De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Utrum oequalitas in divinis sit relatio realis.
Alens. 1. part. g. 47. num. 1. D. Thom. 1. p, q. 42. art. 2. Scot. 1. d. 19. q. 2. et d. 81. q. 1. D. Bonavent. 1. d. 31. art. 1. q. 2. et 3. Rich. art. 1. q. 1. et 2. Capr. 5. 1. art. 1. Durandi q. 1. Gam. q.1. Saar. 1. par. tract. lib. 3. cap. 15.
Arguitur quod sic. Illa relatio est realis, quae habet fundamentum reale et extrema realiter distincta: ista est hujusmodi ; ergo, etc. Probatio minoris, ibi est magnitudo realis, scilicet essentiae, et personae realiter sunt distinctae, quae dicuntur ad invicem aequales.
Contra : Omnis relatio realis fundatur super actionem et passionem, vel supra quantitatem 5. Metaph. in Deo nulla ratio realis fundatur super quantitatem, quia secundum Augustinum 5. de Trin. cap. 1. Deus est magnus sine quantitate ; ergo nulla est ibi relatio realis, nisi fundata super actionem et passionem ; talis autem ibi est sola relatio originis; aequalitas autem non est relatio originis, quia ejusdem rationis in utroque extremo.
Item, eadem est magnitudo in tribus personis, sicut eadem essentia: ergo extrema non sunt realiter distincta, nec per consequens relatio realis.
Hic sunt tria videnda: Primo, si aequalitatis in divinis sit aliquod fundamentum reale. Secundo, si sit realis distinctio extremorum. Tertio, si illa aequalitas ex natura rei insit extremis secundum fundamentum.