Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum simplicitati divinae repugnet quod aliquid dictum de Deo formaliter sit in genere ?
Alens, I. p . q. 48. menti. 4. art. 1. D. Thom. I. p. q. 3. art. 5. Henrio. in summa art. 22. q. I . et 2. D. Bonav. hic 2. p. art. I. q. 4. Richard. art. I . q. 3. Occliam q. I . Gregor. q. 3. Doctor in Oxon. q. 3. et de primo principio. c. 4. conclus. I . 9. et 10. et7. Het. q. 18. Suarez I. p. tract. I. lib. c. 4.
Additur in titulo formaliter propter illa praedicata, quae transumptive, etnon formaliter dicuntur de Deo. Probatur vero quod non. Haec est praedicatio formalis: Deus est ens, Deus est intellectus, et ens indifferens ad Deum, et non Deum; ergo oportet quod determinetur ad Deum per aliquid habens rationem qualis respectu entis ; igitur ratio differentiae potest esse in Deo ; ergo ratio generis.
Item, Avicenna 2. Metaphysicae, cap. primo, ens dividitur sicut in contradictoria in ens in subjecto, et in ens non in subjecto. Sed ens non in subjecto, est ratio praedicamenti substantiae ; Deus est hujusmodi ens ; ergo, etc.
Item, ubi est species, est genus ; in Deo est species per Damascenum lib. 1. Orthodoxae fidei c. 8. et in Elementaria suo idem ponit.
Item, sapientia dicitur formaliter C de Deo, et hoc secundum eamdem rationem, secundum quam dicitur de creaturis, quia si aliter diceretur de Deo et creaturis, non posset argui sapientia esse perfectionis simpliciter, et melius esse quam non esse, plus quam de lapide ex hoc quod sapientia est perfectionis simpliciter in Deo.
Oppositum in littera, et Augustinus quinto libro de Trinitate capite secundo.