IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Dicit igitur :
(( Respondens autem Petrus, ait illi. " Nec est mendacium, nec temeritas : sed fervor dilectionis sapienter diligentis.
" Etsi omnes scandalizati fuerint in te, " hoc est, in tua infirmitate causam, vel occasionem ruinae acceperint, " ego numquam scandalizabor. " Accepit fiduciam ab eo, quod ante, multis retro abeuntibus, cum Christus diceret paucis, qui remanserant : Numquid et vos vultis abire ? dixerat Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitae aeternae habes . Et quia tunc perstiterat, putabat se in aeternum non commovendum. Psal. CXXIV, 1 : Qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum.
Amor enim ita repleverat eum, quod de nullo nisi de non recedendo a Christo cogitabat. Ad Roman. VIII, 38 et 39 :
Certus sum, quia neque mors, neque vita..., neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu,
" Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. "
Repressio est fervoris Petri.
" Amen dico tibi, " hoc est, vere, qui sum veritas, Joan. XIV, 6 : Ego sum via, et veritas, ei vita. " Quia in hac nocte, " non tam exteriori quam interiori. Sapient. xvii, 5 : Ignis quidem nulla vis, nec siderum limpidae flammae poterunt illuminare illam noctem horrendam.
" Antequam gallus cantet, " Sic tres Evangelistae dicunt : Matthaeus, Lucas, Joannes. Solus Marcus XIV, 30, dicit : Priusquam gallus bis vocem dederit. Et solvitur contrarietas, quae videtur : quia in mente quidem Petri concepta negatio tota deliberatione perfecta fuit ante primum gallicantum, sed in operis exsecutione non fuit ante primum perfecta trina negatio, nisi postquam gallus bis vocem dedit, sicut dicit Marcus. Job, xxxviii, 36 : Quis dedit gallo intelligentiam? Naturale enim est, quod animalia, quae parum circa propria sollicitantur, fortiter percipiunt mutationes elementorum quae fiunt ex renovatione angulorum solis : et ideo sero et media nocte et mane, quando angulos horizontis et mediae terrae mutat sol, gallus cantat : et hoc vocatur intelligentia.
" Ter me negabis. " Sed cum Petrus liberum arbitrium ex dicto Domini non amiserit, potuit fieri post hoc dictum, quod non negasset : igitur potuit vacillare dictum Domini, quod est impossibile. Supra, XXIV, 35 : Coelum et terratransibunt, verba autem mea non praeteribunt. Ad hoc dicendum videtur, quod cum dicitur, " ter me negabis, " est dictum quasi res dependens adfuturum, et ideo contingens, quod neque verum est, neque falsum, et quoad hoc super ipsum cadit Petri liberum arbitrium. Dictum autem hoc in dicente consideratum non respicit futurum, sed ab aeterno praescitur : et quoad hoc est immobilis veritatis, et sic non cadit super ipsum arbitrium. Unde non sequitur, si non negasset, quod vacillasset dictum Domini : sed sequitur, quod tunc non fuisset praescitum : et ideo a Domino non praedictum fuisset. Non advertit Petrus illud Ecclesiastici, xxvii, 6 : Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Dominus autem et hunc caecum fervorem et casum Petri permisit, ut in. seipso disceret, qualiter aliis compati pastor Ecclesiae deberet: et haec est sententia Gregorii. Eccli. XXXIV, 9 : Qui non est tentatus, quid scit ? Et, Eccli. XXXI, 18 : Intellige quae sunt proximi tui ex te ipso.
" Ait illi Petrus ; Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt."
Hic ostenditur, qualiter Petrus promittit se omnibus periculis fortiorem. Et tanguntur duo : promissio confidentiae Petri, et aliorum consensus discipulorum.
" Dicit igitur : " Etiamsi opportuerit me mori tecum. " Sciebat enim illud Cantic. VIII, 6, quod fortis est ut mors dilectio. II Reg. xv, 21 : Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quia in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. IV Reg. ii, 2, 4, 6 : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Advertit forte, quod Dominus praeoeperat : Ne terreamini ab his quioccidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant .
" Similiter et omnes discipuli dixerunt. "
Petro consentientes: et ideo etiam solus Petrus corrigitur, ut per ipsum alii corrigantur. Luc. XXII, 31 et 32 : Simon, Simon,ecoe Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum : ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Istis poterat dici quod dicit Apostolus ad Titum, I, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Et illud Eccle. v, 3 : Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim dei infidelis et stulta promissio.
" Tunc venit Jesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic, donec vadam illuc, et orem.
Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse.
Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. "
Hic tangit sequestrum orationis, quod quaesivit : ubi orans pro Immani generis redemptione inveniretur a traditore, et a turbis. Tangit autem hic tria: scilicet, quam quiete, et quam vigilanter, et quam instanter oportet orare in tentatione. Et post haec tria, docet quam patienter, et quam constanter oportet se exhibere passioni, ibi, in medio v. 45 : " Dormite jam, et requiescite. "
Prima tria patent in Littera.
Circa primum dicit septeni : primum est, quod elegit locum orationi quietae congruum : secundo, a communi frequentia etiam bonorum recessum : tertio, suarum passionum fidele adhibet testimonium : quarto, in oratione etiam a paucis procurat silentium : quinto, humilitatis in orando praetendit signum: sexto, in prima orationis parte humanum ostendit affectum : septimo, divinae voluntatis in omnibus praeponit consilium: et ista per ordinem in Littera continentur.
De primo dicit : " Tunc venit Jesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani, " Lucas dicit in monte Olivarum factum esse . Joan. xviii, 1, dicit, quod egressus est Jesus trans torrentem Cedron, ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli ejus. Et dicendum, quod idem totum : quia torrens Cedron est in valle montis Olivarum, quam transgressus fuit Jesus. Gethsemani autem est casale quoddam ad radices montis Oliveti, juxta quod erat hortus consitus arboribus, in quo facta sunt quae hic narrantur. II Reg. xv, 23 : Rex transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum. Et in hoc notatur captatio occulti loci sequestrati a tumultu mundi, quando volumus orare. Marc. VI, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Osee, II, 14 : Ducam, eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.
" Et dixit discipulis suis, " volendo secedere etiam ab intimis tempore orationis, ne interrogationibus inquietarent eum : " Sedete hic, donec vadam illuc, et orem. " Genes. XXII, 5 : Exspectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. In hoc autem quod dicit :
" Sedete, " quietem indicit, qua indiget orans. Psal. cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo : elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. "
" Et assumpto Petro, "
Qui Apostolorum fuit princeps, et Ecclesiae fundamentum, " et duobus filiis Zebedaei, " quorum unus Theologorum summus, alter primus Apostolorum pro Christo martyrio laureatus, qui testes essent humanarum passionum, quas sustinuit : et per hoc a futuris caverent haeresibus. Cantic. ii, 15 : Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit. Deuter. XIX, 15 : In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Isa. liv, 2 et 3 : Vidimus eum..., novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem. Unde unus testium Petrus dixit, II Petr. I, 16: Non enim doctas fabulas seculi nolam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem. Alter autem, I Joan. I, 1 et 2 , dicit: Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae : et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis, etc.
Quid autem isti testificentur, subdit: quia coram eis
" Coepit contristari et moestus esse, "
Ut scirent eum prophetiae congruere, quae inducta est: Virum dolorum, et scientem infirmitatem, et verum hominem veras sentire passiones humanas, et jam in corde pati angustias, ut interior passio exteriorem praeveniret: jam enim gladius intus vulnerabat. Isa. LIII, 4: Vere languores nostros ipse tulit, et dolo-res nostros ipse portavit. Erubescat igitur Manichaeus haec phantastica dicens fuisse, et non vera. Marc. XIX, 33 : Coepit pavere, ei taedere.
Sed objicitur quod, Proverb. xii, 21, dicitur : Non contristabit justum quidquid ei acciderit. Christus autem superjustus fuit. Ad hoc dicit Hieronymus, quod est tristitia passio, et tristitia propassio. Passio est, quae movet sensualitatem, et qualitatem suam fortiter imprimit in eam. Propassio subitus motus est, qui licet tangat, tamen cor ab aequalitate deducens non alterat : et hunc dicit motum in Christo fuisse. Sed contra hoc est, quod ut dicit Dionysius ad Gaium monachum : " Subito fit, quod fit praeter spem. " In Christo autem nihil praeter spem factum est, et praevisionem : nihil igitur subitum fuit in ipso. Adhuc autem de Sanctis, qui minus fortes sunt, dicitur, Sapient. III, 1 : Non tanget illos tormentum mortis: ergo multo minus tetigit Christum, qui comprehensor fuit, et viator: et gaudium comprehensionis exclusit in eo vim passionis. Et his consentire videtur Hilarius. Sed dicendum, quod Christus vere propassione tristatus est, et contristatus, hoc est, simul in sensualitate, et ratione sive corde tristatus : et magis etiam tristatus omnibus aliis Sanctis. Quanto enim vita sua fuit melior et dignior, tanto etiam fuit angustia mortis amarior. Et subitum, quod in Christo fuit, non dicitur respectu rationis praevidentis, sed respectu mensurantis temporis. Et quod objicitur de aliis Sanctis, non est simile : quia anima illorum non habuit duas conjunctiones : et ideo conjuncta Deo abstrahebatur a carne (alias, corpore) et minus sensit poenarum acerbitates. Sed Christi anima in comprehensione, quae continua fuit in ipso, non abstrahebatur a carne : et ideo remansit sensus acerbitatis, et totus patiebatur. Quia et ratio, ut erat natura et forma corporis regens corpus, necesse fuit ut eo plus doleret de morte imminente, quo scivit vitam esse meliorem, cujus privatio mors fuit. Unde nunc vere de ipso dicitur, quod tactus dolore cordis fuit intrinsecus . Et Jerem. XXXI, 20 : Conturbata sunt viscera mea . Thren. I, 22 : Multi gemitus mei, et cor meum moerens. Et sicut in veritate patiebatur intus, ita expressit foris ad suarum passionum testes, dicens :
" Tunc ait illis : Tristis est anima mea. "
" Ad litteram, quia scivit privandam esse optimam de mundo vitam, in qua necesse est plus dolere, sicut dicit Philosophus in Ethicis.
" Usque ad mortem. " Usque non dicit hic intensionem dejicientem in mortis desperationem, sed dicit passionem durantem usque ad mortem. Ad Philip. II, 8 : Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Simul autem docet eos in oratione in angustiato spiritu et contribulato esse ante Deum. Baruch, III, 1 : Anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te. Daniel. III, 39 : In animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur, etc. Psal. L, 19 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc.
" Sustinete hic. "
Hic ulterius ostendit orantem esse debere solitarium. Unde ad tres quos passionum testes assumpserat, dicit: " Sustinete hic, et vigilate mecum, " ut omnia percipiatis vestrae salutis mysteria. I Petr. IV, 7 : Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. Ad Coloss. IV, 2 : Orationi instate vigilantes. Eccli. ii, 3 et 4 : Sustine sustentationes Dei : conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. Omne quod tibi applicitum fuerit, accipe : et in dolore sustine. Psal. XXIV, 3 : Universi qui sustinent te, non confundentur. Psal. XXVI,
14 : Exspecta Dominum, viriliter age : et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. I ad Corinth. XVI, 13: Vigilate, state in fide, viriliter agile.
" Et progressus pusillum. "
Luc. XXII, 41 : Quantum jactus est lapidis. Thren. III, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit: quia levavit super se.
" Procidit in faciem suam, " videns quo caderet: non sicut Heli, qui cadens retrorsum fractis cervicibus exspiravit . Et notat humilem debere esse orationem. Eccli. xxxv, 21 : Oratio humiliantis se nubes penetrabit. I ad Corinth. XIV, 25 : Cadens in faciem suam adorabit Deum. " Orans. " Augustinus : " Oratio est " pius affectus mentis in Deum. " Damascenus: " Oratio est ascensus intellect ctus in Deum. " Et notat in hoc, quod abstractus a carne, et altus in spiritu debet esse orans. Joan. IV, 23 : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu ei veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. I ad Corinth. XIV, 15 : Orabo spiritu, orabo et melite. Isa. XXVI, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te.
" Et dicens : Pater mi. "
Notat dulcis affectus debere esse orationem : " Quae enim dulcescit nomine " Patris, dat impetrandi fiduciam, " ut dicit Bernardus. Joan. III, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.
" Si possibile est. "
Duo continet ista oratio : consona enim est oranti, et ei qui adoratur. Prima pars congruit oranti, cum dicit: " Si possibile est, transeat a me calix iste. " Per hoc enim, quod dicit: " Si possibile est, " humani affectus notat subjectionem. Et
per hoc. quod dicit : " Transeat, " humani affectus notat veritatem, qui horret passionem. Et ista est discreta et ordinata oratio : et ideo non est illi similis, de qua dictum est, Supra, xx, 22 : Nescitis quid petatis. Et illi, de qua, III. Reg. II, 23, dictum, est : Vivit Dominus, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. Alius autem Evangelista Marcus, XIII, 36, dicit: Pater, omnia tibi possibilia sunt. Et hoc est verum de potestate absoluta. Sed hic loquitur de potestate ordinata per dispositionem consilii de redemptione humani generis et est sensus : Si possibile est salutem humani generis, salvo per omnia tuo consilio, aliter per me procurari. Tunc affectus humanus horret istam passionem : et haec est agonia, qua natura passionem abhorruit : et ratio consilium state voluit : et spiritus elegit voluntatem Patris impleri. Luc. XXII, 43 et 44 : Factus in agonia prolixius orabat: et factus est sudor ejus, sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Hic Moyses electus Dei stans in confractione, tria habens in seipso agoniam moventia : in quibus notatur naturae veritas, rationis prudentia, et optimae obedientia voluntatis.