IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Dicit igitur : " Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae. " Eccli, ii, 14 : Vae duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis !
" Qui similes estis sepulcris dealbatis. " Cui dealbationi comparatur exterior compositio hypocritae. Pinguntur enim in sepulcris pulchrae imagines, et magnorum factorum, et heroum magnalia. Psal. lxvii, 7 : Qui exasperant, qui habitant in sepulcris. Isa. XXII, 16 : Excidisti tibi hic sepulcrum. Isa. XI, 10 : Erit sepulcrum ejus gloriosum. Unde cuidam tali dixit Paulus, Act. xxiii, 3 : Percutiet te Deus, paries dealbate.
" Quae a foris apparent hominibus speciosa. " Proverb. XXXI, 30 : Fallax gratia, ei vana est pulchritudo,
" Intus vero plena sunt ossibus mortuorum, " per quae significatur robur ad peccandum et duri cordis obstinatio. Ezechiel. XXXII, 27 : Iniquitates eorum in ossibus eorum.
" Et omni spurcitia, " quantum ad carnis desideria, Psal. v, 11 : Sepulcrum patens est guttur eorum, Unguis suis dolose agebant. Psal. xiii, 3 : Venenum aspidum sub labiis eorum. Isa. XIV, 19 : Tu projectus es de sepulcro tuo quasi stirps pollutus et obvolutus.
" Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, "
In exteriori corporali compositione, et virtutis similitudine. Et est explanatio praeinductae metaphorae. II ad Timoth. iii, 25 : Erunt homines seipsos amantes .., habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Contra quod dicit, Psal. xliv, 14 : Omnis gloria ejus filiae regis ab intus. Et, Cantic. I, 4 : Nigra sum, sed formosa, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. Tabernacula enim Cedar intus pulchra, et extra sunt horrida : et pelles quas fecit Salomon ad tegendam arcani, intus erant auratae et fulgentes gemmis, et extra turpes.
" Intus autem pleni estis hypocrisi. "
I ad Timoth. IV, 1 : Spiritus manifeste dicit, quia in novissimis diebus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium.
" Et iniquitate, " scilicet contra proximum. Ezechiel, vii, 23 : Civitas plena iniquitate. Psal. lxxiii, 7 : Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum : transierunt in affectum cordis.
" Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra Prophetarum, et ornatis monumenta justorum.
Et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine Prophetarum.))
Tertium est vae contra veritatem vitae, quod est propter falsam sermonis jactantiam. Et habet partes duas : in quarum prima ponit maledictionem cum obiurgatione : et in secunda, convincit jactantiam esse mendacem, ibi.v. 34 : " Ideo ecce ego ad vos mitto, etc. "
In prima harum partium tria continentur, interminatio videlicet maledictionis pro jactantia operis et sermonis, et ostentio vanitatis et falsitatis, et objurgatio criminis.
Adhuc, primum horum duo habet, scilicet maledictionem pro jactantia operis, et pro jactantia sermonis.