IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Et hoc est, quod sequitur :
" Verumtamen non sicut ego, " secundum naturalem humanae naturae affectum, " volo, sed sicut tu. " Non. solum illud, quod volo tibi et tuae conformetur voluntati, sed etiam in forma, et modo, et fine tuae voluntatis : ut quod vis, et sicut vis, et propter quod vis, per omnia fiat. Fecit enim, quod supra, VII, 10, docuit : Fiat voluntas tua sicut in caelo, et in terra. Isa. xlvi, 10 : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Quod autem voluntas Dei fuit Christum pati, et non transire ab eo calicem, Isa. LIII, 10 : Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.
" Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes : et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ? "
0 ic tangit quam vigilanter oportet orare : et hoc docet exhortatione, et exempto.
In exhortatione tria facit : arguit, exhortatur, et causam exhortationis subjungit : et haec patent in littera.
In redargutione causam praemittit redargutionis praecepti in obedientiam, cum dicit : " Et venit ad discipulos suos, " tres videlicet, quos sibi viciniores habuit : sicut et Moyses quasi tribus gradibus ad Dominum appropinquavit. Primo enim terminos circa montem posuit, quo non appropinquaret populus : et secundo, paucis assumptis montem ascendit : et tertio, etiam ab illis avulsus solus in caliginem intravit. Primum, Exod. XIX, 12. Secundum et tertium, Exod. XXIV, 14, 18. Sic Christus pluralitatem discipulorum primo divisit, et secundo paucos, quos assumpsit dimittens, solus ad orandum Patrem accedit.
" Et invenit eos dormientes. " Contra hoc, quod dixerat : Sustinete hic, et vigilate mecum. Isa. li, 20 : Filii tui dormierunt in capite omnium viarum..., pleni indignatione Domini, et increpatione Dei tui. I ad Thessal. v, 7 : Qui dormiunt, nocte dormiunt.
" Et dicit Petro, " qui se magna facturum promiserat: et in eo increpat alios. " Sic non potuistis una hora vigilare mecum ? " quod tam modicum est : quasi dicat : Memoriam habe tuae fragilitatis, et ne confidas tibi. Cantic. ii, 7 : Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, ei pascde haedos tuos juxta tabernacula pastorum. Haedi sunt defectus naturales. Quasi dicatur : Considera te juxta eos, qui pascunt, hoc est, satisfaciunt defectibus naturalibus. Ad Roman. VII, 18 : Scio quia non habitat in me, hoc est incarne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio,
" Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. "
Exhortatio est duo continens, scilicet vigilandum esse et orandum. Vigilandum contra malum Insidians, et orandum, ut detur bonum promovens. Quia dicit Damascenus, quod " oratio est petitio de-" oentium a Deo. " " Vigilate. " I Petr. v, 8 : Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaereris quem devoret.
" Et orate, ut non intretis in tentationem. " Intrare in tentationem est per gradus tentationis, consentiendo tentationi, progredi in praecipitium peccati. Supra, VI, 13 : Et ne nos inducas in tentationem, I ad Corinth. x, 13 : Tentatio vos non apprehendat nisi humana : Fidelis autem Denis est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed (aciei etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
Hujus exhortationis subjungit causam dicens :
" Spiritus quidem promptus est, "
Qui superior pars est hominis, ad imaginem Dei insignita. Ad Roraan. VII, 22 : Condelector legi Dei secundum interiorem hominem.
" Caro autem infirma. " Job, IV, 19 : Qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea. Sapient. IX, 15 : Corpus quod corrumpitur aggravatanimam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Ad Roman. vii, 24 : Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis hujus ?
" Iterum secundo abiit, et oravit, dicens. "
Exemplo docet, quod suasit exhortando.
" Pater mi, si non potest, " consilio tuo movente, " transire hic calix " passionis, " Fiat voluntas tua, " quia tunc ''calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo : sicut prius expositum est.
" Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.
Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. "
Hic tertio ostendit orationem debere esse instantem : et est idem modus exponendi, qui prius. " Invenit eos dormientes. " Et subjungit causam. : " Erant enim oculi eorum gravati, " prae tristitiae taedio. Psal. CXVIII, 28 : Dormitavit anima mea prae taedio : confirma me in verbis tuis. Supra, xxv, 5 : Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
Et ideo etiam hic non arguit eos, sed
" Relictis illis, "
Ut quiescant, ut postea recreati fugere possint, " iterum abiit " ab eis, " et oravit tertio, eumdem sermonem dicens, " quem semel et secundo dixerat.
Sed contra hoc esse videtur, quod dicitur, Eccli. VII, 15 : Ne iteres verbum in oratione tua. Sed dicendum, quod sensus auctoritatis est, quod ita attente oran- dum sit, quod pro negligentia iterare non oporteat.
Tertia autem Domini oratio fuit contra mortis horrorem, crucis confusionem, et doloris acerbitatem. Vel propter veniam praeteritorum, tutelam praesentium, et cautelam futurorum. Et multis aliis modis facile est hoc variare.
" Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam et requiescite : Ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet, "
Hic ostendit, quam patientes et fortes debemus esse in periculis. Et ideo tria hic dicit, scilicet compassionem discipulorum, patientiam periculorum, et constantiam in comprehensione hostium.
De compassione venit, quod dicit : " Dormite jam et requiescite, " quia somnus recreatio est sensuum et spirituum et membrorum quies. Isa. lviii, 11 : Requiem tibi dabit Dominus semper.
Sed tunc quaeritur : Quomodo dormire poterant, cum statim subdat : " Ecce appropinquavit hora. " Et dicendum, quod interposita fuit hora et spatium noctis, in qua dormierunt : unde,Marc. XIV, 41. interponitur : Sufficit, Voluit autem eos quiescere, sicut diximus, ut recreati fugere possent. Et custodivit eos, vigilans super custodiam gregis sui . Isa. XXI, 11 : Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte ? Psal. cxx, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel.''
" Ecce appropinquavit hora, "
Praefinita a Patre, " et Filius hominis, " secundum naturam humanam,
" tradetur in manus, " hoc est, in potestatem " peccatorum. " Job, IX, 24 : Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit. Habacuc, i, 4 : Quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. Isa. LIII, 12 : Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est. Simile dictum propheticum est, IV Reg. VI, 32, ubi Eliseus dixit ad senes Israel : Numquid scitis quod miserit filius homicidae, ut praecidatur caput meum ? Unde patet, quod suae traditionis non erat ignarus.
" Surgite, eamus "
Obviam eis, constantiam ostendentes. Joan. XVIII, 4, 5, 8 : Processit, et dixit eis : Quem quaeritis ? Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum... Si ergo me quaeritis, sinite hos abire. Joan. XIV, 31 : Ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.
" Surgite, eamus " ad locum videlicet traditionis et passionis.
" Ecce appropinquavit qui me tradet. " I Petr. II, 23 : Tradebat autem judicanti se injuste. Joan. XVII, 19 : Pro eis ego sanctifico meipsum, hoc est, sacrifico meipsum.
" Adhuc eo loquente, ecce Judas, unus de duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. "
Hic tangitur traditio secundum operis perfectionem. Et tangit duo : proditionem videlicet tradentis, et patientiam et benignitatem Christi traditi, ibi, v. 50 : " Dixitque illi Jesus. "
In primo sunt duo : ministri videlicet sceleris, et signum traditionis.
Ministri sceleris describuntur in duce, et sequacibus.
De duce dicit : " Adhuc eo loquente, " ut arctius in corde discipulorum infigeretur, quod non erat ignarus omnium quae venerunt super eum, sed praescius. Joan. xiii, 1 : Sciens Jesus quia venit hora ejus, etc.
" Ecce Judas, unus de duodecim, " ingratus et proditor, Act. I, 16 : De Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum. Joan. VI, 71 : Nonne ego vos duodecim elegi, et ex vobis unus diabolus est.
" Et cum eo turba, " multitudine fortis, armis impugnationis armata et munita, "missi, " ut ordinariam et publicam viderentur bnberc potestatem : et hoc est, quod dicit : " Cum eo turba multa : " a. turbando veri turba dicta. Sicut rex. Syriae misit exercitum ad comprebendmn Eliseum . ''Et sicut Saul elegit tria millia virorum fortium, et egressus est ad comprehendendum. David .
" Cani gladiis et fustibus. " Quae sunt anna impugnationis, non defensionis : et ideo illicita, quando adhibentur ad nocumentum innocentis : unde, infra,v. 35 : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. E xod.xv, 9: Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium nvum, interficiet eos manus mea.
" Missi a principibus, " in quibus publica potestas judiciorum fuit, " Sacerdotum, " in quibus scientia legis et sanctitas debuit (isse ordinis, " et senioribus populi, " in quibus debuit, esse consilium agendorum in humanis. Et haec omnia perversa factasm.il : quia, Proverb.XXIX 24, dicitur : Qui cum fure participat, odit animam suam. Jam autem participabant cum Juda, de quo dicitur, Joan. XII, () : Quia fur erat et loculos habens,ea quae mittebantur portabat. Isa. I, 23 Principes tui infideles, socii furum. De senioribus autem dicitur, Daniel. XIII, 5 : Egressa est iniquitas a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.''
" Qui autem tradidit eum dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est: tenete eum.
Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? "
Hic ponitur traditoris signum. Et tanguntur duo. Determinatio videlicet signi per verbum : et exhibitio per opus.
De primo dicit : " Qui autem tradidit eum. " Joan, xiii, 2 : Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotae. Et nota studium malitiae, et dolum. Studium in hoc quod signum dedit : dolum in hoc, quod non aperte videretur eum persequi, sed ex confidentia familiaritatis accedere ad osculum amoris. Proverb. VI, 12 et seq. : Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur mahcm. Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
Sed quaeritur, Quare signum dabat de eo, qui omnibus continuo fuit manifestus? Et ad hoc dicit Hieronymus, quod putabat signa, quae fecerat Salvator, magicis esse facta artibus. Et quia in monte audierat transfiguratum, timebat ne aliam faciem sibi sumeret, et sic evaderet manus capientium, si palam ut persecutor accessisset.
" Dedit eis signum " suae proditioni congruum, sed homicidio valde inconsonum. Psal. lxxiii, 4 : Posuerunt signa sua, signa. II ad Thessal. II, 9 : Cujus est adventus secundum operationem Satanae, in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus.
" Quemcumque osculatus fuero, ipse est. "
Sicut agnus a lupo osculatur. Proverb. XXVII, 6 : Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odieritis.
" Tenete eum. " Marcus, XIV, 44, addit : Et ducite caute. Quasi dicat : De manibus non dimittite, ne transfiguratus evadat.
" Et confestim accedens. "
Ecce signi exhibitio. " Ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. " Falsa salutatio per ave, quod vae mortis ministrat et procurat. Jerem. IX, 8 : Ore suo pacem, cum amico suo loquitur, ei occulte ponit ei insidias." Et osculatus est eum. " II Reg. xx, 9 et 10, dixit Joab Amasae : Salve, mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasae, quasi osculans eum..., et percussit eum in latere, et occidit eum. Proverb. XI, 9 : Qui despicit amicum suum, indigens corde est.
" Dixitque illi Jesus. " Patientiam opponens contra omnia illata mala. Jacob. I, 4 : Patientia opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.
" Amice. "
Ex parte Christi enim amicitia salva fuit: quia bonum pro malo reddidit, quod est amicorum. Sed quia amicitia inter duos est, et Judas egit inimicitias, ideo dicit Glossa, quod est ironia. Supra, XXII, 12 : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem, hoc est, amici habitum, sed proditoris ? Eccli. VI,
8 : Est amicus secundum tempus, et non permanebit in die tribulationis .
" Ad quid venisti ? "
Hoc est, de statu Apostoli in quam vilem foveam proditoris cecidisti ? Isa. XIV, 12 : Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris ? corruisti in terram. Ezechiel. xxviii, 10: Ejeci te de monte Dei..., de medio lapidum ignitorum.
" Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. "
Hic post perfectam traditionem tangitur captivitas sive comprehensio Domini, quae terminatur ad illusionem, sicut ante dictum est. Habet autem partes duas : comprehensionem videlicet, et tractionem in captivitatem, ibi, v. 57 : " At illi tenentes Jesum, etc. " Comprehensio tollit agendi libertatem : tractio compellit ad sustinentiae difficultatem. Comprehensio ergo sua solvit in nobis difficultatem ad bene operandum : et tractio sua redimit inclinationem ad malum, qua trahimur ex lege membrorum. Haec autem duo tanguntur, ad Roman VII, 18 et 19 : Perficere bonum non invenio. Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago.
Prima adhuc dividitur in duo : in comprehensionem, et in auxiliantium destitutionem, ibi, in medio v. 56 : " Tunc discipuli, relicto eo, etc. "
Adhuc prior dividitur secundum ea quae circumstant comprehensionem, quae sunt quatuor: quorum primum est, quod comprehenditur ut infirmus : secundum autem est, quod ostenditur comprehensio non esse infirmitatis, sed dispensationis discipulis : in tertio, ostenditur voluntaria esse comprehensio turbis : in quarto autem ostenditur esse praeordinata consilio Patris, quod expressum est in Scripturis : et istae partes patent in littera.
In prima, qua ostenditur infirmitas comprehensi, tanguntur tres actus malorum : unus est praesumptuosus accessus : secundus est violentus captus sacrilegae manus : et tertius est pertinacis malitiae
tentus.
Dicit igitur : " Tunc accesserunt, " signo accepto. Eccli. I, 40: Accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo. Isa. lvii, 3 : Accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri, et fornicariae. Exod. XIX, .1.3 : Si bestia tetigerit montem., lapidabitur. Bestia (quasi vastia dicta) homicidae sunt.
" Et manus " sacrilegas " injecerunt in Jesum, " Job, XVI, 12 : Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
" Et tenuerunt eum : " pertinaci malitia " tenuerunt " tenentem omnia. Thren. IV, 20 : Ante faciem nostram Christus Dominus captus est in peccatis nostris : cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus.
" Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam ejus. "
Hic ostenditur haec comprehensio non esse infirmitatis, sed dispensationis: et in hac dicuntur quatuor. Unum et primum paratum auxilium, quod Petrus exhibuit : secundum, repressio zeli auxiliantis : tertium est ratio repressionis : et quartum, ostensio dispensationis.
De primo ergo dicit: " Et ecce unus, " inter tot discipulos, et est ille, qui fervore se omnibus praetulit. Unde, Joan. xviii, 10 : Simon Petrus habens gladium, eduxit eum, et percussit pontificis servum, etc.
" Ex his qui erant cum Jesu. " Luc. xxii, 28 : Vos estis qui permansistis me-cum in tentationibus meis. Joan. xv, 27 : Ab initio mecum estis,
" Extendens manum, " ut fortiorem daret ictum. Isa. v, 25 : Non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta
" Exemit gladium, " eodem zelo quo dixerat: Tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire . Forte putabat se ita debere facere : quia, Luc. XXII, 36, dicitur : Qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. Unde etiam ibi dicitur, quod dixerunt, vv. 49 et 51 : Domine, si percutimus in gladio ? Et Jesus dixit : Sinite usque huc, hoc est, permittite eos captivare me. Sed inter loquendum, antequam Petrus hoc intelligeret, fervore succensus dedit ictum.
" Et percutiens servum principis sacerdotum, " eo quod ille potestate domini sui accepta, videbatur esse caput cohortis, et cogitabat Petrus, quod illo interfecto, alii confusi fugerent: et volens vibrare gladium in cerebrum ejus, declinato capite ad latus, " amputavit auriculam ejus dexteram. " Et Lucas addit, quod Jesus tangens auriculam sanavit eum : ut probaret illud Psalmi CXIX, 7 : Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus : cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
" Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt. "
Hic tangitur compressio expetentis vindictam duobus modis: primo, per inhibitionem : secundo, per paenae comminatio- nem.
De primo dicit : " Converte gladium tuum in locum suum. " Cesset vindicta, exhibeatur patientia. Supra, v, 39 : Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram. II Reg.
XIX, 22 : Quid mihi et vobis, filii Sarviae ? cur efficimini mihi hodie in Satan ? an ignoro me hodie factum regem super Israel ? .
Sed hic objicitur : quia dicit Beda, quod non sunt immunes a scelere, qui permiserunt Christum occidere, cum potuerint prohibere. Hoc igitur defendens Petrus, non videtur esse prohibendus. Et dicendum, quod injuria potest repelli pluribus modis. Aut enim repellitur per impedimentum aliquod, sicut, Act. xxiii, 10, fecit Paulus, quando fecit praemuniri Praesidem, ut custodiretur a militibus, ne interficeretur : et sicut aliquis tenet manum alicujus, ne laedat : vel etiam totum insanientem, ne laedat : et hoc cuilibet tam clerico quam laico conceditur. Potest etiam repelli injuria propulsando eam : et hoc dupliciter : aut enim fit vi privata, aut publica. Si vi privata : aut cum armis, vel sine armis. Sine armis : aut zelo defensionis, aut vindictae, Et zelo defensionis sine armis impugnationis, etiam cum armis defensionis omnibus licet tam clericis quam laicis. Si autem publica et cum armis impugnationis, non licet clericis, sed permittitur laicis, flagrante injuria statim cum moderamine inculpatae tutelae. Sed si intervallum sit inter injuriam illatam et defensionem, non permittitur nisi per eum qui judex est, et ordinariam habet ultionis potestatem : ille enim justa bella movere potest contra injuriam facientes.
" Omnis enim qui gladium acceperit, "
Comminatio est, per quam reprimit Petrum. Est autem accipere invectus ad capientem : et intelligitur gladium accipere propria sponte, capiens gladium ad expetendam ultionem : si enim datur ordinarie sibi gladius, tunc exercet commissum, et non accipit usurpatum. Ad Roman. XIII, 4 : Non sine causa gladiumportat princeps : vindex in iram est ei qui malum agit. II Machab. xv, 16 : Accipe sanctum gladium mimus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israel. Sed quia Petrus fuit sacerdos, et passio fuit dispensatoria, ideo est prohibitus. Ad Titum, I, 7 : Oportet Episcopum sine crimine esse, non violentum , non percussorem.''
" Gladio peribit : " materiali et spirituali, qui est excommunicatio: quia reatum interius incurrit, qui gladium non juris ordine suscipit. Job, XIX, 29 : Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est. Apocal. I, 16 : De ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat. Psal. VII, 13 : Gladium suum vibrauit, arcum suum tetendit, et paravit illum.
" An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum ?
Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri ? "
Hic ostendit discipulo, qui caput est aliorum, quod dispensative patitur, et non ex infirmitate. Propter quod etiam, Supra, XVI, 23, dixit : Vade post me, Satana : quia non sapis ea quae Dei sunt.
Et dicit sic : " An putas. " Quasi dicat : Mirum est, si hoc putas, tot signis potentiam meam expertus.
" Quia non possum rogare Patrem meum, " de quo, Joan. XI, 42, dixi: Quia semper me audis : " et exhibebit mihi modo, " in hac necessitate, " plus quam duodecim legiones Angelorum : " quoniam scriptum est : Quoniam Angelis suis mandavit de te, etc. Qui enim hoc feci servis, IV Reg. VI, 17 : Ecce mons plenus equorum, et curruum igneorum in circuitu Elisei: multo magis si vellem, facerem hoc mihi Magistro et Domino. Quasi dicat: Quid mihi prodest defensio Apostolorum, qui possum habere duodecim legiones Angelorum, in quibus sunt septuagintaduo millia Angelorum,sex millibus pro legione una computatis ? Et hi sunt innumeri Angeli qui per totum mundum praesunt septuaginta duabus linguis hominum : et post Resurrectionem cum Tito et Vespasiano venientes, perdiderunt homicidas illos : de quibus, Supra, xxii, 7 : Missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
" Quomodo ergo implebuntur Scripturae ? "
Ecce ostendit praeordinationem. Act. III, 18: Deus, quae praenuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.
" Quia sic oportet fieri. " Si enim, ut Cassiodorus dicit, Prophetia est divina inspiratio rerum eventus immobili veritate denuntians, tunc oportet fieri necessitate ordinis, quamvis non sit ibi rei ordinatae necessitas. Quamvis enim de potentia absoluta fuerit alius modus possibilis nostrae liberationis, tamen de potentia ordinata, et praenuntiata, non fuit alius possibilis. Luc. XXIV, 25, 26 : 0 stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt Prophetae! Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?
" In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. "
Ostendit hic turbis, quod voluntarie se obtulit: et dicit duo. Primum est re-
prehensionis modestae de inutilitate armorum contra innocentem et non se defendentem : secundo, dicit innuendo quod cum tempus suum nondum advenerat, eum tenere non potuerunt : cum autem tempus praefinitum venit, sine armis potuerunt tenuisse.
Et hoc est: " In illa hora, " cum defensionem respuit, " dixit Jesus turbis. " Joan. VII, 49 : Turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt.
" Tamquam ad latronem " nocentem, et se defendentem, " existis cum gladiis et fustibus, " quae arma sunt expugnationis, " comprehendere me, " qui licet sim similis peccatori, non sum latro : sed propter verba labiorum Patris, custodivi vias latronis, cauterium habens circumcisionis, et possibilitatem primi latronis, qui similitudinem Dei furari voluit, et per rapinam voluit esse aequalis Deo : ego autem cum in forma Dei sim, non rapinam arbitror me esse aequalem Deo . " Quotidie, " hoc est, saepe his diebus : et tangit hic quatuor, quae debet habere Doctor, scilicet praedicationis instantiam, cum dicit : " Quotidie. " II ad Timoth. IV, 2 : Insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa, in omni patientia et doctrina.''
Secundum est, quod quaerat audientes : et hoc notat, cum dicit : " Apud vos. " Supra, IX, 35 : Circuibat Jesus omnes civitates, ei castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni. Tertium est quies, quod notat, cum subdit: " Sedebam. " Psal. CVI, 32 : In cathedra seniorum laudent eum.
Quartum est locus publicus, cum dicit: " In templo. " Joan. xviii, 20 : Ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniunt.
" Et non me tenuistis, " quia tempus meum nondum venerat. Quasi dicat : Sic nec modo teneretis nisi vellem. Psal. LIII, 8 : Voluntarie sacrificabo tibi. Psal. XXXIX, 8, 9 : In capite libri scriptum est -de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, etc,
" Hoc autem tot um factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. "
Hic ostenditur passio esse a Spiritu sancto praeordinata.
Et hoc est, quod dicit : " Hoc autem totum, " quod dictum est de traditione et comprehensione, " factum est, " in expletione operis, " ut " consecutionem notat, non causam, " adimplerentur, " superimplerentur, " Scripturae prophetarum, " Eccli. XXXVI, 18 : Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Psal. l, 6 : Justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
" Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. "
Hic auxilii tangitur destitutio : quia si aliquis auxiliari debuit, discipuli debuissent : et in littera patet. Job, XIX, 13 et 14 : Noti mei quasi alieni recesserunt a me. Dereliquerunt me propinqui mei, Psal. XXXVII, 11 : Dereliquit me virtus mea : et lumen oculorum meorum, hoc est, Apostoli, et ipsum non est mecum. " At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham, principem sacerdotum, ubi Scribae et seniores convenerant. "
Hic tangitur qualiter tractus est Dominus a ministris sceleris ad hujus sceleris auctores et ordinatores.Et tanguntur hic duo, scilicet qualiter trahebatur : et qualiter omni solatio praesidii destituebatur, ibi, v. 58 : " Petrus autem sequebatur, " Dicit igitur: " At illi, " sceleris ministri, " tenentes Jesum, " qui tamen omnia tenebat. Ad Hebr. I, 3 : Portans omnia verbo virtutis suae, " Duxerunt il-lum, " ductu tractionis, " ad Caipham. " I Paralip. XXIII, 5 et seq., legitur, quod David volens ampliare cultum Domini, instituit viginti quatuor summos sacerdotes. Qui ordo tamen postea in captivitate babylonica corruptus est, sed reintegratus ab Esdra. Quod sacerdotium Herodes sub Romanis imperans vendidit, et quaestum suum fecit : et emerunt ipsum Annas et Caiphas, et per vices anni instabant. Tunc autem administrabat Caiphas : et hoc est, quod dicit :
" Principem sacerdotum, " Joan. XI, 49 : Durius ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset Pontifex armi illius. Sed contra, Joan. xviii, 13 : Adduxerunt eum ad Annam primum. Dicendum, quod primum ad Annam duxerunt, sed non ut audiretur, sed ut in laetitiam et derisum ibi ostenderetur : sed ad Caipham ducitur, ut audiatur in judicio, et accusationes ejus ibi ordinentur.
" Ubi " omnes " Scribae, " qui litteraturae calumnias invenire scirent. Luc. XI, 52 : Vae vobis legisperitis, quia tulistis clavem scientiae : et Pharisaei, qui simulata sanctitate accusationes zelo justitiae factas esse probarent. Supra, XI, 16 : Exterminant facies suas.
" Et seniores, " qui longa experientia malitiae multa objicere scirent, et responsis obviare. Jerem. IV, 22: Sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Omnes isti " convenerant. " Act. IV, 27 et 28 : Convenerunt in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum..., facere quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. Psal. ii, 2 : Convenerunt in unum adversus Dominumi etc.
" Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum ? Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem, "
His tangitur destitutio solatii : Petrus enim, qui se promiserat socium esse tribulationis, jam non cum ipso in carcerem vadit, sed longe sequitur.
Et dicit hic quatuor per ordinem : Petrus autem sequebatur, " hoc est, non oblitus charitatis pristinae. Daniel. m, 41 : Sequimur te in toto corde, et timemus te. Joan. XIII, 36 : Quo ego vado, non potes me modo sequi, hoc est, consequi : sequeris autem postea.
" A longe. " Hoc est timoris, et hoc est secundum.
Sed quomodo dicitur sequi, cum ante dictum sit, quod discipuli omnes relicto eo fugerunt ? Sed dicendum, quod primo fugerunt, sed postea occulte revertentes, sequebantur duo, Petrus et discipulus alius, qui erat amicius sindone super nudo . Qui erat notus Pontifici, sicut narrat Joannes, xviii, 15.
" Usque ad atrium principis sacerdotum : " exterius in curiam, quia ibi erat multitudo ministrorum qui adduxerant Jesum. Principes autem jam intra se in domum receperant vinctum Jesum.
" Et ingressus intro. "
Hoc significabat desiderium Petri. Ingressus autem fuit per discipulum qui erat notus Pontifici. " Sedebat cum ministris, " exspectans, " ut videret finem " eorum quae fiebant circa Jesum.
Sed quaeritur, cum iste percusserit auriculam servi Pontificis, qualiter audebat sequi ? Dicendum, quod in tenebris percussit, et ideo notus non fuit : multis enim ibi adstantibus nesciverunt qui ictum dederat : et ideo supra, v. 51, Evangelista dixit : Unus ex his qui erant cum Jesu. Et quod Joannes, xviii, 10, dicit : Simon ergo Petrus habens gladius : hoc scivit familiariter, quia semper proximi esse consueverunt Joannes etPetrus : et ideo Joannes hoc vidit, sed alii non viderunt.
" Principes autem sacerdotum, et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent.
Et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. "
Hic tangitur de condemnatione facta per linguas et consilium Judaeorum. Sunt autem in hoc duo principaliter inducta, quae Christum multum afflixerunt : quorum unum est falsi criminis impositio per inimicum : secundum est veritatis negatio per eum qui praecipuus erat inter amicos. Et haec patent in littera.
In prima parte tria sunt per ordinem, videlicet accusatio, condemnatio, et illusio.
In accusatione dupliciter procedunt : praeordinatur enim accusatio ex testimonio aliorum : et subjungitur accusatio ex confessione propria.
Item, testimonium alienum duplex inducitur : falsum videlicet, et verum, sed falso intellectu inductum. Et haec omnia per ordinem patent in littera.
In primo falso testimonio quatuor dicuntur, videlicet testantium instantia, testimonii falsitatis insufficientia : testantium malitia : et ad inveniendum etiam falsum testimonium impotentia.
De primo dicit : " Principes autem sacerdotum., " sicut auctores, " et omne concilium, " sicut consentiens neci. Eccli. XVI, 7 : In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira, Isa. I, 13 : Iniqui sunt caetus vestri. Genes, xlix, 6 : In caetu illorum non sit gloria mea.
" Quaerebant. " Ecce instantia Psal. XXXVII, :13 : Qui inquirebant mala mihi, loculi sunt vanitates. " Falsum testimonium, " quia defecit eis veritas. Job, XVI, 18 : Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad, Deum preces. Job, XVI, 9 : Suscitaturfalsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi.
" Ut eum morti traderent. " Ecce malitia. Ostendunt se esse genimina viperarum : sic enim falso testimonio bonum civem Naboth interfeoerunt patres eorum .
" Et non invenerunt, "
Quia honestas famae falsitatem mentitam exclusit.
" Cum multi falsi testes accessissent. " Multi enim laboraverunt. Psal. lxiii, 7 : Defecerunt scrutantes scrutinio. Jerem. ii, 5 : Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt ? Unde de talibus, Daniel. XIII, 55 : Recte mentitus es in caput tuum.
" Novissime autem venerunt duo falsi testes,
Et dixerunt: Hic dicit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. "
Hic tangitur verum perverso intellectu acceptum.
Unde dicit : " Novissime, " quando jam omnes defecerant, " venerunt duo falsi testes. " Exod. xx, 16 : Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Quia vero sciverunt, quod lex dicit, Deuter. XIX, 15 : Non stabit unus testis contra aliquem..., sed in ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum : ideo jungant se duo falsi testes, quia falso intellectu quod vere dictum erat, acceperunt. Job, x, 17 : Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me. Jerem. XII, 8 : Facta est mihi haereditas mea quasi leo in silva : dedit contra me vocem.
" Et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. "
Hoc non dixit Dominus, sed sic, Joan. II, 19 : Solvite templum hoc, etc. Sed isti videntes, quod facilius erat destruere quam construere : et audientes, quod post triduum excitaret, arguebant quod etiam in triduo destrueret. Et hoc dixit Dominus praedioens sacramentum Passionis suae, et praedioens Resurrectionem : unde, ibidem, Joan. II, 21, additur : Ille autem dicebat de templo corporis sui.
" Et surgens princeps sacerdotum ait illi : Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur ?
Jesus autem tacebat. "
Incipit exigere propriam confessionem, ut accuset ex ipsa : et dicuntur hic tria. Primo enim in furorem captus exigit objectorum responsionem : secundo, adjurans exigit confessionem : tertio, ex confessione format accusationis condemnationem. Et haec patent in littera.
Dicit ergo : " Et surgens princeps sacerdotum, " quia motu corporis indicabat insaniam mentis de hoc, quod conveniens testimonium contra Dominum non inveniebatur, ita avidus fuit mortis ejus. Proverb. i, 16 : Pedes illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Isa. lvil, 20 : Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.
" Dixit illi, " insidiose. Eccli. XI, 33 : Bona in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam. Psal. x secundum Hebraeos, 9 : Insidiatur quasi leo in spelunca sua : insidiatur ut rapiat pauperem.
" Nihil respondes ad ea quae isti " falsi testes " adversum te testificantur ? " Ipse potius princeps respondere debuit, et falsos testes examinare, et dijudicare, et facere eis sicut male egerunt contra innocentem : sicut fecit Daniel, XIII, 51 et seq. Hoc enim erat officii sui. Proverb. XIX, 9 : Falsus testis non erit impunitus.
" Jesus autem tacebat. "
Proverb. xxiii, 9 : In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui. Isa. liii, 7 : Quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Psal. xxxvii, 15 :. Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
" Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus, Filius Dei.
Dicit illi Jesus : Tu dixisti : verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli. "
Et. hoc est secundum. " Adjuro te per Deum cicum, " in comparatione idolorum, de (piibus dicitur : Neque enim est spiritus in ore ipsorum . Interrogat autem primum, antequam in vituperia illusionum prorumpat, ut conformet se sapienti. Eccli. XI, 7 : Priusquam interroges, ne vituperes quemquam.
" Ut dicas nobis, " Joan. I, 22 : Quid dicis de te ipso ? Quasi dicat : Audisti quid alii de te dicunt : et voluit alios primo proponere, ut ex dicto illorum irritaretur, et sic provocatus mala diceret.
" Si tu es Christus. " Messias in lege promissus, et hoc quoad humanitatem,
" Filius Dei " vivi quoad deitatem. Hoc Martha simpliciter confessa est, Joan. XI, 27 : Ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. Sed iste quaerit insidiose.
" Dicit illi Jesus : Tu dixisti. "
Joan. xviii, 37 : Ego in hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati. Et caute dicit : " Tu dixisti, " quia et si non affirmando, tamen quaerendo dixit. Joan. viii, 25 : Tu quis es ? Et respondit : Principium qui et loquor vobis. Joan. v, 18, propterea persequebantur eum Judaei, non solum quia frangebat sabbatum, sed quia se dixit Filium Dei, aequalem se faciens Deo.
" Verumtamen dico vobis, " licet modo absconditus sit vultus meus, et despectus . " Amodo, " post Passionem in secundo adventu, " videbitis Filium hominis. " Joan. v, 22 : Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. " Sedentem, " regnantem, " a dextris virtutis Dei, " in potioribus bonis. Psal. CIX, 1 : Dixit Dominus, etc. Act. vii, 56 : Video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. Apocal. I, 7 : Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. " Et venientem in nubibus caeli. " Daniel. vii, 13 : Ecce cum nubibus coeli quasi Filius hominis veniebat. "
" Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? Ecce nunc audistis blasphemiam :
Quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis. "
Hoc est tertium. Et dicuntur in eo quatuor : primum est signum detestationis dicti Salvatoris : secundum, senten- tia Pontificis de crimine imposito Salvatori : tertium est inquisitio sententiae condemnationis : et quartum est sententia consilii communis.
Dicit igitur : " Tunc, " hoc audito, " princeps sacerdotum. " Sophon. III, 4 : Sacerdotes ejus polluerunt sanctum. " Scidit vestimenta sua, " quasi volens ostendere detestationem blasphemiae. Sicut Ezechias audiens blasphemiam Rapsacis scidit vestimenta sua exsiliens de solio , et tamen iste libenter audivit.
" Dicens : Blasphemavit, " in hoc quod se Filium Dei fecit. Joan. x, 33 et seq. : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia : et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. Sed ad hoc respondet Salvator : Si illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura, quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum.
" Quid adhuc egemus testibus ? "
Quasi dicat : Frustra laboramus. " Ecce nunc audistis blasphemiam " qua sibi attribuit divinitatem. Job, xv, 5 et 6 : Docuit iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. Condemnabit te os tuum, et non ego.
" Quid vobis videtur ? "
Quaerit judicium ab his qui sitiunt sanguinem ipsius, quos scivit cito daturos mortis sententiam. Exod. xxiii, 7: Innocentem et justum non interficies . Exod. xxiii, 2 : In judicio non plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.
" At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis. " Sapient, II, 21 : Haec cogitaverunt et erraverunt : excaecavit enim illos malitia eorum. Sapient. VI, 5 : Cum essetis ministri regni illius, non rectejudicastis, nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Exterius tamen volebant se conformare legi, Levit. XXIV, 16 : Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
" Tunc exspuerunt in faciem ejus. "
Hic tangitur illusio, quae conficitur ex tribus : ex illusione vilitatis immunditiae, et ex afflictione verborum exprobratae blasphemiae, et ex irrisione tamquam prolatae stultitiae.
De primo dicit : " Tunc exspuerunt in faciem ejus, " tamquam os illud conspuentes, quod immunditia blasphemiae se polluit. Isa. l, 6 : Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Job, xxx, 10 : Faciem meam conspuere non verentur.
" Et colaphis eum caeciderunt : alii autem palmas in faciem ejus dederunt,
Dicentes : Prophetiza nobis, Christe : quis est qui te percussit ?"
Tangit afflictionem duplicem : cola phos in collo, quo Adam gluttivit vetitum pomum : alapas in maxilla, qua masti cavit.