REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Resolvit voluntatem esse principium, quo Pater et Filius producunt Spiritum sanctum, ut tamen sit principium eo inpletum,alia requirere, ut docuit d. 7. hujus lecturae, q. I. n. 4.
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Responsio ad hanc patet ex praecedentibus. Dico enim quod per voluntatem, ut per principium quo Spiritus sanctus producitur a Patre et Filio, non tamen proprie dicitur quod voluntas sit principium producendi Spiritum sanctum, quia hoc non dicit tantum principium quo, sed etiam ea quae concurrant cum principio quo, ut patet ex dictis in distinctione 7 . Gerundivum enim significat actum, ut egredientem a supposito. Verumtamen voluntas est principium, quo Pater et Filius producunt Spiritum sanctum ; hoc autem probatur sic ex praecedentibus, quoniam voluntas infinita habens objectum diligibile infinitum sibi praesens in supposito perfecto conveniente actioni, est principium communicandi naturam, ut supra ; igitur sic est principium producendi personam in essentia. Probatio consequentiae, quia non potest communicari natura divina, nisi in persona, quia in illa essentia nullum est accidens, quod possit in illa produci, ut praeostensum est ; igitur per voluntatem communicatur natura divina in suppdsito existente. Non autem in supposito, quod praecessit istam actionem, ut in supposito Patris, quia nihil producit se. Nec in supposito Filii, quia Filius producitur alio principio, ut prius patet ; igitur est principium quo producitur Spiritus Sanctus.
Ad argumentum dicendum, quod haec est falsa absolute, quidquid producitur per voluntatem est praecognitum, nam non oportet actum voluntatis, antequam a voluntate producatur, praecognosci, ut quilibet experitur in seipso ; tamen verum est quod antequam aliquid producatur a voluntate, objectum voluntatis, scilicet ipsum amabile, oportet esse praecognitum, et sic est in proposito de essentia divina diligibili.