De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) De tertio, in isto articulo, scilicet si fundamentum, aequalitatis in divinis sit ibi ex natura rei, et oportet tria videre, de primo, scilicet an magnitudo sit ibi ex natura rei, oportet videre tria : Primo, qualiter magnitudo ponitur in divinis. Secundo, quid sit illud in divinis ex natura rei, cui convenit magnitudo: et tertio an illa magnitudo conveniat ei ex natura rei. De primo Philosophus, etc.
(b) Et hoc apparet satis per rationem, scilicet quod ista conveniunt aliis a quantitate proprie dicta, quia ipse Philosophus non negaret aequalitatem inter individua ejusdem speciei, quia secundum eum inter illa non est ordo essentialis, ut patet 3. Met. (Adverte tamen quod licet inter individua dicatur esse aequalitas, non tamen propter hoc differentiae individuales sunt quantae, quia illa aequalitas non est positiva, sed negativa, pro quanto non excessus unius individui ab alio in perfectione essentiali, etc): nec similiter negaret inaequalitatem specierum, ut patet 8. et 10. Mel. esset ergo in aliis entibus aequalitas et inaequalitas secundum quantitatem virtutis. Et hoc est quod dicit Augustinus 6. de Trin. cap. 7. In his, inquit, quae non mole magna sunt, idem est majus esse, quod melius esse ; et sic cum dicimus,una species est major alia, intelligimus quod sit melior et perfectior. Ista ergo magnitudo perfectionis reperitur in Deo, non autem magnitudo molis, et talis magnitudo virtutis est transcendens conveniens suo modo omni enti, saltem omni enti dicenti perfectionem aliquam. De secundo patet quod ibi est essentia divina ex natura rei ut probatum est in 1. q. Ex hoc infertur tertium, scilicet quod ipsa essentia, ut essentia habet ex natura rei propriam magnitudinem. Et quod habeat magnitudinem propriam ex natura rei, probat auctoritate et ratione duplici. Auctoritas est Damasceni c. 9. qui vult quod essentia est pelagus substantiae infinitum et interminatum, etc.
Deinde probat rationibus : Prima ratio stat in hoc, entitati quidditatis absolutae, quae nata est habere rationem mensurae, vel convenit finitas, vel infinitas, cui ergo repugnat finitas, ei convenit infinitas, et talis est essentia, et si convenit infinitas, hoc erit ex natura rei, et ut gradus intrinsecus, ut patuit q. 4. art. 1.
Dubitatur de hoc quod dicit, cui repugnat finitas ei convenit infinitas, quia paternitati divinae, repugnat finitas, ut supra patuit q. 5. et tamen ei non convenit infinitas. Respondeo quod Doctor loquitur de ente quanto, scilicet quicumque enti quanto repugnat finitas, ei convenit infinitas intensiva: et quod sic loquatur patet, quia praemisit quod magnum et parvum translative sunt passiones entis, quod non potest intelligi, nisi de ente quanto, ut etiam patet in q. respondendo ad argumentum principale.
(c) Secundo principaliter arguit probando, quod infinitas intensiva sit magnitudo ex natura rei, et ratio stat in hoc : Modus objecti beatifici, ut beatificum est, est in re et ex natura rei ; patet quia, sicut objectum beatificum est in re, ita et omne pertinens ad objectum beatificum ; modus autem pertinet ad tale objectum. Sed infinitas intensiva est talis modus in essentia divina; ergo est ibi ex natura rei, et per consequens magnitudo. Majorem probat praemittendo distinctionem de actu intellectus, scilicet intuitivo et abstractivo, et quomodo intuitivus non repugnat nobis ; quae distinctio patet hic, et in primo, dist. 1. et 8. et in secundo, dist, 3. et in 4.
dist. 46. et 49. et q. 14. quadl. Patet etiam in littera, quomodo actus beatificus non est abstractivus, quia aliter quis posset esse perfecte beatus in objecto beatifico actu non existente, quia cognitio abstractiva est etiam objecti non existentis ; est ergo actus beatificus pertinens ad intellectum actus intuitivus, qui est objecti existentis et praesentis. Et sic patet illa major, quia si actus beatificus est objecti existentis et praesentis; ergo est ibi objectum, et omnis conditio objecti beatifici ex natura rei. Probatio minoris, scilicet quod infinitas intensiva sit per se conditio objecti beatifici; patet, quia nullus intellectus, nec voluntas in aliquo perfecte quietatur, nisi sit in eo tanta plenitudo primi objecti, quanta scilicet compossibilis est primo objecto. Talis plenitudo primi objecti intellectus et voluntatis, loquendo de primitate perfectionis, non potest esse nisi infinitas intensiva ; ergo nulla potentia beatificabilis potest quietari in aliquo, nisi sit infinitum, et per consequens infinitas est per se conditio objecti ultimate quietativi.