De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Fundamentum aequalitatis in communi esse Quantitatem ex Philosopho: an autem unitas quantitatis sit formale fundamenti, hic non resolvit, quia non requiritur ad quaestionis desitionem: esse tamen tenet 4. d. 6. q. 10. n. 5. Vide eum d. 19. q. 1. n. 2. et d. 31. n. 3. ubi agit de fundamento proximo et remoto aequalitatis, et de tota hac quaestione.
Primus articulus habet tria : Primo videndum de fundamento aequalitatis in communi. Secundo, quid posset assignari fundamentum aequalitatis in divinis, et si sint plura fundamenta, quae et et quot. Et tertio de quocumque eorum, si sit ibi reale.
Primum videtur accipi a Philosopho, quod fundamentum aequalitatis sit quantitas: ait enim in Praedicamentis, quod proprium est quantitati secundum eam aequale, vel inaequale dici. Istud secundum notat fundamentum illius relationis, sicut ipse loquitur, c. de Qualitate, quod proprium sibi est, quod aliquid secundum eam dicatur simile, vel dissimile. Istud dictum de fundamento aequalitatis vel similitudinis videtur magis explicare 5. Met. c. de ad aliquid, aequale, simile, idem, secundum unum dicuntur omnia, aequalia, quorum quantitas est una; similia, quorum qualitas est uno; eadem, quorum substantia est una. Hic ipse videtur innuere quod non sola quantitas est fundamentum aequalitatis, sed requiritur unitas quantitatis, et tunc est quaestio generalior quaestione proposita, duplex : Una, an unitas sit formale in fundamento aequalitatis, et si daretur quod sic, an immediatior, quam ipsa quantitas, cujus est unitas, vel e converso. Secunda quaestio, an unitas sic per se pertinens ad fundamentum aequalitatis importet per se aliquid positivum, vel solum privationem vel negationem. Quod si diceretur solam negationem importare, et cum hoc esset per se de fundamento aequalitatis, sive tanquam ratio proxima, sive remota, sequitur quod generaliter aequalitas non esset relatio realis. Istam conclusionem generalem, et istas duas praemissas, ex quibus sequitur, non oportet hic discutere, quia transcendunt quaestionem propositam. Concedentes enim aequalitatem esse alibi relationem realem, adhuc negant specialiter de aequalitate divina; esto igitur, quod aequalitas generaliter sit relatio realis, vel positiva necessario, sive non, adhuc inquiretur, si quantum est ex parte eorum, quae requiruntur ad relationem realem, possunt etiam aeque salvari in aequalitate divina, sicut in aequalitate creata.