De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Postquam probavit dari magnitudinem a parte rei, nunc probat dari unitatem realem ejusdem magnitudinis. Primo, quia est numeralis, sive singularis et existens. Secundo, ex Damasceno. Tertio, quia illa magnitudo non est plures diversae rationis, nec ejusdem rationis. Hic nota Doctorem negare universale a parte rei, quamvis (inquit) forte secundum aliquos detur ; quod etiam negat supra, q. 2. n. 6. et alibi saepe, ut ibi notavi in Scholio.
Ultimo in isto articulo (f),viso de magnitudine videndum est, quae est unitas, quae ut (prius dictum est) videtur requiri, sive per se, sive quocumque modo, in fundamento aequalitatis. Et est sciendum, quod si unitas magnitudinis alicubi sit realis, et realiter, hic verissime est realis, quia haec unitas est numeralis, sive singularis magnitudinis in duobus, in aliis non est unitas numeralis, licet secundum aliquos, forte sit unitas aliqua universalis, sive rationis, de quo non curo modo: tamen certum est, quod nulla unitas verius est realis, quam unitas numeralis, et quod ista sit proprie in Deo alicujus communis omnibus personis, dicit Damascenus c. 8. In omnibus, inquit, creatis hypostasibus, quod diversum est re consideratur ;communicatio autem et copulatio, et unum, ratione sive cognitione consideratur; in sancta vero et incomprehensibili Trinitate e converso est, illic enim commune quidem, et unum re consideratur, unumquodque enim horum se habet ad alterum nihilominus, quam ad seipsum, cognitione vero est quid divisum.
Ad propositum (g) est etiam ratio, quia ex 10. Metaphys. unum et multa immediate dividunt ens; ergo si ex natura rei in Patre et Filio sit magnitudo essentiae, ut probatum est, illa magnitudo, vel erit una, vel plures: non plures, quia non alterius rationis, patet: nec etiam plures ejusdem rationis. quia eadem essentia numero non est magna pluribus magnitudinibus ejusdem speciei vel rationis: ergo breviter habemus conclusionem primam hujus primi articuli, scilicet quod aequalitatis in divinis, prout dicitur secundum magnitudinem, est fundamentum reale, et ex natura rei, quantum ad quodlibet, quod requiritur ad fundamentum aequalitatis, et hoc aeque sicut in quolibet fundamento cujuslibet aequalitatis, sive magis in divinis.