De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ut declaret fundamentum proximum aequalitatis secundum aeternitatem, de qua supra, num. 3. ex Augustino ponit duos modos dicendi. Primus est : Aeternitatem esse modum intrinsecum existentiae; et sic ibi esse ex natura rei positive, quod probat ex D. Dionys. Alter modus est, aeternitatem connotare positivum, scilicet essentiam, sed formaliter consistere in negatione triplici, desitionis, successionis et dependentiae ; vel in relatione potentiali coexistendi omni durationi simul, et sine varietate ac dependentia. Hos modos probleraatice sustinet, et favet modo asserenti aeternitatem non esse in Deo ex natura rei in 2. d. 2. quaest. 2. ubi negat aevum distingui ab Angelo. De unitate aeternitatis eodem modo dicendum est, quo dictum est de unitate magnitudinis, num. 12. eo enim modo quo aeternitas est realis sive formaliter secundum primum modum, sive fundamentaliter et connotati ve, secundum alium modum, sic ejus unitas, quae proxime fundat aequalitatem, realis erit. Hic n. 16. videtur negare distinctionem attributorum in Deo ex natura rei, sicut secundum Augustinum dicimus (inquit) Deum esse magnum, sapientem, bonum, non tamen propter hoc oportet, quod illi ex natura rei conveniat hoc, vel illud sine omni negatione vel relatione rationis. At contrariam habet late 1. d. 8. q. 4. a num. 10. et d. 46. q. 3. et alibi passim ubi ponit attributa a parte rei distincta inter se, et ab essentia; et 5. q. 1. a num. fuse probat attributa hic posita esse in Deo ex natura rei sine omni respectu ad extra. Respondetur primo, eum hic loqui in sententia aliorum negantium distinctionem attributorum a parte rei, quia respondet ad locum ex D. Dionysio qua suadetur aeternitatem esse in Deo ex natura rei, nihil resolvens, sed ponens modum, quo satisfiat objectioni, si teneatur altera pars. Secundo forte loquitur non de illis attributis ab ipso expressis, magnus, sapiens, bonus, sed de aliis attributis sub ly etc. comprehensis, quae dicunt respectum ad extra, ut creator, iustificator, quia in hac ipsa q. num. 10. ponit magnitudinem distinctam ex natura rei a Deo. Ne ergo admittamus contradictionem expressam in doctrina Doctoris, altera harum solutionum admittenda videtur, et prima verior mihi visa est.
Restat nunc videre de aeternitate (h). Patet quidem quod ipsa est alicujus, quod est ibi ex natura rei, quia ipsa est existentiae, ut existentia; existentia autem est ibi ex natura rei, alioquin nihil esset ibi existens ex natura rei: habemus ergo aliquid ex natura rei, cujus est aeternitas. Sed oportet quaerere an ex natura rei conveniat sibi aeternitas, ut aeternitas ; videtur quod sic, quia sicut infinitas intensiva dicit modum intrinsecum essentiae, ut essentiae, ita aeternitas, ut aeternitas, dicit modum intrinsecum existentiae, ut existentiae, et tunc cum ibi sit existentia ex natura rei, sicut et esse pari ratione, modus intrinsecus illius, et hoc ex natura rei, sicut modus intrinsecus alterius. Pro hoc est Dionysius de Divin. nom. cap. 5. tertiae partis : Deus non quodammodo est existens, sed simpliciter et circumscriptioe totum esse accipit in seipso et praeaccipit, propter quod dicitur Rex saeculorum, et sequitur, ipse est esse existentibus, et ipsum esse existentium, et existens ante saecula ,-ipse est enim aevum. aevorum, qui est ante saecula. Consimili modo videtur sibi attribuere aevum aevorum, per quod intelligitur aeternitas, secundum quod ipse est existens simpliter et incircumscripte.
Contra istud objicitur (i), per illud Boetii 5. de Consol. prosa 6. ubi vult, quod aeternitas est interminabilis vitae tota simul, et perfecta possessio ; et similis sententia habetur ab Anselmo Monolog. 27. et secundum istam corrigenda est sententia Richardi 2. Trin. 9. Carere, inquit, initio et fine, et omni mutabilitate, dat aeternum esse ; sic supplenda et intelligenda est ista sententia secundum descriptionem praedictam, in qua ponitur vita, quae accipitur pro existentia actuali perfecta, quomodo Joan. 5. sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit, etc. Hoc ergo ponitur tanquam connotatum, quia quasi subjectum vel fundamentum aeternitatis, et illud certum est esse in Deo ex natura rei, sicut existentia perfecta ; sed alia tria, scilicet interminabilis, quod excludit desitionem; et tota simul, quod excludit successionem ; et perfecta possessio, quod excludit dependentiam et participationem; illa enim non videntur dicere ultra vitam, nisi relationem positivam, vel negativam ; negativam quidem negatione terminationis, negatione successionis, et negatione dependentiae; et relationem positivam potentialem, vel aptitudinalem, quia interminabilis videtur dicere, posse per se coexistere cuicumque durationi vel existentiae; tota simul, sine variatione et successione posse coexistere cuicumque ; perfecta possessio, a seipso existere, et non dependere in existendo. Sic ergo haec est propriissima descriptio aeternitatis, quam invenimus, et hoc est unum tantum ex natura rei, scilicet vita, triaautem, quae complent rationem ejus, non sunt ibi ex natura rei, u t videtur, quia per se important vel negationem alicujus imperfectionis extrinsece, vel relationem aliquam aptitudinalem, vel potentialem ad aliquid extrinsecum, et nec sic, nec sic est aliquod eorum ibi ex natura rei, et per consequens nec aeternitas, ut aeternitas, erit ibi ex natura rei.
Haec conclusio si conceditur, potest responderi ad illud, quod arguitur in contrarium, quod scilicet aeternitas sit proprius modus existentiae divinae, sicut infinitas essentiae divinae, haec est neganda, quia si per impossibile, essentia divina raptim transiret, adhuc haberet tam essentia quam existentia modum intrinsecum, scilicet infinitatem intensivam, sed non habcret illa existentia aeternitatem per quam intelligimus infinitatem durativam, quae ultra infinitatem intensivam, non addit nisi negationem deficiendi, vel relationem rationis potentialitatis, scilicet coexistendi cuicumque possibili, quae relatio non est nisi rationis. Hoc patet hoc modo, quia si Angelus annihilaretur cras, non haberet alium modum intrinsecum in natura sua, quam si maneat in aeternum, sicut manebit, et secundum aliquos sine successione, quia illam negant de aevo. Non est ergo possibile ultra infinitatem intensivam, essentiae, vel existentiae, quae infi nitas dicitur magnitudo, sive sit hujus, sive illius, intelligere ibi aliquam quantitatem, quae sit ibi ex natura rei, quae scilicet sit durationis perpetuae ; sed quidquid intelligitur superadditum, addit relationem rationis vel negationis.
Verum est igitur, quod existen tia habet modum sibi intrinsecum, sicut essentia, sed illud non est nisi infinitas intensiva; aeternitas autem, ut aeternitas, sive interminabilis duratio, ut interminabilis duratio, non est infinitas.
Ad Dionysium, (k) concedo, quod ex natura rei, Deus est existentia incircumscripta, hoc est, infinita intensive, ita quod magnitudo propriae existentiae est infinitas, et ita esset, si per impossibile Deus statim desineret esse; sed quod addunt ulterius, quod ipseest aevum aevorum, hoc estaeternus, vel aeter nitas, verum quidem est hoc, quia sua existentia habet repugnantiam ad desinere esse, et fundamentum illius repugnantiae est ibi ex natura rei, scilicet existentia; sed formalis ratio repugnantiae ad desinere esse, sive sit negatio desitionis, sive necessitas coexistendi cuicumque compossibili, hoc ultra illud quod est ex natura rei, addit negationem imperfectionis, vel respectum ad extra ; nec Dionysius dicit, quod ibi ex natura rei est aevum aevorum, sicut est existens, sicut secundum Augustinum dicimus, Deum esse magnum, esse sapientem, bonum, etc. sicut frequenter dicit ; non tamen propter hoc oportet, quod illi ex natura rei conveniat hoc vel illud sine omni negatione vel relatione rationis.
Quantum ergo ad istum articulum, habetur cujus sit aeternitas, scilicet existentiae. De ista aeternitate (1) an insit ex natura rei, teneatur altera via duarum dictarum, illa quae videtur inquirenti probabilior. De unitate aeternitatis tanquam quantitatis fundantis aequalitatem, et hoc sub ratione unius, non oportet hic aliter discutere, quam dictum est prius de unitate magnitudinis.