De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(h) Restat nunc videre de aeternitate. Hic Doctor declarat de fundamento proximo aequalitatis secundum aeternitatem. Et ponit duas vias de ipsa aeternitate : Prima, quod aeternitas est ibi ex natura rei, non tantum ratione connotativa ipsius rei cui inest, sed etiam formaliter ex natura rei, sic quod aeternitas dicit modum intrinsecum essentiae divinae, quia sicut infinitas est gradus intrinsecus essentiae divinae ; ita aeternitas videtur gradus intrinsecus essentiae divinae, et per consequens erit formaliter ex natura rei. Et hoc probat per Dionysium de divin. nom. c. 5. parte 3. Deus, inquit, non quodammodo est existens, sed simpliciter, etc. Et vult dicere in sententia, quod ipsum esse Dei nullo modo potest circumscribi, nec terminari, quod esse est a seipso, et in seipso, quia nullo modo habet esse in alio, quod esse praeaccipit, scilicet quod ante omne esse, habet in se et a se totum suum esse, et per hoc patet quod est rex saeculorum, et ipse est esse omnibus existentibus, et esse omnium existentium, quia omne existens dependet ab illo esse, et est ante saecula existens ; et sic videtur quod aeternitas sit gradus intrinsecus essentiae divinae, per quam aeternitatem repugnat sibi omnis circumscriptio sive terminatio, sive desitio, sive successio, et hujusmodi.
(i) Contra istud. Secunda via tenet quod aeternitas sit ex natura rei quantum ad connotatum, sive fundamentum, quia aeternitas est alicujus vitae perfectae, sive alicujus perfectissimae per se et a se, et in se existentis, sicut natura divina, sed formaliter accepta, vel dicit negationem, vel relationem positivam potentialem vel aptitudinalem. Et hoc probat per Boetium 5. de Cons. pros. 9. ubi vult, quod aeternitas est in terminabilis vitae tota simul, et perfecta possessio. Ponitur ibi vita pro perfecta existentia, quae est ibi ex natura rei, quae ponitur, ut connotatum, sive fundamentum aeternitatis. Ponitur interminabilis, ut excludit desitionem, tota simul, prout excludit successionem, perfecta possessio, prout excludit dependentiam et participationem. Negative ergo aeternitas formaliter sumpta dicit negationem desitionis, negationem successionis, negationem dependentiae et participationis. Positive vero dicit relationem potentialem vel aptitudinalem, quia talis vita perfecta potest per se coexistere omni durationi, et per hoc dicitur interminabilis, et potest coexistere omni existentiae sine variatione, et per hoc dicitur tota simul, et perfecta possessio, quia a se, et non participative potest per se et in se existere. Et per hanc descriptionem aeternitatis videtur corrigenda descriptio Richardi secundo de Trin. cap. 9. Carere, inquit, initio et fine et mutabilitate dat aeternum esse, nam ex hoc non videtur ponere aliquid ex natura rei, et ideo per illam Boetii supplenda et intelligenda est illa Richardi modo exposito in littera.
Tenendo secundam viam respondet Doctor ad rationem negando istam, scilicet quod sicut infinitas est gradus intrinsecus essentiae, quod etiam aeternitas existentiae, quia si essentia tantum per instans existeret, esset formaliter infinita, et tamen non conveniret sibi aeternitas, per quam aeternitatem intelligimus infinitatem durativam, quae ultra infinitatem intensivam non addit, nisi negationem deficiendi, vel relationem rationis potentialitatis, scilicet coexistendi cuilibet possibili, quae relatio non est nisi rationis. Et addit, quod existentia habet modum sibi intrinsecum sicut essentia, sed illud non est nisi infinitas intensiva.
(k) Ad Dionysium. Respondet ad auctoritatem Dionysii concedendo, quod Deus ex natura rei est existentia incircumscripta,hoc est,infinitas intensive,et hoc haberet si etiam tantum per instans duraret.
(1) De ista aeternitate an insit ex natura rei teneatur altera via duarum praedictarum, illa, quae videtur inquirenti probabilior. Sed judicio meo, ipse tenet secundam viam, ut patet diligentius intuenti.
De unitate aeternitatis tanquam quantitatis fundantis aequalitatem, et hoc sub ratione unius non oportet hic aliter discutere, quam dictum est prius de unitate magnitudinis, quia sicut magnitudo habet praecise unitatem numeralem, secundum quam est proximum fundamentum aequalitatis, sic aeternitas habet unitatem numeralem secundum quam est proximum fundamentum aequalitatis in divinis secundum aeternitatem, sive secundum quantitatem aeternitatis.