De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(d) Contra ista arguitur. Hic arguit Docctor probando quod infinitas non sit propria magnitudo distincta ab essentia divina, quia secundum Augustinum quinto de Trin. c. 2. idem est illi esse, et magnum esse; ergo magnitudo transit in essentiam, et sic non manet secundum propriam rationem. Respondet, quod ipsa magnitudo perfectionis non est passio, nec quasi passio, quia circumscripta omni passione, etc. sed est gradus intrinsecus, ut etiam patuit q. 5. art. 1. et ut sic, habet propriam rationem magnitudinis ; et licet transeat infinitas in essentiam secundum perfectam identitatem realem, manet tamen secundum formalem ejus rationem, sicut dictum est supra q. 5. et alibi saepe.
(e) Sed ex hoc sequitur aliud dubium. Hic arguit contra praedicta, scilicet quod magnitudo transeat per identitatem in essentiam, quia si sic, lunc sequeretur quod aequalitas et identitas in divinis essent idem ; patet, quia identitas immediate fundatur super essentia, et aequalitas super magnitudine, quae est eadem quod essentia; ergo aeque primo fundatur in essentia sicut identitas, et per consequens non videntur differre.
Respondet quod aequalitas nor aeque distinguitur ab identitate et similitudine, sicut similitudo distinguitur ab identitate; et patet, quia proximum fundamentum identitatis est unitas essentiae, et proximum fundamentum similitudinis est unitas attributi, puta unitas sapientiae vel bonitatis, et proximum fundamentum aequalitatis est magnitudo, quae transit in essentiam. Nam infinitas essentiae transit in essentiam, et infinitas attributi transit in attributum, et per consequens minus distinguitur aequalitas a similitudine et identitate, quam similitudo distinguatur ad identitate. Dicit ergo Doctor quod aequalitas dicit modum proprium, tam similitudinis quam identitatis, quia ubi est aequalitas essentiae, ibi est perfecta identitas; patet, quia si per impossibile Filius haberet minorem Deitatem, et Pater majorem, ibi non esset perfecta identitas. Dicit etiam modum similitudinis, quia si Filius haberet minorem sapientiam, et Pater majorem, inter eos non esset perfecta similitu?o. Aequalitas ergo dicit modum perfectum utriusque similitudinis, sicut etiam magnitudo perfecta dicit modum perfectum utriusque fundamenti, scilicet similitudinis et identitatis, et tamen aequalitas differt ex natura rei, ut patebit in dubiis quae ponam.