De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Explicat quomodo potestas in Deo, quae ponitur fundamentum tertium aequalitatis per August. supra, num. 3. sit in Deo ex natura rei ; si enim sumatur proprie, ut dicit respectum ad possibile, non est ibi a parte rei, et sic aequalitas, secundum potestatem non est relatio realis in personis ; si vero sumatur pro fundamento, id est, pro voluntate absolute sumpta, non secundum hanc, sed secundum ejus magnitudinem intrinsecam, personae sunt aequales, quod spectat ad primum fundamentum assignatum ab Aug. non ad tertium potestatis, atque adeo aequalitas potestatis est relationis in personis. Objicit relationem non fundari in relatione, et licet de reali hic id non resolvat, tamen resolvit 2. d. 1. q. 4. et 1. d. 19. q. 1. et 4. d. 6. q. 10.
De tertio, (m) scilicet potestate; potestas maxime importat relationem ad possibile, et per consequens relationem rationis, quia sicut alibi probatum est, Deus ad nihil aliud a se potest referri realiter: si ergo potestas ut potestas, ponatur fundamentum quantum ad illud fundamentum, non est ibi aequalitas ex natura rei; si autem accipiatur potestas pro illo secundum quod iste respectus dicitur de Deo, quod forte est voluntas, quia illud est absolutum, quod est principium omnium possibilium, si voluntas, ut voluntas, ponatur ibi ex natura rei, de quo tactum est aliquid in prima quaestione, sequitur quod illud fundamentum, quod est reale, est ibi ex natura rei, sed tamen illud non est fundamentum aequalitatis secundum potestatem, ut absolute accipitur, sed ut accipitur sub ratione potestatis ad objecta extrinseca. Nam secundum voluntatem absolute, Pater et Filius non sunt aequales nisi secundum magnitudinem intrinsecam voluntatis, et illud est primum, secundum quod attenditur aequalitas, non autem tertium: secundum ergo voluntatem, ut tertium, sunt aequales, prout voluntas est aequale principium possibilium, ita quod aequalitas potestatis est semper aequalitas principii, ut principii, et per consequens eo modo quo Augustinus intendit assignare aequalitatem secundum ista tria semper includitur in fundamento aequalitatis tertiae, potestas, ut potestas, sive causalitas activa, et cum illa non sit nisi respectus rationis, nunquam fundamentum, quod assignatur tertium aequalitatis, est ibi ex natura rei.
Sed objicitur, quod relatio non potest fundari in relatione; ergo nec aequalitas in potestate. Primum probatur, quia si sic, esset processus in infinitum; tum per Augustinum 7. de Trin. 1. Omne quod relative dicitur, est aliquid exce pto relativo; ergo oportet reducere ad aliquod absolutum, et oportet relationem fundari in aliquo absoluto. Diceretur forte quod antecedens non est verum, quia 5. Geometriae definit Euclides proportionabilitatem sic : Proportionabilitas est similitudo duarum proportionum ; similitudo ista dicit relationem formaliter, et est proportionis, et proportionis, ut duorum fundamentorum similium, proportio autem manifeste importat relationem.
Sed quidquid sit de hoc, ad propositum potest dici, quod relatio rationis potest bene fundari in relatione rationis, sicut ista est vera, loquendo de intentionibus secundis, Genus est species; haec intentio Genus concipitur sub intentione universaliori, quam species, quod est universale, et concipitur sicut differens specie ab hac intentione Species, et ab hac, quae est differentia, et non habet sub se per se inferiora, nisi numero differentia, nam haec intentio Generis in colore, et illa in animali non differunt nisi numero solum. Fundatur ergo haec intentio, quae est Species, in hac intentione quae est Genus, et ratio hujus possibilitatis in relationibus rationis est ista, quia omne illud potest esse fundamentum relationis rationis, quod ipsa ratio potest comparare ad alia ; possum autem relationem rationis intelligere, et eam ad aliam comparare ; ergo illa secunda relatio fundatur in relatione prima ; relatio autem aequalitatis, quae fundatur in potestate, est tantum relatio rationis, sicut illud in fundamento, est tantum relatio rationis.