Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum vera simplicitas Dei consistat in hoc, quod ipse est, quidquid habet ?
Alens. I. p. q. 5. mernb. 2. D. Tbom. I. p. q. 3. art. 7. et 8. D. Bonavent. hic 2. p. art, i . q. I . et 2. Richard. art. 3. q. I . Durand. q. 4. Doctor 5. Metaph. q. I . ei 9. et 9. Mel. q. 10. et de primo princ. c. 4. concl. 10.
Quia Magister praecipue et finaliter simplicitatem Dei determinat, per hoc quod Deus est quidquid habet, sicut dicit Augustinus 11. de Civit. c. 10. ideo quaero : Utrum vera simplicitas Dei consistat in hoc quod ipse est, quidquid habet ? Et videtur quod non, quia aliqua creatura simplex est, et tamen non est quidquid habet, quia in qualibet creatura differt quid et quo ; igitur.
Contra, Augustinus in littera supra citatus, respondendo quod illa propositio est verissima: Deus enim est quidquid habet intrinsece in natura sua.