De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Objicit suadens infinitatem seu magnitudinem essentiae non distingui ab ea, et per consequens non fundare aequalitatem. Respondet, esto non distinguatur realiter ab essentia, sed transeat in eam, manet tamen secundum propriam rationem magnitudinis in qua fundatur aequalitas; quod patet in magnitudine naturae creatae, non dicit magnitudinem, seu infinitatem distingui formaliter ab essentia, quia i. d. 8. q. 2. et 3. tenet gradum intrinsecum non distingui sic ab eo cujus est; vult ergo distingui ex natura rei vel modaliter, vide 1. d. 26. n. 33. ubi explicat quomodo attributa manent et transeunt in essentiam. Replicat, si magnitudo transit in essentiam ; ergo aequalitas in identitatem transibit, quia haec fundatur in essentia, in quam transit magnitudo. Respondet fatendo aequalitatem non aeque distingui ab identitate et similitudine, sicut haec duo inter se, quia primum fundatur in unitate essentiae, secundum in unitate attributi, et aequalitas in magnitudine utriusque, quae in utrumque transit, distinguitur tamen ab istis, quia dicit modum utriusque, quia non datur identitas, nec similitudo perfecta sine aequalitate, et sic non sequitur absurdum illatum, scilicet non esse tres relationes communes in Deo. Si dicas, aequalitas perfecta, et identitas perfecta habent idem fundamentum, scilicet infinitam essentiam, et eumdem terminum, scilicet personam; ergo ex natura rei non distinguuntur. Respondetur, infinitatem respectu aequalitatis esse formale fundamentum, et respectu identitatis et similitudinis perfectae esse conditionem fundandi. Vide Leuch. hic.
(d) Contra ista arguitur sic 5. de Trin. cap. 10. Idem, inquit Augusti nus, est illi esse, et magnum esse; ergo magnitudino transit in essentiam, et per consequens non manet ibi magnitudo secundum propriam rationem magnitudinis: non autem fundat aequalitatem, nisi sub ratione magnitudinis, non dico molis, sed virtutis.
Respondeo, dico quod omni proprietate per impossibile vel possibile circumscripta ab essentia divina,ipsa habet propriam magnitudinem, scilicet propriam infinitatem ; habet enim gradum intrinsecum, sicut res finita habet propriam finitatem, imo magis, sicut si circumscribas ab homine omnem proprietatem, adhuc habet propriam finitatem in ordine entium. Sic ergo concedo, quod est idem Deo esse, quod magnum esse, et aliquo modo, sicut licet dicere, magis intrinsece, quam Deo justum esse, vel sapientem esse, quia non ita dicit magnum proprietatem, vel attributum, sicut justum vel sapiens; transit ergo in ipsum propter summam identitatem magnitudinis ad essentiam. Cum infers, ergo non manet secundum propriam rationem magnitudinis, neganda est consequentia, imo in creaturis sic transit magnitudo perfectionis, quod non est aliud realiter ab eo, cujus est, et tamen manet secundum propriam rationem magnitudinis, ut proprium fundamentum aequalitatis vel inaequalitatis. Est enim una species entium, quantumcumque immaterialis, alteri speciei immateriali aequalis vel inaequalis secundum perfectionem: ergo manet in ea magnitudo secundum perfe ctionem ut fundans istam aequalitatem, et tamen transit ista magnitudo in essentiam per identitatem, quia ait Augustinus 16. de Trin. cap. 8 de ista magnitudine : Idem est majus esse quod melius esse; bonitas enim essentialis, qua una species est melior alia, non est res addita essentiae.
Non sunt ergo opposita in divinis, imo nec in creaturis, transire et manere, si recte intelligatur, transire propter realem identitatem, et manere propter propriam quidditatem: nec sequitur manet, ergo manet realiter distinctum, sed sicut aliquid manet, quando sua propria quidditas non est destructa, sive per corruptionem, sive per resolutionem in separatam potentiam, sive per conclusionem. Primo modo transit ignis in aquam. Secundo modo si per potentiam divinam resolveretur ignis in materiam primam, secun dum se manentem. Tertio modo si ex eo et aqua generaretur mixtum neutrius actualitate manente, nullo istorum modorum transit aliquid in divinis, et solummodo sic transire, infert non manere. Non ergo sequitur, propter oppositum manet, hoc est propria et perfecta et plena actualitate: ergo manet realiter distinctum, quod declarari posset, si esset quaestio de alietate reali.
Sed ex hoc sequitur aliud dubium (e), quia, sicut se habet magnitudo ad essentiam, sic se videtur habere aequalitas ad identitatem. Si ergo magnitudo transit in essentiam, aequalitas transibit in identitatem, et ita non erunt tres relationes communes in divinis, scilicet aequalitas, similitudo et identitas.
Hic potest concedi, quod aequalitas non aeque distinguitur ab identitate et similitudine, sicut ista duo distinguuntur inter se, sed quod aequalitas dicat modum proprium utriusque relationis, ad hoc scilicet quod tam identitas, quam similitudo sit perfecta. Si enim per impossibile, Pater haberet divinitatem majorem, et Filius minorem, esset quaedam identitas ibidem: sed quia fundamentum non haberet eamdem magnitudinem, non esset ibi perfecta identitas, quia non cum aequalitate. Consimiliter duo habentes scientiam majorem et minorem, sunt aliquo modo similes, sed non perfecte similes, quia non aequales in scientia in qua assimilantur. Magnitudo igitur eadem cujuscumque fundamenti, sive identitatis, sive similitudinis, dat cuicumque identitati et similitudini, quod ipsa sit perfecta: aequalitas ergo dicit modum similitudinis, quod ipsa sit perfecta, sicut magnitudo eadem dicit modum fundamenti, scilicet quod ipsum sit perfectum.