REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum voluntas divina possit esse per se principium communicandi essentiam divinam ?
Alens. I. p. q. 43. memb. 3. atr. 2. D. Thom. I. p. q. 41. art. 2. ad 3. Ilcnric. quodl. 6. q. I. et quadi. 5.q . 4. D. Bonav hic art. 1. q 1. Richard ibidem Occham q. 2. Doctor his q. unici et quodl. 16. Vasquez 1. p . disput. 161.
Circa distinctionem decimam quaeritur primo : Utrum voluntas divina possit esse per se principium communicandi essentiam divinam? Quod non, arguitur primo, quia una natura non communicatur, nisi uno modo communicandi per Commentatorem 8. Physic. commento 46. super illud : Utrum autem unumquodque, etc.
Item per descriptionem naturae arguitur : Natura est vis insita rebus ex similibus similiaprocreans; ergo natura est principium et non voluntas.
Item, voluntas non est nisi primum principium artificialium, quoniam apud Philosophum pro eodem principio habetur ars et voluntas, et propositum ; sed habens eamdem naturam cum producente, non est artificiale ; igitur non potest natura divina, quae eadem est cum communicante communicari per voluntatem.
Contra, voluntas non est minus principium communicandi naturam divinam quam intellectus, cum non sit minus activa, sive productiva ; sed intellectus potest esse principium communicandi naturam divinam, ut probatum est prius dist. 2. ergo et voluntas.
Sed ad propositum dicitur quod quasi opposito modo est de intellectu et voluntate, quia quamvis naturalitatem contrahunt a natura divina, aliter tamen et aliter, quia respectu actus notionalis generandi, natura est principalis ratio elicitiva, intellectus vero quasi concomitans, ut sic magis proprie dicatur Patet generare natura intelligibili quam intellectu intellectuali ; ideo productum per generationem prius dicitur Filius quam Verbum. Unde ibi intelligitur natura determinari per intellectum, et non e converso. Sed quamvis voluntas in divina natura contrahat quamdam naturalitatem, non tamen natura divina est principium quo producendi, ut determinatur per voluntatem, imo voluntas sua libertate est principium producendi ; natura tamen divina intelligitur ut assistens, et ideo ut habet quamdam vim sibi assistentem, producit Spiritum sanctum.
Contra vero illud quod dicitur, quod natura, ut determinatur per intellectum, est principium producendi, argumentatum est supra in ordinatione distinct. 1.
Sed contra hoc quod dicitur de as sistentia respectu voluntatis in productione Spiritus sancti, arguitur principium producendi quo perfectum, et in supposito perfecto conveniente actioni, sufficit praecise ad agendum, sive producendum, et additur, in supposito conveniente actioni, propter Filium, in quo licet ponatur illud quod est principium agendi, tamen suppositum Filii non est conveniens huic actioni, ideo non potest generare. Sed voluntas divina est sufficiens principium et perfectum in supposito perfecto conveniente actioni respectu productionis, ut isti concedunt, et patebit in solvendo quaestionem ; igitur talis assistentia non facit, si non concurrat in ratione principii productivi
Praeterea, quando aliqua, quae se habent secundum prius et posterius, concurrunt ad aliquam actionem, illud quod est prius, principalius concurrit ad illam actionem, si sit activum, sed natura sive essentia prout accipiunt naturam primo modo, in qua tres personae divinae consistunt, est prior voluntate ; igitur si natura isto modo concurrat ad actionem, ut assistens voluntati, necessario erit principalius in ista productione ; igitur contradictionem includit, quod concurrat ut assistens concomitans voluntatem, et non praeveniens, ut ipsi dicunt.