De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(m) De tertio, scilicet potestate. Hic Doctor declarat quomodo potestas in divinis sit ex natura rei, quae potestas ponitur fundamentum aequalitatis secundum pote statem. Et breviter duo dicit, quod si potestas accipiatur fundamentaliter, scilicet pro ipsa voluntate, quae ponitur ratio formalis causandi omne possibile, sic est ibi ex natura rei. Et hoc modo tres personae possunt dici aequales secundum potestatem fundamentaliter, quia secundum eamdem voluntatem. Sed tamen in veritate hoc non est fundamentum aequalitatis secundum potestatem, ut ipsa voluntas absolute accipitur, nam ut sic Pater et Filius non sunt aequales, nisi secundum magnitudinem intrinsecam voluntatis, et ut sic intelliguntur aequales secundum magnitudinem infinitam, sed secundum voluntatem non absolute, sed ut comparatur sub ratione potestatis ad objecta extrinseca, potest poni fundamentum aequalitatis secundum potestatem, et sic potestas importat relationem rationis in divinis ad possibile. Aequalitas ergo formaliter accepta fundatur immediate in relatione rationis,sive in voluntate,non absolute, sed ut dicit relationem rationis ad objecta extra. Et sic personae divinae dicuntur aequales secundum potestatem numeralem, quae est eadem relatio rationis in tribus immediate fundata in voluntate actu in tribus existente. Et non est inconveniens unam relationem rationis fundari in alia, ut ipse exemplificat, quia intentio speciei, quae denominat genus, cum dico genus est species, fundatur in intentione generis, imo relatio realis potest fundari in alia reali, ut patet a Doctore hic et in primo.
In littera hujus articuli occurrunt multa dubia : Primum in hoc scilicet, quod magnitudo sive infinitas intensiva sit ibi ex natura rei, et distinguatur ab essentia, quae est fundamentum aequalitatis.
Secundum ibi, scilicet quod unitas magnitudinis est proximum fundamentum aequalitatis.
Tertium dubium est in hoc, scilicet quod aequalitas dicit modum identitatis et similitudinis perfecte.
Quartum est. in hoc scilicet, quod inter personas divinas est aequalitas secundum magnitudinem, scilicet secundum infinitatem intensivam.
Quintum est in hoc, an relatio aequalitatis secundum aeternitatem, et secundum potestatem sit ex natura rei.
Sextum est in hoc, quod existentia habet infinitatem intensivam, ut gradum intrinsecum, sicut etiam habet essentia.
Septimum in hoc, scilicet quod aeternitas prout dicet relationem positivam potentialem, vel aptitudinalem sit relatio rationis.
Contra primum dictum instatur sic primo, quod infinitas nihil formaliter positivum dicit, sed tantum negationem, quia infinitas ultra entitatem essentiae divinae praecise dicit negationem finitatis.
Sicut etiam aeternitas tenendo secundam viam praecise dicit negationem finitatis secundum durationem; ergo similiter infinitas intensiva dicit negationem finitatis secundum essentiam ; ergo infinitas non est ibi ex natura rei distincta ab essentia praeter opus intellectus.
Secundo instatur, quia ens quantum immediate dividitur per finitum et infinitum, ergo finitas et infinitas praesupponunt ens quantum, quod dividunt, sic etiam actus et potentia dividunt ens reale; ergo praesupponunt ens reale quod dividunt. Sic sequitur in proposito, quod Deitas prius erit quanta quam infinita formaliter, et non potest esse quanta alia quantitate ab infinitate intensiva, ut patet ; ergo sequitur quod infinitas intensiva pertineat ad esse ejus quidditatum et essentiale, et per consequens secundum ipsam personae erunt idem, et non aequales, cum identitas habeat pro fundamento immediate unitatem essentiae, ut essentia est. Et quod intelligatur ipsa essentia prius quanta, patet, quia sicut ens absolute, sive conceptus entis accipitur a natura divina, ut est quid, ut ostendi in primo, d. 2. ita conceptus entis accipitur ab entitate divinis, ut quanta.
Tertio instatur, quia si infinitas intensiva est ab essentia divina praeter opus intellectus, ergo ex natura rei habebit aliam existentiam ab existentia essentiae divinae, patet, quia infinitas intensiva necessario est alicujus existentiae, et si sic, sequitur quod infinitas poterit habere, sive terminare propriam intuitionem, sive cognitionem intuitivam, quod non tenet Doctor, nam existens propria existentia potest propria cognitione intuitiva cognosci.
Quarto instatur, quia si infinitas intensiva distinguitur ab essentia ex natura rei, sequitur quod ipsa infinitate circumscripta, per possibile vel impossibile, quod tunc essentia, ut actu perfecte existens, aut erit perfecta intensive, aut imperfecta, aut nec sic, nec sic. Non secundo et tertio modo, quia ut sic, essentia excedit omne ens finitum. Si primo modo, ergo erit quanta alia quantitate ab infinitate intensiva, et per consequens personae erunt aequales secundum aliam quantitatem ab infinitate, quod ipse non tenet.
Quinto instatur, quia si infinitas sit ibi ex natura rei distincta, et per consequens posterior essentia divina, sequitur hoc inconveniens, quod positis in aliquo instanti extremis relationis intrinsecus advenientis non erit talis relatio.Probatur, quia in eodem instanti quo essentia communicatur Filio, tunc Filius est, et similiter Pater, qui sunt extrema aequalitatis, et tamen in illo instanti aequalitas non erit ; patet, quia in illo instanti adhuc non intelligitur Filius habere infinitatem intensivam. Probatur per dictum Doctoris q. 5. qui vult quod eodem ordine communicentur Filio perfectiones, quo habent inter se esse, ita quod prius intelligitur communicari essentia Filio, quam bonitas, quia essentia est prior ; ergo si infinitas est posterior essentia, quod oportet dicere, si ex natura rei distinguatur ab essentia, sequitur quod posterius intelligitur communicari, etc.
Respondeo ad omnes istas objectiones. Ad primam dico, quod infinitas intensiva est entitas positiva, et non est simile de aeternitate, quia si aeternitas, cum dicat durationem non esset, adhuc entitas perfecta esset, sed non est sic de infinitate intensiva. Et de hoc an dicat negationem tantum, vide quae exposui in primo contra Joannem Anglicum.
Ad secundum dico breviter, quod conceptus quanti est quantus, et contrahitur per finitum et infinitum, ita quod ille coneeptus nec est formaliter infinitus, nec formaliter finitus, sed est simpliciter indifferens, sicut etiam conceptus animalis, nec est rationalis, nec irrationalis, sed indifferens. Et cum infertur, ergo essentiae divinae prius convenit conceptus quantus quam infinitas, et per consequens dicit aliquam perfectionem intensivam praeter infinitatem. Dico, quod sicut ab essentia ut essentia, abstrahitur conceptus entis dictus in quid de ea, ita ab essentia, ut dicente quantitatem virtutis, et a quocumque ente dicente quantitatem virtutis abstrahitur conceptus entis quanti, et sic talis conceptus praedicatur de omni ente quanto. Et quia in re reperitur ens quantum secundum quantitatem perfectionis infinitae, et ens quantum secundum quantitatem perfectionis finitae, ideo dicitur conceptus quanti absolute contrahi per finitum et infinitum, ita quod in re prius est ens infinitum quod sit conceptus entis quanti , imo conceptus entis quanti est simpliciter posterior ente infinito, licet sit prior secundum communitatem, quia ut sic non convertitur subsistendi consequentia.
Ad tertium dico absolute quod non habeo pro inconvenienti quod infinitas intensiva si dicit realitatem aliam ab essentia divina (aliam tantum ex natura rei, non aliam realiter, ut patet, nec aliam formaliter, ut patet a Doctore in primo, dist. 8. q. 2. respondendo ad argumenta principalia, quia vult quod gradus intrinsecus nullo modo dicat positive aliam formalitatem ab eo, cujus est gradus intrinsecus), quod etiam dicat propriam existentiam aliam non realiter, nec formaliter ab existentia essentiae divinae, sed aliam tantum ex natura rei. Et cum infertur, quod tunc posset cognosci intuitive, ut distincta ab essentia, etc. dico breviter quod ad hoc, quod sit objectum proprium intellectus intuitive cognoscentis, requiritur quod sit formaliter distincta a primo objecto perfecto. De hoc vide in primo ubi supra. Adverte tamen quod existentia infinitatis intensive praeter opus intellectus nullo modo distinguitur ab ipsa infinitate, imo ipsa infinitas intensiva est formaliter sua existentia, sicut essentia divina est formaliter sua existentia, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. part. 1. q. 2. et q. 1. quodl. ubi vult quod existentia sit de intrinseca ratione Deitatis. Et de hoc satis dictum est in primo. Posset etiam dici, quod infinitas intensiva formaliter accepta, non dicat aliam existentiam ab existentia essentiae divinae, sed simpliciter ponitur gradus intrinsecus essentiae existentis. Sed credo primam responsionem esse meliorem, quia non videtur esse aliquid in re omnino praeter opus intellectus, et singulare quod si est distinctum ab alio, eo modo quo distinguitur, quin etiam habeat existentiam propriam praeter opus intellectus distinctam.
Ad quartum dico, quod loquimur de perfectione, quae proprie non est secundum gradum specificum, quae nullo modo distinguitur ab illo gradu specifico, sicut rationalitas, ut rationalitas, dicit gradum specificum hominis, nam secundum hanc perfectionem, quae praecise dicit gradum specificum, non accipitur magnitudo, quae est fundamentum aequalitatis, sed a magnitudine consequente ut gradu intrinseco quidditatem singularem actu existentem, sicut est infinitas intensiva. Dico secundo, salvo meliori judicio, quod nulla entitas specifica etiam singularis, ut praecise consideratur secundum gradum specificum, nullam perfectionem formaliter dicit, sed tantum virtualiter, sic intelligendo, quod ad talem entitatem specificam nata est consequi talis perfectio, ut gradus intrinsecus, et quantum ad hoc una entitas specifica excedit aliam, non secundum perfectionem, quam formaliter habet praecise in illo instanti, quo consideratur talis entitas, sed secundum perfectionem virtualiter tantum, quia nata est suo modo continere talem vel talem perfectionem, ut gradum sibi intrinsecum.
Ad quintum dico, quod Pater et Filius in illo praecise instanti quo intelliguntur habere praecise essentiam, non sunt aequales, nec sunt extrema proprie aequalitatis, quia praecise intelliguntur esse extrema in illo instanti, in quo intelliguntur includere fundamentum proximum aequalitatis, quod tunc est, quando intelliguntur habere essentiam ut formaliter infinitam, quia ipsa posita statim inter illa oritur aequalitas.
Secundo principaliter instatur contra secundum dictum, et primo sic, quaero, quae unitas requiritur ? Non est danda, nisi unitas numeralis, ut patet a Doctore, et tunc sequitur quod ipsa infinitas habeat propriam singularitatem aliam cx natura rei a singularitate essentiae, quod non videtur, quia gradus intrinsecus non habet aliam singularitatem a singularitate illius, cujus est modus.
Secundo instatur, quia fundamentum proximum differt a fundamento remoto, et hoc ex natura rei, si ponatur fundamentum proximum ex natura rei, sed unitas numeralis nullo modo ex natura rei differt a magnitudine, sive ab infinitate, aliter infinitas intensiva non esset sua singularitas. Et ultra sicut singularitas essentiae nullo modo ex natura rei differt ab essentia, cum ipsa formaliter sit sua singularitas, sic similiter erit hic.
Respondeo ad primum, concedendo quod infinitas habet propriam realitatem, et per consequens habet propriam unitatem singularitatis tantum ex natura rei distinctam a singularitate essentiae. Et cum dicitur, quod gradus intrinsecus non habet propriam singularitatem, dico quod si concedatur ipsam esse in re, et distinctam a re, cujus est modus, quod eo modo quo in re distinguitur, eo modo habet singularitatem distinctam a singularitate illius, cujus est modus intrinsecus: sicut etiam attributa, quae in divinis ponuntur formaliter infinita distinguuntur formaliter ab essentia, ita habent propriam singularitatem formaliter distinctam a singularitate essentiae, tenendo quod tam singularitas attributi, quam singularitas essentiae sint idem formaliter, scilicet essentiae et attributo, ita quod sicut essentia non determinatur, nec contrahitur ad esse singulare, cum sit formaliter singularis, sic attributum non contrahitur.
Ad secundum dico primo, tenendo quod infinitas singularitatis nullo modo ex natura rei differat ab infinitate, quae unitas singularitatis dicitur fundamentum proximum, prout distinguitur a fundamento absolute sumpto; licet enim infinitas et unitas numeralis in fundamentis in nullo modo ex parte rei differant, tamen infinitas, ut absolute sumpta, non est proximum fundamentum, sed ut est una unitate numerali in tribus personis. Dico secundo, quod ponitur unitas numeralis fundamentum proximum, prout distinguitur a pluritate numerali. Si enim essent tres infinitates distinctae numero in tribus personis, esset quidem aequalitas, secundum magnitudinem infinitam inter eas, sed non esset perfecta aequalitas, quia nec perfecta unitas fundamenti, nam aequalitas fundatur super uno, ergo quanto fundamentum erit magis unum, erit perfectior aequalitas. Sicut etiam unitas specifica in creaturis ponitur fundamentum proximum, prout distinguitur a pluralitate specifica, super qua non fundatur aequalitas, nec similitudo. Sic in divinis ubi est perfectissima aequalitas, debet poni unitas numeralis magnitudinis infinitae ex natura rei, prout distinguitur a pluralitate numerali.
Dico tertio, quod forte apparet nullum inconveniens, unitatem singularitatis aliquo modo praeter opus intellectus distingui ab infinitate, et esse eamdem formaliter, et per consequens nullo modo contrahere, nec determinare posse ; stat enim cum unitate formali distinctio aliquorum ex natura rei, et sic patet.
Contra tertium dictum instatur probando, quod aequalitas non dicat modum similitudinis et identitatis. Et arguitur sic primo, supponendo secundum Doctorem quod aequalitas et identitas, et similitudo sint ibi ex natura rei, et ab invicem praeter opus intellectus distinctae. Tunc sic identitas perfecta, et aequalitas perfecta in Filio habent praecise idem fundamentum proximum, et eumdem terminum sub eadem ratione consideratum: ergo identitas divina et qualitas nullo modo differunt, et praeter opus intellectus. Hoc patet, quia impossibile est, duas relationes, et praecipue alterius et alterius rationis habere praecise idem fundamentum et eumdem terminum, ut saepe patet a Doctore. Sed unitas infinitatis essentiae divinae ponitur proximum fundamentum identitatis perfecte, ut patet per litteram Doctoris. Et illud idem ponitur fundamentum aequalitatis perfecte; et similiter identitas Filii ad Patrem praecise terminatur ad suppositum Patris sub ratione formali suppositi, et illud idem suppositum, et sub eadem ratione formali ponitur terminus aequalitatis ; ergo aequalitas et identitas in Filio nullo modo, praeter opus intellectus distinguuntur, quod est contra suppositum. Hoc idem dico de aequalitate et similitudine perfecta, quia similitudo perfecta habet pro fundamento proximo unitatem magnitudinis bonitatis, et illam eamdem habet aequalitas cum dico, quod personae aequales sunt secundum magnitudinem bonitatis.
Secundo instatur, quia si magnitudo infinita ponatur proximum fundamentum identitatis et similitudinis perfecte, ergo similitudinis perfecte; ergo identitas non est identitas, nec similitudo est similitudo. Patet, quia identitas fundatur super unitate substantiae, sive essentiae, et similitudo super unitate attributi, sive qualitatis, vel saltem habentis modum qualitatis, sicut attributa divina, ut patet a Doctore in primo, d. 8. q. penultim.
Tertio instatur, quia si magnitudo infinita ponatur proximum fundamentum identitatis similitudinis perfectae, ergo circumscriptis quibuscumque aliis per possibile vel impossibile, remanente sola ratione magnitudinis infinitae, adhuc in divinis posset esse identitas et similitudo, quod est impossibile, quia divinae personae dicuntur idem secundum essentiam, et similes secundum attributa, et aequales secundum magnitudinem.
Quarto instatur, quia si magnitudo infinita ponitur fundamentum identitatis et similitudinis perfectae, sequitur quod identitas in divinis non sit prior aequalitate; patet, quia in eodem instanti quo ponitur magnitudo infinita in Filio, in illo instanti Filius est idem Patri, et aequalis. Hoc autem est inconveniens, quia ponitur prius identitas quam aequalitas, quia etiam unitas essentiae ponitur prius, secundum quam dicuntur personae idem.
Respondeo ad omnia ista, praemittendo unum, scilicet quod aliud est loqui de ratione formali fundamenti, et aliud de conditione requisita, sive de modo fundamenti. Et similiter aliud est loqui de ratione formali recipiendi, et aliud de conditione requisita ad recipiendum. Exemplum de ratione formali fundamenti alicujus recipiendi et de conditione requisita. Quantitas molis est ratio formalis sub ratione quantitatis, ut sit fundamentum albedinis, sed singularitas ejus est conditio per se requisita. Hoc idem dico de ratione formali recipiendi, et de conditione requisita ; eodem modo dico de divinis. Ratio enim formalis fundamenti proximi identitatis est praecise unitas essentiae divinae, et loquendo de perfecta identitate, dico quod unitas essentiae divinae, ut formaliter infinitae, est ratio formalis fundandi perfectam identitatem, non quod infinitas absolute sit ratio fundandi, sed est conditio requisita ad perfectam identitatem.
Dico ergo breviter ad omnes rationes simul, quod fundamenta proxima differunt praeter opus intellectus, nam fundamentum proximum identitatis perfectae est unitas essentiae formaliter infinitae, et fundamentum proximum perfecte similitudinis est unitas attributi, puta bonitatis formaliter infinitae. Sed proximum fundamentum aequalitatis est praecise unitas magnitudinis intensive, sive unitas numeralis infinitatis intensive, et sic patet quomodo ista fundamenta proxima differunt praeter opus intellectus, etiam loquendo de fundamentis identitatis et similitudinis perfecte, quae fundamenta licet includant infinitatem, ut conditionem requisitam, non tamen includunt ipsam, ut formalem rationem proximi fundamenti: sed fundamentum proximum aequalitatis includit in divinis entitatem infinitatis intensive, ut rationem formalem proximi fundamenti.
Ex his patet ad omnes illas instantias, quae praecise procedunt ac si magnitudo infinita esset praecisa ratio fundandi identitatem et similitudinem perfectam, quae tamen magnitudo non sic ponitur, sed conditio necessario requisita. Sicut etiam dixi in quaest, quinta quodlibet. quod licet Deitas sit praecisa ratio formalis objecti beatifici, tamen infinitas ponitur non ut ratio formalis, nec ut aliquid pertinens ad rationem formalem objecti beatifici, sed ponitur ut conditio requisita, sic in proposito.
Ad quartam instantiam, (quia aliae tres procedunt praecise de eodem fundamento sub eadem ratione, et sic ad illas patet responsio ex supradictis) dico, quod identitas absolute est prior in Filio, quia et fundamentum est prius scilicet unitas unitas essentiae, identitas tamen ut perfecta non videtur prior aequalitate, quia identitas perfecta includit unitatem magnitudinis infinitae, ut conditionem requisitam ad perfectam identitatem, quae unitas magnitudinis infinitae ponitur etiam ratio formalis proximi fundamenti aequalitatis. Et ideo hoc modo intelligendo, non apparet inconveniens identitatem perfectam et aequalitatem esse simul in eadem persona.
Contra quartum dictum, probo quod personae non sint aequales secundum magnitudinem infinitam, ut secundum fundamentum primo instatur sic : Si magnitudo infinita ponitur fundamentum aequalitatis, sequitur quod Filio non genito erit in divinis aequalitas; consequens est contra Augustinum qui vult quod prima aequalitas sit in Filio, ut patebit in articulo sequenti. Consequentia probatur, quia posito fundamento et termino alicujus relationis intrinsecus advenientis, necessario ponitur talis relatio: hoc patet a Doctore in pluribus locis. Sed in eodem instanti originis, quo Pater est, et Filius non est, est magnitudo formaliter infinita ; ergo est fundamentum aequalitatis, et similiter Pater ponitur terminus aequalitatis, ut patet; ergo Filio non existente erit aequalitas in divinis,
Secundo instatur, quia si magnitudo infinita ponitur fundamentum aequalitatis,
ergo prima aequalitas erit in Patre, quod est contra Augustinum,ut supra dixi. Probatio consequentiae, quia prius fundamentum illud erit in Patre quam in Filio, quia omnis perfectio prius est in Patre quam in Filio ; ergo aequalitas fundata in illa magnitudine prius denominat Patrem quam Filium: ergo.
Tertio instatur sic : Si Filius includit aequalitatem ad Patrem, quaero ad quod terminatur talis aequalitas, non ad absolutum in Patre, quia tunc realiter distingueretur ab illo: non ad Patrem, inquantum Pater, quia ut sic, praecise ponitur terminus filiationis ; non ad Patrem ut aequalis Filio, quia terminus relationis est prior, et maxime in proposito, ut patet a Doctore in secundo articulo sequenti ; modo Pater, ut aequalis, nullo modo est prior, ut patet. Si ergo terminus non est assignabilis ; ergo Filius non includet aequalitatem ad Patrem.
Respondeo ad primum, glossando illam, posito fundamento, etc. Hoc non debet absolute intelligi, sed requiritur quod addatur sic, posito fundamento in aliquo quod natum est referri secundum illud fundamentum, etc. Patet, quia magnitudo infinita absolute sumpta non refertur; requiritur ergo, quod ipsa ponatur in aliquo, quod secundum ipsam natum est referri ad aliud; et sic concedo quod ipsa posita in Patre et Filio posito, ut termino, quod Pater secundum illam fundamentaliter refertur ad Filium, et formaliter aequalitate refertur.
Ad secundum, nego quod prima aequalitas sit in Patre. Cum probatur quod fundamentum aequalitatis prius est in Patre, dico, quod aliud est loqui de fundamento aequalitatis, quod actu non fundat aequalitatem, sed est in proxima dispositione ad fundandum: et aliud est loqui de fundamento, ut actu fundat. Hoc posito dico, quod Pater in illo priori originis, quo Pater est, et Filius non est, bene includit magnitudinem infinitam intensive, quae magnitudo actu non fundat aequalitatem, ut patet, quia ut in illo priori originis non ponitur terminus aequalitatis, nec per consequens aequalitas sic in illo priori Pater non potest denominari aequalis. Sed in illo instanti quo ipsa magnitudo infinita ponitur in Filio, ponitur aequalitas in Filio ad Patrem, quia in illo instanti ponitur terminus, imo magis praeexigitur, scilicet ipse Pater.
Ad tertium dico, quod terminatur ad suppositum Patris absolute ; et cum dicitur, Pater in quantum Pater est terminus filiationis; ergo non potest esse terminus aequalitatis. Dico, quod hoc est falsum, quia idem sub eadem ratione formali potest esse terminus plurium relationum etiam diversarum rationum, nam Deus sub ratione Deitatis est terminus relationum creaturarum et omnium causatorum, tam causa efficiente quam finali, ut patet a Doctore, bene verum est quod aliud est loqui de termino relationis, et aliud de correlativo ; et tunc dico, quod Pater in quantum Pater, non est correlativum Filii, ut aequalis Patri. Sed Pater aequalis est correlativum Filii aequalis, et Pater ut Pater est correlativum Filii.
Contra quintum dictum, scilicet de infinitate quae ponitur gradus intrinsecus existentiae sicut essentiae, instatur sic : Primo, si essentia, ut distinguitur ab existentia includit infinitatem intensivam, ut gradum intrinsecum ; ergo infinitas intensiva inerit alicui non existenti, quod est impossibile, quia si aeternitas est conditio existentis, ut patet hic, et in primo, dist. 3. q. 4. a fortiori infinitas intensiva erit alicujus necessario existentis.
Secundo instatur, quia si infinitas est gradus intrinsecus essentiae, ut essentiae, ergo gradus intrinsecus erit prior ratione formali .essentiae, ut essentia est, quod est impossibile ; modo existentia est de intrinseca ratione essentiae divinae, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. et in quodlib. quaest, 1.
Tertio instatur, quia tunc sequeretur quod essentia, ut formaliter essentia includeret bis infinitatem intensivam, ut gradum simpliciter intrinsecum essentiae; patet, quia essentia, ut essentia, includit infinitatem, et essentia ut existens, quae existentia est de ejus formali ratione, includit similiter infinitatem ; ergo bis includit eamdem infinitatem, vel saltem aliam et aliam, si non bis includit.
Respondeo, et primo expono mentem Doctoris. Nam non intelligit, quod essentia, ut distincta ab existentia includit infinitatem, sed quod infinitas ponitur gradus intrinsecus existentiae divinae, sicut etiam essentiae praescribendo essentiam ab existentia, et sic patet responsio ad rationes.
Dico etiam, quod si essentia ponatur distincta ab existentia, sic, quod existentia non ponatur de formali ratione ejus, sed gradus intrinsecus, tunc respondeo ad instantias. Ad primum dico, quod infinitas esset gradus intrinsecus essentiae, ut essentia, et concedo quod circumscripta, per impossibile, existentia, adhuc esset infinita intensive, quia ut sic, haberet veram entitatem realem actualem priorem sua existentia, sicut exposui in secundo, dist. 3. quaest. I. ubi exposui, quomodo essentia distinguitur ab existentia. Vide ibi singularia dicta. Et sic non esset inconveniens, quod essentia haberet existentiam et infinitatem, ut gradus intrinsecos, et quod existentia haberet etiam infinitatem intensivam, ut gradum intrinsecum ;
sicut etiam essentia nunc habet bonitatem eamdem sibi realiter, quae bonitas est formaliter infinita, quia infinitas intensiva est gradus ejus intrinsecus. Si modo quaeratur an infinitas existentiae esset gradus intrinsecus essentiae sicut ipsa existentia, dico, quod si inter gradus intrinsecos datur ordo secundum mediatius et immediatius, quod non est inconveniens eam ponere gradum intrinsecum mediate ; si vero non esset talis ordo, non poneretur gradus intrinsecus ejus.
Ad secundum patet, quia tunc negaretur existentiam esse de formali ratione essentiae.
Ad tertium patet.
Contra sextum dictum non oportet aliter instare, quia certum est quod omnis relatio immediate fundata in ente rationis est relatio rationis, quia relatio realis semper requirit fundamentum et terminum, ut realia entia, ut in pluribus locis patet a Doctore ; et sic aequalitas secundum potestatem esset relatio rationis, quia potestas illa formaliter sumpta dicit tantum relationem rationis. Sed si quaeratur de ipsa aequalitate, ut fundata in potestate fundamentali, scilicet voluntate, an esset realis, quia et fundamentum reale ; dico absolute, quod in se formaliter, et denominatione intrinseca non esset realis, quia ad relationem realem requiritur fundamentum proximum ex natura rei, et non solum hoc, sed etiam quod oriatur ex natura rei. Posset tamen dici realis denominatione extrinseca, pro quanto comparatur ad fundamentum reale. De aequalitate vero secundum aeternitatem formaliter sumptam, prout scilicet dicit negationem desitionis, successionis, participationis, etc. patet quod est tantum relatio rationis, quia omnis relatio tantum est rationis, vel quae fundatur super nihil, vel quae terminatur ad nihil, ut patet a Doctore in secundo, dist. 2. et dist. ult. Contra septimum dictum aliter non insto, quia relatio realis requirit extrema realia, et in actu. Modo talis aptitudo ad coexistendum, etc. ut praecisa aptitudo non est relatio realis, etc.