De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Circa tertium primi articuli hujus q. 1. si fundamentum aequalitatis sit in Deo realiter, tria explicanda sunt juxta locum August. adductum. Primum, an magnitudo sit ibi ex natura rei, et circa hoc alia tria explicanda sunt ; quorum primum est, qualiter magnitudo ponenda est in Deo ? Et respondet ad mentem Philosophi et August. magnitudinem virtutis et perfectionis esse ponendam in Deo. Secundum, quid sit ex natura rei, cui convenire possit haec magnitudo. Respondet ibi esse realiter essentiam ex quaest. 1. num. 2. Et per hoc patet ad tertium horum, scilicet hanc magnitudinem ex natura rei convenire essentiae ; quod probat 1. ex Damascen. 2. quia est infinita ex natura rei, ( quia infinitas, cum sit modus intrinsecus, non convenit per relationem rationis), ergo similiter magna. Tertio, modus objecti beatifici est in re, ut est infinitas intensiva, quae est magnitudo virtutis. Hic explicat notitiam abstractivam et intuitivam, probans hanc convenire intellectui, quia convenit sensui,de hac divisione scientiae agit 2. d. 3. q. 9. n. 6. 7. et q. 11. n. 11. 12. et 3. d. 14. q. 3. d. 4. d. 10. q. 8. et d. 49. n. 12. probat clare beatitudinem intellectus necessario consistere in intuitione (non in abstractiva notitia) objecti influiti,quia finitum satiare nequit, de quo 3. d. 14. q. 1.
De tertio (a) in isto articulo, patet quod ad illud videndum, oportet tria videre. Primo, an magnitudo sit ibi ex natura rei. Secundo an aeternitas. Tertio an potestas.
De primo oportet tria videre. Primo, qualiter magnitudo poni posset in divinis. Secundo, quia magnitudo est alicujus magnitudo, ideo ad hoc quod habeamus magnitudinem ex natura rei, oportet primo habere aliquid ex natura rei, cujus sit magnitudo. Et tertio, an illa magnitudo ejus sit ibi ex natura rei, ut sic primum istorum, quod scilicet est de magnitudine, requirat tria ad habendum complete propositum.
De primo Philosophus 5. Metaphys. c. de quantitate dicit: Sunt autem magnum et parvum, et majus, et minus, et secundum se, et ad invicem dicta, quanti passiones secundum se, transferuntur etiam et ad alia, haec nomina ; vult dicere, quod magnum et parvum, sive accipiantur absolute, et secundum se, sive respective, secundum se conveniunt quantitati proprie dictae, translative autem aliis. Et hoc apparet (b) satis per rationem, quia non negaret Philosophus aequalitatem esse individuorum ejusdem speciei in quolibet genere, et inaequalitatem specierum, et per consequens, cum secundum ipsum, aequale et inaequale non dicantur nisi secundum quantitatem, quantitas aliquo modo convenit omni enti cujuscumque Generis, et per consequens licet magnum et parvum secundum eum sint passiones propriae quantitatis, tamen translative accepta sunt transcendentia, et passiones totius entis. Augustinus autem 6. de Trin. cap. 8. istam magnitudinem, quam Philosophus dicit translative dictam, dicit esse magnitudinem, non molis, sed bonitatis et perfectionis : In his, inquit, quae non mole magna sunt, idem est majus esse, quod melius esse.
Patet ergo quod magnum primo modo secundum Aristotelem proprie dictum, et secundum Augustinum magnum mole non est in Deo, nec in aliquo spirituali, sed magnum translative secundum Philosophum et magnum bonitate et virtute, vel perfectione secundum Augustinum, potest poni ibi, quia illud est transcendens conveniens, suo modo, omni enti.
Quantum ad secundum, ne de dubiis asseratur certum, certum est quod est ibi essentia ex natura rei, quod etiam declaratum est in primo art. 1. quaest.
Et statim ex hoc infertur tertium, scilicet quod ipsa essentia, ut essentia, habet ex natura rei propriam magnitudinem, et hoc probatur auctoritate et ratione duplici. Auctoritas est Damasceni c. 9. ubi vult quod essentia est pelagus quoddam substantiae infinitum et interminatum ; essentia, ut saepe dictum est, dicitur ab eo pelagus quoddam quasi prioritatem, et primam comprehensionem habens omnium, et ut sic, secundum ipsum, est infinita et interminata; sic ergo est infinitas essentiae, ut essentia.
Ex his sic arguitur : Essentia est infinita ex natura rei, ut accipitur ex auctoritate Damasceni, quia ut est pelagus, est infinita. et ut est omnino prima, ex natura rei dicitur pelagus; infinitas autem essentiae dicitur magnitudo ejus propria: ergo habet propriam magnitudinem ex natura rei. Minor quantum ad aliquid satis patet, quia sicut quantitativa infinitas proprie dicit magnitudinem imo extensive illimitationem, quantitatis propriae, ita infinitas intensiva, et in perfectione dicit summam perfectionem vel magnitudinem perfectionis.
Per rationem arguitur sic: Infinitas intensiva convenit essentiae ex natura rei; illa est propria magnitudo essentiae ; ergo, etc. Major probatur, quia, sicut declaratum est in quaestione praecedente, infinitas intensiva non dicit proprietatem vel passionem ejus, cujus est, sed modum intrinsecum ejus, circumscripta etiam quacumque proprietate; nulli ergo potest convenire, nisi cui ex natura rei intrinsece convenit. Probatio minoris, quia entitati quidditatis absolutae, quae nata est habere rationem mensurae, vel mensurabilis, vel convenit finitum, vel infinitum: cui ergo repugnat finitum, ei convenit infinitum, talis est essentia divina. Posset ergo argui ad probandum majorem, per hoc quod relationi rationis non potest competere infinitas intensiva, quia tunc relatio rationis esset perfectio simpliciter ; ergo nec infinitas potest alicui competere ex relatione rationis, sed tantum ex natura rei.
Secundo (c) arguitur sic per rationem : Modus objecti beatifici, ut objectum beatificum est, est in re, et ex natura rei. Infinitas intensiva est talis modus in essentia divina: ergo est ibi ex natura rei, et per consequens magnitudo. Major probatur ex perfectione actus beatifici, qui ut melius capiatur, distinguitur de duplici actu intellectus, et hoc loquendo de simplici apprehensione sive intellectione objecti simplicis, unus indifferenter potest esse respectu objecti existentis, et non existentis, et indifferenter etiam respectu objecti, non realiter praesentis, sicut et realiter praesentis; istum actum frequenter experimur in nobis, quia universalia, sive quidditates rerum intelligimus aeque, sive habeant ex natura rei esse extra in aliquo supposito, sive non, et ita de praesentia et absentia. Et etiam hoc probatur a posteriori,quia scientia conclusionis vel intellectus principii,aeque in intellectu manet, re existente et non existente praesente vel absente, et aeque potest haberi actus sciendi conclusionem, et intelligendi principium; ergo aeque potest haberi intellectio extremi illius, a quo dependet illud intelligere complexum conclusionis vel principii: iste actus intelligendi, qui scientificus dici potest, quia praevius et requisitus ad scire conclusionis, et ad intelligere principii, potest satis proprie dici abstractivus, quia abstrahit objectum ab existentia et non existentia, praesentia et absentia.
Alius autem actus intelligendi est, quem tamen non ita certitudinaliter experimur in nobis: possibilis tamen est talis, qui, scilicet praecise sit objecti praesentis ut praesentis, et existentis ut existentis. Hoc probatur, quia omnis perfectio cognitionis absolute, quae potest competere potentiae cognitivae sensitivae, potest eminenter competere potentiae cognitivae intellectivae; nunc autem perfectionis est in actu cognoscendi, ut cognitio est, perfecte attingere primum cognitum ; non autem perfecte attingitur, quando non in se attingitur, sed tantummodo in aliqua diminuta, vel derivata similitudine ab ipso: sensitiva autem habet hanc perfectionem in cognitione sua, quia potest objectum attingere in se, ut existens, et ut praesens est in existentia reali, et non tantum diminute attingendo ipsum in quadam perfectione diminuta: ergo ista perfectio competit intellectivae in cognoscendo ; sed non posset sibi competere, nisi cognosceret existens, et ut in existentia propria praesens est, vel in aliquo objecto intelligibili eminenter ipsum continente, de quo non curamus ad praesens; talem autem actum cognitionis de existente, ut existens, et praesens est, habet Angelus de se, non tantum enim intelligit Michael se, eo.modo quo intelligeret Gabrielem, si Gabriel annihilaretur intellectione, scilicet abstractiva, sed intelligit se, ut existentem, et ut existentem eumdem sibi; sic etiam intelligit suam intellectionem, si reflectatur super eam, non solum considerando intellectionem, sicut quoddam objectum abstractum ab existentia, et non existentia, quia sic intelligit intellectionem alterius Angeli, si nulla intellectio ejus esset, sed intelligit se intelligere, hoc est, intellectionem sibi inexistentem; ergo ista intellectio possibilis Angelo est possibilis simpliciter intellectivae nostrae, quia promittitur nobis, quod erimus aequales Angelis: ista, inquam, intellectio potest proprie dici intuitiva, quia ipsa est intuitio rei, ut existentis et praesentis.
Ex ista distinctione ad propositum : Actus beatificus intellectus non potest esse cognitio abstractiva, sed necessario intuitiva, quia abstractiva est aeque existentis, et non existentis, et sic beatitudo potest esse in objecto non existente, quod est impossibile ; abstractiva etiam posset haberi, licet objectum non attingatur in se, sed in similitudine; beatitudo autem nunquam habetur, nisi ipsum objectum beatificum immediate in se attingatur, et hoc est, quod aliqui vocant, et bene, ipsam intellectionem intuitivam visionem facialem ; et accipitur ab Apostolo, 1. ad Cor. 13. Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem.
Ex his patet major, quia si actus beatificus est necessario intuitivus ipsius objecti, ergo est ejus, ut existentis, et in existentia propria praesentis ; ergo omnis conditio, quae est objecti per se beatifici, est ejus per se, ut in existentia reali, imo, ut in ipsa reali existentia praesentis, ex quo habemus majorem. Probatio minoris, quod scilicet infinitas sit per se conditio objecti beatifici: nullus intellectus, nec etiam voluntas in aliquo objecto perfecte quietatur, nisi sit in eo tota plenitudo primi objecti, quanta, scilicet compossibilis est primo objecto; talis plenitudo primi objecti intellectus, vel voluntatis non potest esse nisi infinitas: ergo nulla potentia beatificabilis potest quietari in aliquo, nisi sit infinitum, et per consequens infinitas est per se conditio objecti quietativi, et ita beatifici. Major probatur : Primo, quia cum potentia naturaliter inclinatur ad primum objectum suum, ubi non est plenitudo objecti primi, sed defectus plenitudinis, ibi non est quietudo, imo potentia ulterius inclinatur, ubi ulterius est ratio primi objecti. Probatio minoris, cui non repugnat infinitas, illud non habet totalem plenitudinem sibi possibilem, nisi sit infinitum. Hoc patet, quia sola infinitas est summa plenitudo ejus, cui est compossibilis; nunc autem primo objecto, tam intellectus quam voluntatis infinitas non est incompossibilis,quia sive sit ens, sive verum, vel aliquod tale abstractum ab omnibus, sive primum ens, vel primum verum, quod virtualiter continet alia, patet quod infinitas non repugnat sibi: ergo non habet totalem plenitudinem suam, nisi habeat infinitatem. Sic ergo quantum ad istum articulum de magnitudine habemus, quod ibi sit aliquid ex natura rei, cujus sit magnitudo, ut essentia, et quod ejus sit magnitudo ex natura rei, et qualis magnitudo, quia non proprie secundum Philosophum, sed transumptive,et non molis,secundum Augustinum, sed perfectionis.