De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
. Fundamentum aequalitatis in Deo esse magnitudinem, aeternitatem et potestatem ex
Augustino, et probat ex Philosopho, qui secundum eum quantitas est fundamentum, nec est alia quantitas in Deo nisi aeternitas vel magnitudo virtutis ; illa enim correspondet successivae, et haec permanenti in creatis. Explicat clare duo dubia circa locum August. de hoc videndus est 1. d. 19. q. 1. et d. 31. q. 1.
De secundo in isto articulo, scilicet de aequalitate in divinis in speciali, quid sit ejus fundamentum. Illud videtur Augustinus as signare, primo de fide ad Petrum, ubi loquens de tribus personis divinis dicit: Nulla, inquit, alteram praecedit aeternitate, aut excedit magnitudine , aut superat potestate, quia nec Filio Pater anterior, aut major est, et potest addi, aut etiam potentior. Illud dictum Au gustini probatur ex dictis Philosophi, quia siaequalitas est secundum quantitatem, cum quantitas primo dividatur in continuam et discretam, in divinis non potest esse aequalitas secundum quantitatem discretam, quia nulla est ibi nisi Trinitas, quae non est numerus, vel si est pluralitas, minor pars est quodammodo majoris, et ita inaequalis sibi. Quantitas autem continua dividitur in permanentem et successivam in Deo non est quantitas successiva, est tamen aliqua, quae est sibi correspondens, quae est quantitas durationis, et illa proprie dicitur aeternitas; quantitas permanens in creaturis dicitur communiter magnitudo molis, et omnis sibi correspondens in divinis, dicitur magnitudo virtutis ; sequitur ergo ex dicto Philosophi dictum Augustini, quod ad hoc quod aequalis sit in divinis, aut est secundum magnitudinem, aut secundum aeternitatem.
Secundo, dictum Augustini exponitur, quia tunc ex dictis vi Ietur superfluere tertium, quod addit secundam potestatem. Sed est responsio quod aequalitas aliquorum attenditur proprie secundum aliquid eis intrinsecum, et ad se: ex consequenti tamen aequalitas attendi potest in comparatione ad extrinseca. Unde ex consequenti, ex hoc quod aliqua formam aliquam habent in aequali gradu, sequitur quod secundum eam possunt aequaliter agere, in comparatione ad extrinseca: aequalitas ergo potestatis proprie non est alia ab aequalitate magnitudinis, et hoc ex aequo distincta, sed est quasi explicans quamdam aequalitatem magnitudinis, quae scilicet magnitudo est formae activae, sicut in creaturis, quae habent aequalem magnitudinem caloris, habent potentiam aequalem calefaciendi: sic ergo sunt tria, connumerando aequalitatem, quae est in comparatione ad extrinseca cum aequalitate, quae est secundum intrinseca: proprie autem et ex aequo, sunt tantummodo duo quae sunt ad se, et ad intra, secundum quae attenditur aequalitas, scilicet secundum magnitudinem et aeternitatem. Et forte propter ista, Augustinus in replicando, tantummodo ista duo replicat, non potentiam, cum ait, non est Pater Filio anterior, aut major, non dicit aut potentior.
Est etiam aliud dubium circa illud dictum Augustini quare non secundum plura attenditur aequalitas? sunt enim Pater et Filius aequales secundum sapientiam, secundum bonitatem, secundum justitiam, et caetera talia.
Respondeo, non sunt aequales secundum sapientiam, nisi ut habentes unam magnitudinem, et ideo si secundum quamcumque perfectionem essentialem sunt aequales, semper proxima ratio aequalitatis est magnitudo illius perfectionis: et ideo per solam magnitudinem intelligit ipse quamcumque perfectionem essentialem, quantum, scilicet ad illud quod est fundamentum aequalitatis, quia nulla fundat nisi sub ratione magnitudinis.