IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
ENARRATIO.
"Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus. "
Hic adhuc inducit duas parabolas, in quibus monet ad vigilandum : et tandem in fine declarat modum et ordinem judicii extremi, propter quod vigilandum est : et haec est divisio istius capituli.
Parabolae autem istae distinguuntur : quia prior ad vigilantiam munditiae et continentiae contra peccatum, et praeparationem virtutis : et ideo attribuitur contemplativis, quorum est studium virtutis, et puritatis et decoris proprium. Sequens autem indicitur ad vigilantiam instantiae operis, et multiplicationis bonorum operum : et ideo attribuitur activis bonis.
M.odus igitur primae parabolae est, quod primo inducit parabolam, et secundo inducit intentionem vigilantiae, cum dicit, V. 13 : " Vigilate itaque. "
Parabola est in duobus : in studio puritatis et decoris quoad meritum : et in discussione sinceritatis et intentionis quoad judicium, ibi, V. 6 : " Media autem nocte, "
Studium puritatis quoad meritum duplex, vel triplex, scilicet, quoad studii illius conceptum, et quoad profectum, et quoad complementum perseverantiae. Profectus est, ibi, " Quae accipientes lam-pades suas, etc. " Complementum est, ibi, v. 5 : " Moram autem faciente, etc. "
In primo horum tria notantur, scilicet duo assimilata, et ratio assimilationis eorum, et ratio assimilatorum est, ibi, " Regnum caelorum. "
" Tunc simile erit regnum caelorum. "
Nec regnum caelorum hic aliud intelligitur nisi studium pulchritudinis : quod secundum leges ad caelum ducentes homini proponitur. Eccli. xliv, 6 : Pulchritudinis studium habentes : pacificantes in domibus suis. Supra, XIII, 41 : Colligent de regno ejus omnia scandala. Sapient. v, 17 : Accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini.
Aliud isti assimilatum est decem virgines, cum dicit : " Decem virginibus, " hoc est, virginalibus mentibus, quae conceptam fidei puritatem cum nullo illicito devirginant amatore. II ad Corinth. XI, 2 : Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Esther, II, 2 : Quaerantur regi puellae virgines ac speciosae. Psal. xliv, 15 : Adducentur regi virgines post eam. Sapient. III, 13 : Felix, quae nescivit thorum in delicto. Su-12 : Sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum.
Hae virgines decem dicuntur : aut propter decem mandatorum obedientiam : sed tunc non consequenter quinque essent fatuae, quia summa sapientia est Dei mandatis intendere. Aut dicuntur melius decem, propter custodiam decem sensuum : quinque exteriorum, et quinque interiorum, qui mentem illibatam deflorant, et devirginant. Primus autem inter exteriores est tactus, in cujus delectatione est ipse concubitus. Tamen etiam tactus impudici multum corrumpunt mentis puritatem. Unde, Hieronymus : " Tactus et joci, risus et sibili, moriturae " virginitatis solent esse principia. " Ideo de purissima cantamus : " Beata " mater et intacta Virgo. " Est etiam gustus quorumdam afferens libidinem : propter quod dicitur, ad Ephes. v, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Et, Genes. IX, 21, verenda Noe nudata sunt, cum vinum bibisset. Et, Genes. XIX, 33 et 35, filias Lot ebrius corrupit. Hieronymus : " Non aetnei montes, " non vulcani ignes ita aestuant, ut juve" niles medullae vino et dapibus inflam-" rnatae : " ideo dicitur, quod princeps coquorum templum Domini, quod virgo est secundum Apostolum, succendit. Tertium est odor odoramentorum luxuriosorum : signum enim est petulantiae. Isa. III, 20, habere olfactoriola, et praeferre rosas in manibus, et hujusmodi. Unde, Proverb. VII, 17, mulier vaga et garrula inter alia dicit, quod cubile aromatibus aspersit, et praecipue his quae libidinem accendunt . Quartus est auditus turpium. I ad Corinth. xv, 33 : Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Et econtra de puris dicitur, Cantic. I, 10 : Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento, hoc est ornamenta aurea dabimus, divina, et candida puritate virginali. Psal. xliv, 11 : Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, etc. Visus est quintus : Qui enim viderit mulierem ad concupisoendum eam, jam moechatus est eam in corde suo . Genes, Etiam, III, 6, mulier primo conspexit lignum quod esset pulchrum oculis, adspectuque delectabile. Genes. XXXIII, 1 et 2, Dina
rapta est, cum. egressa esset ad videndum, ut videret, et videretur. Job, XXXI, 1 : Pepigi foedus cum oculis meis, ut non cogitarem quidem de virgine.
Interiores autem sunt turpis imaginatio, turpium memoria praeteritorum, sensualis motus turpium, et cogitatio turpis, et concupisoentia. Imago enim turpis prae cordis oculis posita, corpus laxat ad illicitum, et mentis puritatem violat. Unde Dominus improperat Ezechiel. XVI, 17, 26, quod mulier fornicaria fecerit sibi imagines masculinas magnarum carnium. Jerem. ii, 20 : Sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix : quod esse non potuit nisi per imaginationem : turpium autem memoria multum violat. Unde, Numer. XI, 5, illi, quibus venerunt in memoriam pepones, et allia, et carnes, voluerunt redire in aegyptum. Et ideo intemerata virgo monetur in Psalmo xliv, 11 : Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Sensualis autem motus, est animalis et brutus motus non restrictus : et ille vocatur serpens, qui corrupit hevam , II ad Corinth. XI, 3:Timeo ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, ei excidant a simplicitate, quae est in Christo. Saepe enim fit, dum motus tentationis non restringitur, quod ingravescente tentatione, etiam mens ad consentiendum illicitae delectationi deducitur. Cogitatio autem est, quando talia in corde coagitantur : et qualia sint, et qualiter perficiantur, mente curiosa perquiritur. Et dum primo ex curiositate talia rimantur, postea ingerente se delectatione, mens polluitur, et illicite delectatur : et ideo dicit Apostolus, 1 ad Corinth. VI, 18 : Fugite fornicationem : quia pestis ista non nisi fugiendo vincitur, ut in toto a cogitatione mentis abjiciatur : et ideo dicit Philosophus, quod illud quod sapientes passi sunt ad Helenam, hoc nos pati oportet ad delectationem veneream :
sapientes autem vasa Helenae fugerunt, ne illicito corrumperentur amore. Ultimum autem concupiscentia omnia vitiat: propter quod Deo laudabilis virgo dicit, Tob. iii, 16 et 17 : Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et servavi animam meam ab omni concupiscentia. Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui.
Vel, Quinque sensus interiores sunt, quos ponunt Philosophi. Sensus communis, qui sensata componit : imaginatio, quae imaginem absentis rei retinet et repraesentat : aestimatio, quae amicum et inimicum, conveniens et inconveniens sibi ex sensibilibus elicit: et phantasia, quae elicita componit et dividit : et memoria, quae sicut in thesauro omnia reponit.
Sed et adhuc quinque sensus sunt corporei, quos diximus : et quinque spirituales, qui ad malum extenti violant, ad bonum extenti conservant mentis castitatem. Et tactus quidem est experientia conjunctionis in corde per delectationem : gustus autem est perceptio dulcedinis rei, quae reducitur ad cordis palatum : odoratus autem perceptio evaporationis boni, vel mali, quod per cordis nares distribuitur, quando cor meditando illud quasi dividendo distribuit, et quid vigoris intus habeant, cognoscere quaerit : auditus autem spiritualis est, quando verba, et cantus, et hujusmodi amati act cor revocantur: visus autem in speciem amati, quod oculis cordis ingeritur.
De tribus autem simul dicitur, I Joan. l, 1 et seq. : Quod audivimus , quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae:... et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis, etc.
De gustu, I Petr, ii, 3 : Si tamen gustatis quoniam dulcis est Dominus. De odore, II ad Corinth. II, 15 : Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt. Cantic. I, 3 : Curremus in odorem unguentorum tuorum. Sic ergo decem sunt. Psal. xxxii,
2 : In psalterio decem, chordarum psallite illi. Lignum enim aridum psalterium supra sonans, virginitas est,quae. Isa, lvi, 3, dicit: Ecce ego lignum aridum : decem autem chordae decem sunt castitatem observantia, quae diximus, quando ad mortificationem carnis extenduntur.
" Quae accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. "
Hic tangit profectum dupliciter, sub modo videlicet convenientiae, et sub modo differentiae.
Sub modo convenientiae tangit quatuor, voluntarium scilicet integritatis propositum, pulchritudinis studium, a commodo carnis recessum, et ad receptionem sponsi processum.
Voluntarium integritatis propositum notatur, cum dicit: " Quae accipientes, " sponte propria: non enim est necessitatis, sed liberae voluntatis, I ad Corinth. VII, 25 : De virginibus praeceptum Domini non habeo : consilium autem do,tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Et, in eodem, vv. 36 et 40 ; Non peccat mulier, si nubat... Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium. Matth. XIX, 11 : Non omnes capiunt istud verbum.
Pulchritudinis studium notatur, cum dicit : " Lampades suas. " Lampas est lucerna lucida, perspicua, luminis contentiva : et hoc est corporis integritas perspicuae munditiae. Suae autem dicuntur, quia innatae sunt omnibus hujusmodi innocentis munditiae. Job, xii, 4 et 5 : Deridetur justi simplicitas. Lampas contempta apud cogitationes divitum. Eccli. XXVI, 21 et 22 : Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus ejus. Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei, hoc est corporis, super aetatem stabilem. Ideo dicitur, Cantic,.VI, 9 : Pulchra ut luna, electa ut sol: quae luminaria mundi sunt lampades. Ideo lampades erant In
templo.
A commodo corporis recessus notatur, cum dicitur : " Exierunt. " Zachar. ii, 6 : 0, o fugite de terra Aquilonis. Apocal xviii, 4 : Exite de illa, populus meus. Isa. LII, 11 : Recedite, exite inde, pollutum nolite tangere: mundamini, qui fertis vasa Domini.
" Obviam, " Christo, " sponso. " Processus notatur, cum subinfertur: " Obviam sponso et sponsae. " Et hoc fit per occursum desiderii et devotionis in oratione, et profectu boni operis. Amos, IV, 12 : Praeparare in occursum Dei tui, Israel. Sponsus autem est Christus, de quo dicitur in Psalmo xviii, 6 : Ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Sponsa autem est Ecclesia, ad Ephes. IV, 25 : Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Vel melius : Sponsus est Filius Dei, secundum quod est Verbum Patris : et sponsa est humana natura, quae est in partu virginis matris. Joan. III, 29 : Qui habet sponsam, sponsus est. Sapient. VIII, 2 : Hanc amavi, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius.
" Quinque autem, ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. "
Tangit hic differentiam in merito dupliciter : secundum habitum intellectus, et secundum habitum affectus.
Secundum habitum quidem intellectus, quia " Quinque ex eis erant fatuae, " quae destitutae erant habitu intellectus. Fatuitas enim est, quando dissoluta lascivia fertur quis ad sensibilia per animalitatem, quam intra metas mentis spiritus rector non continet : et haec fatuitas dicitur incontinentia: quando vis illeoebrosae passionis a regimine sapientiae abducit motus corporis, et efficitur vaga, garrula, quietis impatiens : cum ludentibus se miscens, et cum his qui in levitate ambulant, participem se praebens . Hanc enim virginem etiam vulgus fatuam consuevit appellare. Et Philosophus in VII Ethicorum dicit, quod " lusivus etiam est incontinens. " Et in III Ethicorum: " No-" men incontinentiae ad puerilia peccata " inferimus. " Quinque autem sunt, propter quinque sensus delectabilia, in quibus fatuitates exeroent.
" Et quinque prudentes. "
Per oppositum. De quibus dicitur, Eccli, XIV, 22 : Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei. Istae enim prudentes dicuntur, quia sensus reducunt ad justitiae meditationem, cum prudenter circumspiciunt, in quibus sensus suos occupare debeant : justitiam reducunt ad morandum in sapientia, cum sapientiae ordinem et metas in nullo excedunt.
Vel, Quinque sunt, propter quinque quae vigorem perpetuae integritatis conservant : dum meditantur divinam incorruptionem, suae Integritatis causam : dum sinceritatis Angelicae servant imaginem : dum plenitudinis virginalis Christi concupiunt decorem : dum exemplo Virginis matris ab omni inquinamento liberam servant sanctitatem: dum ducibus virginibus sacris, incoinquinati certaminis quod habent contra carnalia, evincunt mercedem.
Deitatis igitur integritatem habent causam. Unde Augustinus dicit, quod " Virginitas est in carne corruptibili in-" corruptionis perpetuae meditatio. " Ad Hebr. VIII, 5 : Vide, omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte. Ideo, Levit. 2 : Sancti estote,quia ego sanctus sum, hoc est, mundus.
I ad Corinth. VII, 34 : Mulier innupta, ei virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu.
Imaginis eliam Angelicae virginitas est aemulatrix. Et hoc fit, dum adeo indesinenter vultui Dei assistit, quod etiam ministrans circa thorum maritalem, connubia disponens et tractans non inquinatur. Sicut Raphael Angelus, Tob. VII et viii. Matth. XXII, 30: In resurrectione neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut Angeli Dei in caelo . Sapient. VIIi, 25 : Nihil inquinatum in eam incurrit, propter suam munditiam : et haec munditia multum necessaria est Praelatis, qui ordinare debent actus carnalium, ut non polluantur ex ipsis. Et hoc proprie vocatur caelibatus : est enim delibatio munditiae caelestis.
Plenitudinis autem Christi concupiscunt decorem: quando Verbum ita quiescit in cordibus earum, quod carni mistum habitat in eis : effundens id quo Unigenitum praefulget a Patre plenum gratiae, ei veritatis . Ita quod dicatur de ipsis : Myrrha, et gutta et casia spirant a vestimentis tuis, a domibus eburneis, scilicet castis : ex quibus delectaverunt te divites filiae regum nobiles in honore tuo . Et illud Proverb. XXXI, 29 : Multae filiae congregaverunt divitias, tu, sola scilicet, supergressa es universas.
Exemplo autem Virginis matris ab omni inquinamento liberam servant sanctitatem, dum totum corpus spiritui mancipant, et spiritum Spiritui sancto subjiciunt. Sic enim venit in eas Spiritus sanctus, et virtus altissimi Filii Dei conceptum format in ipsis. Isa. XXVI, 18 : A facie tua concepimus, ei quasi parturivimus, et peperimus spiritum, scilicet salutis. Eccli. XXIV, 42 : Inebriabo prati mei fructum. Ducibus autem virginibus sacris, incoinquinati certaminis praemium vincunt. Sapient. IV, 2, dicitur, de casta generatione : Et in perpetuum coronata triom-phat, adversus carnem et sanguinem resistens. 1 ad Corinth. VII, 34: Mulier innupta, et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Haec enim est illa, de qua dicitur, Genes. XXIV, 16 : Virgo pulcherrima, et incognita viro. Psal. XLIV 5 15 : Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi.
Econtra fatuae sunt, quae diaboli habent integritatem in corpore, inferni semper plenae igne et foetore, apparentiam exterius Antichristi, spurcitias immundas mundi, et ad omnem virum capiuntur : quae nunc in nullo nisi in exteriori opere, tentationi libidinis resistentes. De quibus dicitur, Isa. iii, 16 et 17 : quod elevatae sunt filiae Sion..., et nutibus oculorum ibant..., et composito gradu incedebant: et ideo decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit. Thren. I, 4 : Virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine. Eccli, xlii, 11 : Super filiam luxuriosam confirma custodiam. Fatuitas enim est virginis, gestum accipere meretricis, et habitum contra morem sanctarum virginum, spurcitias cordis contra sanctitatem gloriosae Virginis, nihil habere gratiae saporis contra gratiae plenitudinem, quae est in Christo, ardere igne infernali libidinis contra integritatem et sinoeritatem angelicam, et sola et sterili integritate corporis esse contentam, contra foecundam incorruptionem divinam. Haec enim, sicut dicit Ambrosius, virgo corpore omni devirginatur gestu, sensu, et cogitatione, lupanar diaboli existens.
" Sed quinque fatuae, acceptis lampadibus., non sumpserunt oleum secum :
Prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. "
Describit hic differentiam harum virginum in affectu intellectum sequente.
" Acceptis lampadibus " integritatis, fidei et corporis. Istae in sinistris manibus habebant lampades. Judicum, VII, 20, milites Gedeonis sinistris manibus tenebant lampades : quia totum ad inanem gloriam referebant, interius cum diabolo luxuriantes. II Petr. II, 14 : Pellicientes animas instabiles.
" Non sumpserunt oleum, " pietatis in affectu gloriae, in testimonio conscientiae : illustrationis in intentione : charitatis in amplexu Dei: misericordiae in compassione proximi. Pietas enim ungit: testimonium conscientiae exhilarat: recta intentio totam vitam illuminat: charitas impinguat : et misericordia superenatat: quae quinque habet olei natura. Hoc oleum non sumpserunt " secum, " quia haec per laudem quaesiverunt in alio, et non in seipsis. Eccli. xx, 13 : Gratiae fatuorum effundentur. Osee, xli, 1 : Oleum in aegyptum ferebat.
" Prudentes vero. "
Dictae prudentes, quia sibi providentes, " acceperunt oleum , " unctionem Spiritus, Isa. lxi, 1 : Eo quod unxerit Dominus me. Psal. xliv, 8 : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Hilaritatem cordis in devotione, Psal. chi, 15: Ut exhilaret faciem in oleo. Fomentam lucis in boni exempli ostensione, Zachariae, IV, 14: Isti sunt duo filii olei, scilicet splendoris, qui assistunt dominatori universae terrae. Pinguedinem devotionis, Judicum, IX, 9, dicit oliva: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur, et homines, et venire, per vanam gloriam scilicet, ut inter ligna irrationabilia promovear in laude hominum ? Ubertatem gratiae, Jerem. XI, 16 : Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum.
Hae prudentes virgines " acceperunt oleum, " Ad Galat. VI, 4: Opus suumprobet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
" In vasis suis, " hoc est, in cordibus. Unde, IV Reg. IV, 5, uxori Prophetae filii offerebant vasa, et illa infundebat. II ad Corinth. IV, 7 : Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas non sit ex nobis.
" Cum lampadibus, " fidei integritate quoad credenda, et corporis munditia quoad castitatem.
Hae igitur quinque dicuntur : " Acceperunt " enim per meritorum conservationem, " oleum, " per pietatis affectionem, " secum, " per propriam aedificationem, " in vasis suis, " per cordium custodiam, " cum lampadibus, " per exteriorem munditiam : quae omnia deficiunt fatuis, praeter ultimum, quod vanum est sine aliis. Proverb. XXI, 20 : Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud.
" Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. "
Hic tangitur conformitas istarum virginum in perseverando. Et dicuntur duo, scilicet dilatio judicii, et surrepens dormitatio ex dilatione judicii causata.
De primo dicit: " Moram, autem faciente sponso, " hoc est, differente judicium. Supra, XXIV, 48 : Moram facit dominus meus venire. Et objicitur contra hoc, Jacob. v, 9: Ecce judex ante januam assistit. Apocal. xxii, 7 : Ecce venio velociter. Isa. xlvi, 13 : Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Isa. XIV, 1 : Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Responsio : Respectu aeternitatis prope est : sed respectu desiderii sanctorum et irrisionis peccatorum longe est. De desiderio sanctorum, Apocal. VI, 10 : Usquequo, Domine, (sanctus et verus) non judicas, et nonvindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ? Psal. XII, 1 : Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? De irrisione peccatorum, qui non credunt venturum, eo quod ita diu differtur, dicentes illud epist. II Petr. III, 4 : Ex quo patres dormierunt, omnia sic perseverant. Isa, xxviii, 10 : Irriserunt prophetas mandata Domini nuntiantes et dixerunt : Manda, remanda: manda, remanda: exspecta, reexspecta: exspecta, reexspecta: modicum ibi, modicum ibi. Contra quod dicitur, Habacuc, II, 3 : Si moram fecerit, exspecta illum : quia veniens veniet, et non tardabit. Sponsus autem est Christus. Psal. xviii, 6 : Ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Et qua ratione sit sponsus, supra dictum est. Sequitur :
" Dormitaverunt omnes. "
Dupliciter exponitur, Dormitare enim est languore destitui : et dormire, corporaliter mori. Joan. XI, 11 : Lazarus amicus noster dormit. Somnus enim est mors, eo quod mortui sunt suscitandi sicut dormientes. Daniel. xii, 2 : Multi de his qui dormiunt in terrae pulvere, etc. Psal. cxxvi, 2 : Cum dederit dilectis suis somnum.
Alio modo secundum Chrysostomum : " Dormitaverunt omnes, " prae exspectationis taedio. Psal. cxviii, 28 : Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me, etc.
" Et dormierunt, "
Somno ignaviae et torporis a bono opere. Proverb. VI, 9 et 10 : Usquequo, piger, dormies ?.. . paululum dormies, paululum dormitabis. I ad Corinth. xv, 34 : Evigilate, justi. Ignorantiam enim Dei quidam habent usque nunc. Osee, vii, 6: Tota nocte dormivit coquens eos.
" Media autem nocte clamor factus est. "
Hic tangitur praeoccupans eos in somno judicium. Et tanguntur tria, scilicet citatio, praeparatio ad veniendum, et introitus. Citatio est aequalis fatuarum et prudentium : praeparatio partim aequalis et partim differens: introitus ex toto inaequalis et differens.
De citatione dicit tria esse circa judicium, scilicet quod improvisum, quod apertum, quodperemptorie citatorium.
Quod improvisum, quia " media autem nocte, " hoc est, mediis tenebris ignorantiae. Sapient. XVIII, 14 et 13 : Cum quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, venit. Supra autem dictum est, quod non pro qualitate temporis, sed pro obscuritate improvisionis horae judicii dicitur istud : quia, I ad Thessal. v, 2 : Dies Domini sicut fur, in nocte ita veniet. Sapient. XVII, 5 : Ignis nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam. Hieronymus dicit, quod traditio Hebraeorum est, quod media nocte futura sit judicii dies: quando, Exod. xii, 29, Pascha celebratum est, eo quod essent ab exterminatore Angelo liberati : qui media nocte transivit per domos aegyptiorum. Unde dicit se opinari, quod traditio apostolica fuerit, quod in vigilia Paschae populus a laudibus divinis ante medium noctis dimittendus non fuerit, ut hora qua liberati sunt ab exterminatore, per Christi Resurrectionem dimitterentur : tunc securi Pascha celebraturi. Psal. cxviii, 62 : Media nocte surgebam ad confitendum tibi.
" Clamor factus est. "
Fragoris mundi, et vocationis angelicae, et vocis Christi. De quibus, Supra dictum est . Isa. VI, 4 : Commota suntsuperliminaria cardinum a voce clamantis. Joan. v, 25 : Mortui audient vocem Filii Dei.
" Ecce sponsus venit, exite obviam ei. "
In ista peremptoria citatione duo dicit, scilicet, adventum sponsi, et citationem.
Adventus sponsi exprimitur, cum dicit : " Ecce sponsus venit. " Daniel. VII, 13: Filius hominis venit, et usque ad antiquum dierum pervenit, et in conspectu ejus obtulerunt eum.
" Exite obviam ei, " Ecce citatio. Amos, IV, 12 : Praeparare in occursum Dei tui, Israel, Iste autem exitus est vocatio obviam Christo in aera : sicut dicitur, I ad Thessal. IV, 17 : Simul rapiemur cum illis in nutibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus." Tunc surrexerant omnes virgines illae, et ornaverunt lampad.es suas. "
Ecce ad veniendum praeparatio, in qua in aliquo sunt similes, et in aliquo dissimiles. Dicit autem tria : et in primis duobus sunt similes, et in tertio dissimiles. Primum est communis resurrectio : secundum est communis conscientiarum ad defendendum se praeparatio : tertium est differens conscientiarum excusatio.
De primo dicit : " Tunc surrexerunt omnes, " ad auditum vocis et clamoris. Joan. v, 25 : Venit hora..., quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. I ad Corinth. xv, 52 : Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti. " Virgines, " in integritate fidei, et castitatis corporalis (quae sunt communia bonis et malis). Quia, sicut dicitur, Jacob. ii, 19: Daemones credunt, et contremiscunt.
" Et ornaverunt, " hoc est, ornamenta virtutum, prout potuerunt, quaesiverunt, Judith, x, 4 : Omnis ista com-positio non ex libidine, sed ex virtute pendebat. Et iste ornatus est in conscientiae pulchra defensione, a culpae objectione. Ad Romam II, 15 et 16 : Inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die, cum judicabit Deus occulta hominum secundum Evangelium meum. Propter istum ornatum dicit Apostolus, I ad Corinth. IV, 5, quod illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. Quidquid enim pulchri ornatus in conscientiis tam bonorum quam malorum, commendabitur a lumine judicis.
" Lampades suas, " hoc est, conscientias, vel corda sua. Ideo enim dicitur, Psal. cxxxi, 17 : Paravi lucernam Christo meo. Luc. xv, 8 : Accendit lucernam, ei everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat. Lampades enim parare, est corda lumini judicis accendenda, et illum manda exhibere : ut in eis aperte luceat omne quod gesserunt. Everrere autem et quaerere diligenter est sollicite volvere quid dignum lumine judicis in corde inveniatur.
" Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. "
Ecce tertium, in quo est differentia. Tanguntur autem duo. Primum est deceptio fiduciae fatuarum, secundum est prudentium humilitas et veritas.
In deceptione fatuarum tria notantur, scilicet fiduciae vanae deceptio, communicationis bonorum alienorum petitio, et imperfectionis propriae confessio.
Dicit ergo : " Fatuae autem, " videntes se fiduciam non habere in exteriori munditia, et solius fidei integritate, " sapientibus dixerunt. " Simile quid est, Sapient. v, 3 : Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, etc. Et sequitur,v. 5 : Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei et inter Sanctos sors illorum est.
" Date nobis de oleo vestro. "
Ecce petitio communicationis alieni boni. Sensus enim est : Communicate nobis de bonis, in quibus conscientiae vestrae abundant : tarde commemorantes illud Apostoli, II ad Corinth. viii, 14 : Illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut aequalitas fiat. Psal. lxxv, 6 : Dormierunt somnum suum : et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Viri enim divitiarum sunt illi, qui in imperfectis et informibus bonis exterioris munditiae se putant sufficere. Job, xxvii, 19 : Dives cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Proverb. xx, 4 : Mendicabit aestate et non dabitur illi.
" Quia lampades nostrae exstinguuntur. "
Ecce confessio insufficientiae. Lampades enim exstingui, est conscientias ab interni boni lumine destitui. Job, XXI, 17 : Quoties lucerna impiorum exstinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui ? Econtra de forti muliere dicitur, Proverb. XXXI, 18: Non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Joan. v, 35 : Ille erat lucerna ardens et lucens. Sed illis accidit sicut Heli, I Reg. III, 2 et 3, quod non vidit lucernam Dei, antequam exstingueretur. Non enim primo providerunt thesauros olei in vasis : nec consideraverunt lampades, antequam coram judice exstinctas conspexerunt.
Dicunt autem, " exstinguuntur, " et non exstinctae sunt: ut notetur, quod bonum informe ante adventum judicis in oculis earum fulsit multum: unde laudes (alias, lampades) quaesiverunt,Sed lumine judicis discutiente quod ad laudem hominis factum fuerat, exstingui coepit et offuscari. Daniel. v, 27 : Inventus es minus habens. Apocal. III, 17 : Dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia miser es, etmiserabilis, et pauper, et caecus, et nu-
" Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et ite vobis. "
Ista prudentium responsio, est propriae humilitatis ostensio : et peccati fatuarum oblique facta exprobratio.
Et ideo dicit : " Responderunt prudentes, " ex prudentia sua providentes, " dicentes. " Simile quid, Job, v, 1: Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.
" Ne forte non sufficiat nobis et vobis. "
Non est diffidentiae, vel avaritiae responsio. Ad. Hebr. XIII, 5: Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus: ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam. Sed humilitatis est, et veritatis. Humilitatem enim notant, dicentes : " Ne forte non sufficiat nobis. " IV Reg. IV, 2 : Non habeo ancilla tua nisi quidquam in domo mea, nisi parum olei, quo ungar. Veritatis autem est, quod dicunt. " Non sufficiat nobis et vobis. " Nulli enim suffragantur aliena, qui cum alienis non habet propria : quia sicut in sequentibus ejusdem capituli dicitur, v. 29: Omni habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, etiam id quod videtur habere, auferetur ab eo. Unde dicitur, Jerem. VII, 16, et XI, 14, et XIV, 11: Noli orare pro populo hoc... quia non exaudiam te. Ad Roman. XIV, 12 : Unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
" Ite potius ad vendentes, et emite vobis.."
Non est consilium, sed oblique reprae- hendunt vitam praeteritam : oleum enim est laus humani favoris demulcens, quod omnibus bonis suis semper emere a vendente mundo consueverunt. Eccle. VII, 6 : Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi. Psal. cxl, 5 : Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Isa. iii, 12 : Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
" Dum autem irent emere, venit sponsus : et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. "
Hic tangitur in toto differens introitus. Et tanguntur tria : occupatio fatuarum cum sponso veniente, et introitus prudentium, et perpetua exclusio fatuarum.
Occupatio fatuarum tangitur, cum dicitur : " Dum irent emere, " Ire autem est conatu cordis adhuc laudes humanas quaerere : quia in qua. voluntate peccati quis moritur, in ea semper permanebit. Unde, Supra, vii, 23 : Discedite a me, qui operamini iniquitatem. Ezechiel. xxxii, 27 : Descenderunt in infernum cum armis suis..., et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum. Eccli. xxvii, 2 : Inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum.
" Venit sponsus. "
Tangitur prudentium introitus : et dicuntur tria, scilicet sponsi adventus, prudentium introitus, et ostii conclusio.
Dicit igitur quod illis adhuc in emptione laudis occupatis, " venit sponsus, " illuminans abscondita tenebrarum, et ostendens illas adhuc hominibus velle placere : et ideo Christi ancillas non esse . Ezechiel. xliii, 2 : Terra splendebat a majestate ejus. " Et quae paratae erant, " soli Deo placere desiderantes, et. in oleo laetitiae abundantes, et lucernas ardentes per charitatis lucem in manibus habentes. Cantic. viii, 6 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Luc. XII, 36 : Similes hominibus exspectantibus dominum suum, ''non vagantibus ad quaerendos favores hominum.
" Intraverunt cum eo. " Infra, eodem, vv. 21 et 23 : Intra in gaudium Domini tui. Isa. XXVI, 2 : Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.
" Ad nuptias, " scilicet conjunctionis Dei cum spiritu hominis. Apocal. XIX, 7 : Venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se.
" Et clausa est janua, " repagula iniquitatis fatuarum. Luc. XI, 7 : Ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili. Ezechiel. xliv, 2: Porta haec clausa erit : non aperietur. Apocal. III, 7 : Aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit. Janua enim regni, qua modo poenitentibus aperitur, tunc etiam lugentibus clauditur.
" Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis.
At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. "
Hic tangitur perpetua fatuarum exclusio in tribus : in tempore adventus sui, in postulatione, et in exclusione.
De primo dicit : " Novissime vero veniunt, " quando serus est adventus : tunc veniunt per desiderium salutis, cum adhuc vigeat in eis affectus iniquitatis. Eccli. v, 8 et 9 : Non tardes converti ad Dominam, et ne differas de die in diem: subito enim veniet ira illius,et in tempore vindictae disperdet te, Isa. xxxviii, 18 : Vivens, vivens ipse confitebitur tibi.
" Dicentes : Domine, Domine, aperis nobis. "
Ecce vana de Dei misericordia praesumptio. Egregia quidem confessio in nomine Domini : et hoc ipsum nomen Domini repetitum magnae fidei est indicium : sed quia tertio Dominum per opus non confitentur, excluduntur. Simile, Supra, VII, 22 : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Ad Titum, I, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Isa. XXIX, 13, et Matth. xv, 8 : Populus hic labiis me honorat, Istae virgines fatuae sunt sicut Scribae et Pharisaei hypocritae, extra, et non intus pulchrae. Supra, v, 20 : Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum," Aperi nobis. "
Desiderium enim habent salutis, quamvis adhuc perseveret in eis emptio vanae laudis. Sed quia sponso roganti cordis januam non aperuerunt, ideo rogatus januam regni non aperit. Isa. I, 15 : Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Thren. III, 8 : Cum clamavero , ei rogavero, exclusit orationem meam.