supra Cherubim et Seraphim, et supra omnem sensum est. Et probat ibi, quia scriptum est: Pax Christi quae exuperat omnem sensum, ad Phil. 4. Ex hoc arguit Ambrosius ex quo pax Christi est supra omnem sensum, quomodo non supra omnem sensum est tanta generatio.

Praeterea secundo arguitur sic : Omnis actio adaequata principio et termino infinito, est formaliter infinita; generatio in divinis est actio adaequata principio formali infinito, et termino infinito, quia principium est essentia vel memoria infinita: et primus terminus est Filius, qui est infinitus: terminus etiam formalis est essentia communicata, sive notitia declarativa, quorum utrumque est infinitum, et patet quod ista actio est utrique adaequata, quia non potest esse nisi unica hujus principii ad hunc terminum: ergo, etc.

Praeterea tertio : Ratio subsistendi est ratio perfectissime essendi: relatio originis primae personae est ratio subsistendi: ergo est ratio perfectissime essendi, et per consequens infinita, quia esse in divinis est formaliter infinitum.

Praeterea, intellectus divinus est formaliter infinitus, alioquin non comprehenderet infinitam essentiam divinam, de qua tactum est quaestione prima articulo primo, quod intellectus ut intellectus, eam comprehendit; non est autem infinitus, nisi quia est idem essentiae divinae, quae est primo infinita: sed paternitas est eadem illi; ergo paternitas propter eamdem rationem est formaliter infinita.

Ad primum istorum, quando alicujus intellectus est aliquod primum objectum primitate virtutis, per illud quodlibet aliud objectum intelligitur secundum ordinem quem unumquodque objectum habet ad illud primum. Ista patet ex ratione illa, quae facta est in ista q. art. 2. de intellectu et voluntate. Exemplum, quando alicujus intellectus est aliquod primum objectum primitate virtutis, immediaatius intelligit virtute ejus illud, quod est per se idem illi,quam illud quod est per accidens idem illi. Nunc autem intellectus divini est omnino idem objectum primum primitate virtutis et adaequationis, sicut tactum est, essentia, scilicet sub ratione essentiae; nullum ergo personale est illi intellectui hoc modo objectum primum, propinquius tamen est primo objecto quam aliquod creatum, pro quanto quod est idem objecto primo, et ideo propinquius in entitate, et per consequens in cognoscibilitate.

Ad formam argumenti major est vera, sic intelligendo, quod si objectum est incomprehensibile propria incomprehensibilitate, est etiam infinitum propria infinitate: sed sic minor est falsa, scilicet quod generatio illa, ut generatio, est incomprehensibilis, licet illa minor posset habere verum intellectum per accidens, vel secundum aliquod concomitans, vel adhuc (et magis ad propositum) secundum illud, quod est ratio intelligendi ipsam;ipsa enim nata est primo intelligi per essentiam tanquam per primum objectum, tam ab intellectu divino quam beato, quia essentia ut essentia est primum objectum tam illius quam istius. Ista autem ratio intelligendi generationem est incomprehensibilis, et ita generatio posset dici incomprehensibilis principiative, sive causaliter. Posset etiam dici incomprehensibilis concomitanter, sive quantum ad illud quod includit, quia generatio includit communicationem essentiae, quae fit per ipsam essentiam, vel per naturam personae ad personam. Ista autem communicatio praesuppositive includit infinitatem essentiae, quia ipsa non posset sic communicari pluribus suppositis, nisi esset infinita, et ideo generatio est incomprehensibilis quantum ad praesuppositum,scilicetcommunicationem essentiae,quae requiritesse infinitum. (s) Sed contra istas responsiones arguitur, quia semper restat vis de propria ratione generationis ut generatio est, per quodcumque principium intelligendi intelligatur, et quidquid praeexigit in intelligendo et communicando, semper ipsa in propria intelligibilitate sua videtur incomprehensibilis per auctoritates adductas: et cujuscumque intelligibilitas propria est incomprehensibilis, illud est intelligibile infinitum.

Respondeo, posset dici quod comprehensibile intellectui finito est necessario finitum, et incomprehensibile illi intellectui non est finitum, et sic conceditur minor, quod generatio, ut generatio, est incomprehensibilis intellectui creato, et ita secundum propriam entitatem et comprehensibilitatem non est finita: sed ex hoc non sequitur quod sit infinita, de quo tangetur in responsione ad principale argumentum. Secundum hoc ergo major hujus argumenti est neganda, accipiendo incomprehensibile negative pro non possibili comprehendi, quia ad hoc quod esset vers, oporteret illud intelligere quasi contrarie, scilicet pro habente quantitatem virtualem extendentem se ultra omne comprehensibile, vel omne comprehensibile excedentem, quod non est in proposito.

Ad secundum, adaequatio dicit proprie aequalitatem duorum in eadem quantitate, et sic non est adaequatio in proposito ; alio modo adaequatio dicitur non secundum quantitatem, sed secundum proportionem, et sic dicitur aliquid adaequatum alteri, quod est summe proportionatum sibi. si ibi sit adaequatio, utpote effectus adaequatus causae, qui est proportionatus in ratione effectus, licet ille non sit simpliciter sibi adaequatus aequalitate quantitatis: hoc modo illuminatio diceretur adaequata soli qua major esse non posset, licet lumen nunquam sit aequale etiam secundum perfectionem quantitatis ipsi soli, quia effectus aequivocus.

Ad formam, tunc major est vera de adaequatione primo modo, si illa esset: sed sic minor est falsa, et praecise vera de adaequatione secundo, nec adhuc de adaequatione illo modo quae scilicet est secundum intensionem, sed secundum extensionem, quia scilicet unum principium generandi non potest extendi ad aliam generationem, quam ad istam. Non est ergo hic adaequatio quantitativa, nec est proprie adaequatio secundum proportionem quantum ad intensionem, sed tantum quantum ad extensionem, et ita nullo modo includit infinitatem, quanta est in illo cui adaequatur.

Ad tertium, sicut tantum est in praecedenti quaest, a. 2. in fine, subsiste re est aequivocum. Uno modo accipitur pro per se esse, et sic loquitur Augustinus 7. de Trin. c. 4. Omnis res ad se subsistit, quanto magis Deus. Alio modo pro incommunicabiliter per se esse, siquidem communicabile intelligitur non quasi subsistens, sed quasi inhaerens subsistenti, et quasi modum inhaerentiae habens. Primo modo concedo, quod subsistere formaliter dicit perfectissimum esse, et non dicit nisi essentiam secundum Augustinum: secundo modo subsistere praesupponit perfecte esse, sed non formaliter includit, sed tantum addit incommunicabilitatem supra per se esse primo modo acceptum, et illud sic est ratio subsistendi, quod est ratio incommunicabiliter per se essendi, et talis est relatio: ratio autem essendi incommunicabiliter, non est ratio perfectissime essendi.

Ad ultimum, concedo quod intellectus est formaliter infinitus propria infinitate, quae est modus intrinsecus suae propriae entitatis, scilicet intellectualitatis, ut intellectualitatis, et tamen paternitas non sic est infinita, cum hoc tamen paternitas est eadem realiter essentiae aliquo modo, sicut intellectus. Et cum additur, quod infinitas intellectus est propter identitatem ejus ad essentiam :

Respondeo, primum omnino in divinis (ut tactum est in prima quaestione) est essentia, ut essentia, quae secundum Damascenum est pelagus propter comprehensionem omnium perfectionum divinarum; ista est infinita non tantum intensive in se, sed etiam virtualiter primo, et per se continens omnia intrinseca, quodcumque autem aliud continet per identitatem alia, sed non primo omnia, quia nec a se, sed virtute essentiae, a qua etiam habet suam infinitatem. Videtur ergo quod essentia habet infinitatem, et formaliter, et propriam et primam, quia a se, quia respectu omnium dicitur pelagus, quia omnem perfectissime continet entitatem intrinsecam, ut possibile est eam contineri in uno formaliter. Ab hac autem prima, sicut licet loqui, emanant omnia ordinate: primo quidem intrinseca essentialia, quae non dicunt respectum ad extra: secundo notionalia: tertio et ultimo creata, sive extrinseca: et quodlibet emanans recipit illud perfectionis ab ea, cujus est capax, si sibi non repugnat, et illius recepti causa quasi effectiva et primaria est infinitas essentiae ;

causa autem sive ratio formalis est ipsa entitas propria cujuslibet emanantis. Essentiale ergo recipit ab ea infinitatem formalem, quia talis essentia sufficit in ratione principii et fundamenti ad dandum talem quantitatem, et talis quantitas virtualis ipsi non repugnat, sicut nec communicabilitas. Ipsi autem relationi personali competit per essentiam esse ad alterum, nec competit sibi infinitas intensive propria, quia ipsa non est capax talis quantitatis, sicut nec communicabilitatis. Etiam in genere principii formalis est status, hoc enim accipit infinitatem, illud non, quia hoc est hoc, et illud est illud, sicut hoc accipit communicabilitatem, illud incommunicabilitatem, quia hoc est hoc, et illud est illud: repugnantia enim formalis, et non repugnantia, primo reducitur formaliter ad rationem ejus, cui dicitur esse repugnantia. Tandem ab essentia creaturae recipiunt entitatem finitam, quia talis sola eis competit.

Ad formam igitur argumenti dico, quod sola identitas essentiae non est sola ratio habendi infinitatem formaliter, sed est ratio sufficiens omni ei, cui formaliter non repugnat infinitas ; formaliter autem repugnat relationi personali, ut probatum est, et nulli essentiali. Et si quaeras quare compossibilis est infinitas huic, et non huic? potest quaeri in oppositum, quare huic repugnat incommunicabilitas, et huic non? quod omnes concedunt, et est eadem responsio, quia in ratione principii formalis, quia scilicet formaliter hoc est hoc, et illud est illud formaliter. Quia autem in ratione principii fundamentalis ipsa essentia est unum principium illimitatum, a quo multa sunt ordinate nata procedere, et quodlibet in primo instanti, in quo quasi emanat vel procedit in esse, suam habet entitatem, hoc talem, et illud talem, et huic sua entitas est ratio repugnantiae alicujus, cujus tamen illi non est ratio repugnantiae entitas sua.

Ad argumentum principale, sicut declaratum est in primo articulo, infinitas in entitate dicit totalitatem in entitate, et per oppositum suo modo finitas dicit partialitatem entitatis. Omne enim finitum ut tale, minus est infinito ut tali, quia secundum Euclidem 7. conclusi one 4. Omnis numerus minor majoris numeri pars est, vel paries. Hoc non sic intelligendum est, quod iste binarius sit pars illius ternarii, quia nihil est sic in divinis, sed quantum ad proportiones omnes attendendas in quantitatibus, ille binarius se habet ad illum ternarium, sicut pars, vel partes ad totum, quia simili modo exceditur ab illo ternario, sicut exceditur alius binarius ab alio ternario cujus est pars: ita dico hic : Nullum creatum est pars Dei, cum Deus sit simplicissimus, sead omne finitum, cum sit minus illa entitate infinita, conformiter potest dici pars, licet non sit secundum aliquam proportionem determinatam, quia exceditur in infinitum,-et hoc modo omne aliud ens ab ente infinito dicitur ens per participationem, quia capit partem illius entitatis, quae est ibi totaliter et perfecte. Hoc ergo volo habere, quod omne finitum, cum sit minus infinito, est pars ; cui ergo repugnat esse pars, vel excedi realiter ab aliquo, ei repugnat esse finitum: nunc autem paternitati huic repugnat esse pars divinitatis illo modo, vel excedi a divinitate, quia propter infinitatem divinitatis paternitas, cum sit compossibilis sibi in eodem supposito, est simpliciter idem sibi, et per consequens realiter excedi non potest, nec esse pars, nec rationem partis habere potest. Non ergo est finita, nec infinita, sicut prius probatum est, quia sicut finitum habet rationem partis modo praedicto, ita infinitum habet rationem totius hoc modo, scilicet ex plenitudine quantitatis virtualis suae mensurans omne aliud ut maper accessum ad ipsum, et minus jus per recessum: sed nec paternitas habet rationem totalitatis, quia mensura secundum gradum quemdam perfectionis stat ad aliquod primum in ordine mensurandi, quod est essentia absoluta.

Dico ergo breviter, quod paternitas nec formaliter est finita, nec formaliter infinita. Et cum arguis ex divisione immediata entis in ista, etiam antequam descendat in decem Genera, concedo bene, quod ista non, dividunt ens, ut jam contractum est ad aliquod Genus, imo quodlibet Genus, et ens ut immediate indifferens ad decem Genera, est praecise ens finitum: finitum tamen et infinitum non dividunt ens, nisi ens quantum, quia sicut secundum Philosophum primo Physicorum, finitum et infinitum quantitati congruunt, quod est verum de finito et infinito, et quantitate proprie acceptis, ita etiam extensive loquendo, finitum et infinitum, ut sunt passiones entis, conveniunt praecise enti quanto in se habenti quantitatem aliquam perfectionalem: talis autem quantitas non convenit entitati, nisi quae potest esse partialis, vel totalis inter essentias: quantitatem enim comparatam ad aliam statim oportet excedere, vel excedi, et esse partiale vel totale, sicut hic loquimur de partialiet totali: paternitas autem ut paternitas non potest esse inter entitates totalis nec partialis.

Potest etiam dici, quod quantitas virtualiter non convenit nisi entitati quidditative, ut scilicet distinguitur ab entitate hypostatica, et per consequens nec finitas, nec infinitas. Ista autem entitas, licet sit in se quodammodo quidditativa, tamen ut est talis, est tantum hypostatica.

Tertio modo dici potest, quod quantitas virtualis non convenit nisi entitati absolute. Sed istae duae responsiones ultimae concedunt aliqua dubia de entitate hypostatica, et entitate relativa, quod scilicet non habeant quantitatem virtualem.

Viso de relatione originis in divinis, sequitur quaestio de relati onibus communibus, et est unica.