De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ponit tria dicta : Primum, aequalitatis extrema in Deo sunt realiter distincta. Secundum, illa exigit hanc distinctionem. Tertium praeexigit eamdem distinctionem, probat singula subtiliter et clare. Quod ait identitatem non requirere distinctionem extremorum, loquitur de identitate ut sic, quia in divinis est realis, petens talem distinctionem, ut ipse docet i. dist. 31. quaest. 1. non petit tamen illam in creatis, quia quodlibet est sibi idem, sed ratione ; aequalitas vero ut sic petit distinctionem extremorum, quia nihil est sibi aequale, sicut nec simile, sicut hic Doctor 1. dist. 19. q. 1. et dist. 31. quaest. 1. ubi probat aequalitatem in Deo esse realem relationem.
(n) De secundo articulo principali tria dico : Primo, quod aequalitatis in divinis extrema sunt realiter distincta. Secundo, quod ipsa etiam requirit distinctionem realem extremorum illorum. Tertio, quod ipsa non qualitercumque requirit, puta concomitantes, sed praeexigit illam distinctionem. Primum patet, quia personae dicuntur aequales ista aequalitate, una alteri; non autem dicitur essentia aequalis sibi vel personae, vel e converso ; persona autem a persona distinguitur realiter.
Secundum probatur per auctoritatem Hilarii, qui dicit tertio de Trin. Similitudo sibiipsi non est ; si autem similitudo non requireret distinctionem extremorum, posset aliquid idem esse sibi simile, sicut est de identitate, idem enim est sibiipsi idem, pro eo quod identitas non requirit extremorum distinctionem. Hoc autem probatur auctoritate Augustini. 6. de Trin. cap. 9. ubi vult, quod in Filio est prima aequalitas. Si autem aequalitas non requireret distinctionem extremorum, posset Pater esse aequalis sibi, et per consequens, cum Pater sit prior origine Filio, prima aequalitas esset in Patre; nunc autem pro tanto dictum Augustini est verum, quia non est ibi aequalitas, nisi inter personas distinctas, et ideo non est ibi, nisi genito Filio. In ipso ergo est prima aequalitas, (o) et terminative, qua scilicet Pater est aequalis sibi: et prima aequalitas quasi denominative vel relative, quae scilicet non est ad terminum aliquo modo subsequentem.
Tertium probatur, (p) scilicet quod distinctio praeexigitur rationi aequalitatis. Hoc probatur ratione fundata in auctoritate accepta Joan. 5. Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciendoDeo,et innuitur talis demonstratio. Christus dicebat, et verissime, Patrem suum Deum esse ; ergo se faciebat, hoc est, se asserebat aequalem Deo. Communicatio autem perfecta naturae non potest esse sine communicatione ejus in propria sua magnitudine, et per consequens nec sine aequalitate inter communicantem, et illum cui communicatur: et quod ipsa communicatio, sive generatio, quae importatur in hoc quod Patrem suum dicebat Deum, praeexigatur ipsi aequalitati. Probatur per hoc, quia qualis ordo realis esset inter aliqua, si illa essent distincta realiter, talis ordo est inter ea, ubi sunt eadem solum distincta ratione. Haec ratio est superius saepe declarata. Nunc autem, si essentiae magnitudo differret realiter ab ipsa essentia: essentia prior esset realiter magnitudine, et per consequens communicatio essentiae communicatione suae magnitudinis; ergo qualiscumque distinctio sit inter illa in proposito, tali modo communicatio essentiae erit prior communicatione magnitudinis, et per consequens aequalitate, quia non est in altero extremo, nisi secundum magnitudinem communicatam.
Secundo arguitur (q) ad idem, quia pluralitas ejusdem rationis necessario finita, necessario praeexigit pluralitatem alterius rationis, secundum quam ipsa determinetur. Ista fuit declarata in solutione secundae quaestionis; modo autem aequalitatis in personis divinis, pluralitas est ejusdem rationis et necessario finita: ergo ipsa praeexigit pluralitatem alterius rationis, per quam ipsa determinatur ad certam pluralitatem. Ista pluralitas alterius rationis praeexacta non potest poni nisi in proprietate personali. Minor quantum ad primam partem, scilicet quod aequalitatis in personis divinis est aliqua pluralitas, probatur, quia relative opposita necessario sunt distincta, et per consequens plura; et cum relationes in eis sint rationes oppositionis, illae aeque, vel multo magis erunt oppositae et distinctae, et si idem non potest esse simile sibi, ut supra dictum est, secundum Hilarium, multo magis aequalitas in uno aequali est distincta ab aequalitate in alio aequali.
Alia pars minoris, scilicet quod illa est ejusdem rationis, satis est evidens, quia sic est in qualibet aequalitate.
Tertia pars minoris, scilicet quod est necessario finita, patet, quia alioquin possent esse infinitae aequalitates in divinis, et per consequens necessario essent.
Et si instetur, quod major propositio est vera de pluralitate reali, et non alia: si autem minor sic accipiat pluralitatem aequalitatum esse realem in divinis, tunc petitur principium.
(r) Contra, haec major est vera de quacumque pluralitate, sive rei sive rationis. Minor etiam probata est, qualitercumque sit, scilicet quod necessario est pluralitas, quia non solum in relationibus realibus non potest esse eadem relatio realis in utroque extremo, sed alia et alia; imo hoc verum est in relationibus secundum rationem, quamvis enim relationes rationis sint diminutae entitatis respectu relationum realium, tamen in sua entitate habent oppositionem et distinctionem correspondentem suae entitati, ut patet in exemplo satis convenienti; relatio enim causae, ut dicitur in Deo, est tantum rationis, et tamen ipsa causa, suo modo oppositionem et incompossibilitatem tantam habet ad causatum, sicut paternitas ad Filium: non enim petitur conclusio in minore, accipiendo in minore quod ista sit pluralitas realis, sed tantum accipitur generaliter, quod sit distinctio aequalitatis in relativo et suo correlativo ; quod verum est, sive relatio sit realis, sive rationis, et est pluralitas necessario finita, et ejusdem rationis: sequitur ergo conclusio, quod necessario praeexigat aliquam distinctionem alterius rationis, per quam determinetur, et non invenitur talis alterius rationis, nec realis, nec rationis, nisi pluralitas proprietatum personalium.
Juxta istud, patet corollarium, scilicet quod demonstratione propter quid, relationes communes concluduntur de personis divinis per relationes originis, sicut dictum est in secundo articulo primae quaestionis, quod per proprietates essentiales concluduntur de personis habentibus illas proprietates personales propter quid, utpote per memoriam perfectam, propter quid concluditur de persona habente talem memoriam a se, quod sibi convenit dicere verbum perfectum, et voluntatem perfectam concluditur,quod habenti eam a se convenit spirare, quemadmodum concluderetur, si memoria differret a dicere, et voluntas a spirare, ita in proposito, comparando relationes personales ad communes, est similis processus, quia si differrent realiter, habere istam naturam eamdem per generationem, et esse idem; vel per generationem, habere magnitudinem eamdem, et esse aequalia, sicut per hoc quod est A, producere B perfecte in perfecta magnitudine, demonstraretur aequalitas A et B, ita ubi est differentia qualiscumque rationis semper maneret idem ordo conceptuum, quantum ad noscibilitatem, et per consequens idem ordo scibilitatis.